Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore 13

발행: 1787년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3 a I U L I N U sexpleantur. Ad ultimum cum quaereretur,

euinam monumento an arcui, an Statuae, an

templo inscriptio illa suerit assixa, nihil qui

dem pro certo audet dicere ; Suspicatur tamen Drusillae arcum dedicatum suisse, Seu ,s mavis, decreto Decurionum positum; unde pagus ille fortasse Arctori, aut Arcturi nomen invenit, quo sere in veteribus membranis appellatur; in eamque rem exempla aliquot affert, quae indicant monumenta hujus generis in villis etiam, atque pagis excitata nonnunquam suisse. Haec autem omnia sngulari perspicuitate , quae ejus erat propria , et multa eruditione, eaque minime vulgari,

Transformatis exposuit anno MDCCXLVI.

Eadem postea in dissertationem conjecit, quam

tremis lItteris Drusillae, o Caesaris desideratuet tum ab eo vocem Caesaris omissam oscitanter. Iam vero quod in in

scriptioni deest ita sipplevit Iulinus. IULIAE DRVs ILLAE GERMANICI . CAESARIS . F. C. CAESARIS . AUG. GERMANICI . SOR. D. D. Duiliaco by Corale

352쪽

GEORGI Us 343 de Iulia Drusilla in Collectione Mediolanensic sic enim inscribitur decem post annis in vulgus edidit: loeupletem illam quidem, &longe eruditiis mam; sic enim omnia ex scriptoribus Graecis, & Latinis, et ex numismatibus, aliisque monumentis de celebris illius seminae genere, ortu, vitiis , moribus , sortunaeque vicibus, ac de honoribus eidem, et vivae, et mortuae habitis, perscripta sunt, ut nihil non appareat. Anno consequente , tum in eadem Co lectione, tum Separatim libellum alium, quem non multo ante sociis perlegerat, in apertum

protulit de Amphytheatro Mediolanensi. Habuisse hane urbem, in qua complures annos domicilium orbis terrarum fuit imperii. quamque thermis, circo, theatro, palatio illis temporibus chrnatam novimus, id genus etiam aedificii, neque temporarium , Sed marmoreum , et magnificentissimum , convenit inter omnes , qui de rebus Mediolanensibus

scripserunt . Sed tam magnus consensionis

globus nihilo plus ponderis habet , quam

a Galvanei, Flammae scriptoris nugacissimi auctoritas , quam ceteri nimirum, alius

353쪽

alium exscribentes, temere sunt secuti. Primus omnium Flammae testimonio dissisus, rem de integro expendit Petrus Gratiotius Bononiensis , e Congregatione Sancti Paulli, in erudito atque eleganti opere de praeclaris Mediolani aedificiis. Hic multum quidem qua emioni lumen attulit, non tamen abunde satisfecit. Nam neque Vidit argumenta firmiora , quibus Suam tueri sententiam pos-Set, neque quidquam respondit Scipioni MaGDejo, qui quum in ea esset opinione , ut existimaret Amphitheatra nusquam fuisse lapidea , praeter quam Romae , Νemausi, Capuae , et Veronae, multa adversus Μediolanense objecerat , desumpta cum ex actisSS. Martyrum Firmi, & Rusticii a se editis, tum ex carmine Ausonii, et ex rythmo quodam veteri de laudibus Mediolani, rn quibus de amphitheatro verbum nullum ; quamvis non tantum occasio erat, sed etiam caussa illius commemorandi . Itaque scriptores Mediolanenses caussa cecidissent, nisi patronum Iulinum nacti essent, cum a doctrina, tum ab acri, et prudenti judicio instructi simum . Nae hie rem in utramque par-

354쪽

tem, nullo partium stlidio, pensitat accurate, vera a salsis, dubia a certis separans, nihil. que eorum dissimulans , quae sibi obesse vis derentur. Νihilo tamen secius ita celeberrimi adversarii, 8c eruditorum aetatis suae

facile principis argumenta diluit, itaque econtrario sua confirmat, praesertim quae

tum a Laudulpho seniore, cujus libri in volumine quarto rerum Italicarum continentur , tum e S. Ambrofit testimonio, ejusdemque vita a Paullino scripta deprompsit, uti si ille paullo vixisset diutius, et legere ea potuisset , non dubito quin, licet invitus, animum induxisset tandem, ut quatuor illis amphithea tris , cum alia nonnulla, quemadmodum Sutrinum , cujus reliquiae haud ita pridem sunt detectae , tum etiam Mediolanense adjungeret . Ceterum hariolari ipsi met Iulinus fatetur , quum et locum, & auctorem veteris

hujus aedificii satagit investigare; aliquot tamen conjecturas proponit, leviculas illas qui dem , sed non plane improbabiles , quibus ducitur ad suspicandum , 8c ab Imperatore Trajano amphitheatrum Mediolani excitatum suisse, et in ea urbis parte, quae Vulgo via

355쪽

arenae etiam nunc appellatur. Neque videor debere praetermittere , in hoc opusculo, quum de Lusoriis sermonem injecisset, ut haec ab amphitheatris distingueret, opportunam eum occasiolIem esSe nactum corrigendi Hermantii errorem, qui in vita S. Ambrosii pulcherrimum hujus , & splendidissimum facinus Christianae sortitudinis, Sozomeni locum quemdam perperam interpretatuS , mire extenuarii. Ex hoc quippe colligitur Sanctissimum

Antistitem, quum ad Gratianum Augustum , qui tum sorte venationem Spectatum iverat in Lusorium, mortem cujusdam deprecaturus venisset, essetque ei omnis alius aditus interclusus, ad portam . qua serae . immittebantur, clanculum descendisse, earumque ita. pro nihilo morsum, atque ungues habuisse ,

ut iis permixtus ingressus in caveam sit: neque ante Imperatoris ipsius , 8c amicorum obtestationibus, uti sibi parceret, atque inde abiret, cesserit, quam Veniam reo impetra verit. Ab hac enim vero immane, quantum Hermantii narratio discrepet, cujus summa est in Palatii vivarium introiisse Ambrosium una cum Venaticis canibus, Wrinde ac si

356쪽

venatio illa caprearum atque leporum fuisset. non immanium ac furentium belluarum . Quod contra esse Iulinus, et ex ipsus Solomeni verbis, et ex epistola Cassii odorii secunda , et quadragesima libri V. Variatum, plane evicit; itaque factum praeclarissimum , et cum paucis comparandum, ad quae Christiana in alios homines charitas quemque unquam impulerit, ad splendorem pristinum

eruditione sua revocavit .

Sed cum nulla esset antiquitatis pars, in qua non perlibenter Iulinus Versaretur , tum praesertim re anularia delectari videbatur. Duo in primis opuscula de gemmarum veterum sculptura consecit. In horum a tero generatim disputat, et quo tempore, Sca quibus ars hujusmodi inventa primum sue rit . quibusque veluti gradibus se ad summum persectionis evexerit; tum in eadem qui omnium maxime floruerint, et quibus instrumentis uterentur ; demum quae gemma rum genera majori forent in pretio apud veteres , et qui illarum varii usus , et si qua alia sunt ejusmodi. In altero nonnulla praefatus de gemmis anullariis, sive quae Or

357쪽

uametrio , sive quae ad obsignandum usui erant, explicare instituit geminam quamdam litteratam . quam inter alias antiquitatis lautitias hujus generis habebat domi, plurim, que faciebat . Erat quippe achate crystallina perspicua, aurea funda inclusa, assabre pror-Sus , et antiquo, quemadmodum ipse pluribus demonstrat, artificio sculpta Iulium Caesarem paludatum , laureaque spicis intertexta evinctum exhibens, lituo atque astro adjectis cum hoc titulo: DIVI IULII. Haec quidem

singula pulchre exponit; sed inscriptionem potissimum , in qua illud animadvertit, quod alibi nemo ante ipsum, quodque in gemma, non ita dissimili, quae in Museo od schalchio fuit, Stephano etiam Morcello, Viro eruditissimo, atque acerrimo harum antiquitatum aestimatori admirabile postea est visum; nomen figurae videlicet, quod in gemmis illustri aliquo vultu insignitis raro admodum reperitur, hic praeterea Secundo casu adpositum legi, quo casu artificum nomina fere apponebantur. Nodum tamen Georgius expedit. opinor, commodissime; quippe qui animadverterat numismata, quotquot habuit

358쪽

unquam in manibus, Iulio post αποθεωρ ιν cu-sa , ubi scilicet astrum adfictum est, nomen ejus genitivo semper casu exhibere ; reliqua vero omnia ad ceteros Imperatores, aut ad eundem Iulium nondum in Deos relatum , pertinentia, non item. Ex quo concludit casum illum ad stellam, quae, ut ex te Stimonio Suetonii compertum est, imaginibus Divi Iulii in vertice nunquam non addebatur , minime vero ad figuram esse reserendum . Quod si Mediobarbus nummos aliquot aseseri , eundem illum quidem titubim, non tamen astrum exhibentes, id nisi adulterinos illos esse, M subdititios suspicari libet, propterea accidisse ostendit, quod astrum aut

Vetustate exesum evanuerit, aut cum minutulum sit instar puncti, non fuerit ab ipso

animadversum.

Haec opuscula duo alia , aliquanto am- pliora, excipiunt similis argumenti, quorum unum historiam anulorum continet ab orbe

condito , usque ad exordium rerum Romanorum ; alterum verum annotationes eruditissimas in caput primum libit XXXIII. Pli- . nianae historiae, quod de anulorum potis

359쪽

3so I U L I N U ssimum origine inscribitur. In his quam valde Georgius fuerit, tum Veterum rerum , tum linguarum, praesertim Graecae , litterate peritus, manifestius ac plenius, quam in ceteris ejus operibus apparet; eoque magis dolendum est non ea fuisse M limatius expedita, et typis descripta. Sed nimirum utrumque specimen erat ingentis cujusdam operis , quod de re anulari universa meditabatur,

tribueratque in libros quinque, in quibus ita

materiam omnem plene persecteque tractare constituerat , ut qui adversaria perVolvit, magnamque eo congestam eruditionis vim, Mprudentissimam rerum distributionem expendit , facile intelligat, modo ut permanere in incepto potuisset, nullam eum quaestionem propriam ejus loci fuisse praetermissurum.

Sed tantum opus de manibus vix adumbratum deposuit, quum ad contexenda, & ex- plicanda urbis , et agri Mediolanensis monumenta se totum dedisset , quod munus non putabat sa patriae diutius posse debere. Hujus quippe usque ab anno Μ DCCLI. primum sodalibus specimen exhibuit, et alias alia deinceps exhibuit fragmenta, praesertim an

360쪽

G E o R G I U S 3 uerno MDCCLIV. quum Vadiolani esset, eo Sque conventus frequentaret Ioannes Maria Mazetucchellius Comes, & Patricius Brixianus longe eruditissimus, cujus plausus, A cohortationes mirum quantum currentem eum

incitarent. Atque ego quidem arbitror, hanc ei mentem initio fuisse, ut ab origine ultima stirpis Mediolanensis exordium scribendi caperet. Huic rei sunt indicio duo ejus codices , quos manu exaratos reliquit , in quorum altero monumenta ejusmodi usque ab anno post Romam conditam centesimo quinquagesimo quinto colligere , inque sua tem

pora digerere instituit; quo anno Bollovesus Gallorum dux, in hanc planitiem descendisse traditur , et prima Mediolani fundamenta jecisse : in altero unde , A quo tempore Etru-Sci , Umbri, atque Insubres, a quibus haee provincia est nomen antiquitus nacta , huc commigraverint diligenter inquiti t. Verum id consilii abjecit, veritus. ut novi aliquid a Mserre posset. Nam n innumerabiles fabulas , plerumque ineptas , ac prorsus absurdas ex cipias , quibus saeculo XIII. tota foedata Me- .diolanensis historia est, quasque Xl V. inean

SEARCH

MENU NAVIGATION