Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore 13

발행: 1787년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3όa I υ L I N U sad calcem pervenit. Ex quo intelligi potest

eos dumtaxat tempus destituere , qui uti illo nesciunt. Anno MDCCLX. primum volumen prodiit , post quinquennium prodiit nonum, idem que suscepti operis extremum, cujus quidem univeisi ratio facile studiosis Iulini constabit . modo ut ea legant, quae ipsemet in epistola ad lectorem est praefatus, in qua quidquid receperat, religiose praestitit; laudes vero singulas referre, etsi hujus esse loci videatur, non tamen aggredimur. Nimis enim esset longum persequi, quot ipse monumenta aut prius incognita in lucem protulerit, aut recepta ab aliis partim falsa , partim dubia ostenderit, aut obscura illustiarit, aut mendis Scatentia recensuerit , aut genuinae lectioni reddiderit; ad summam quantam ab historia illorum temporum' caliginem dispulerit. Ut mihi non solum praeconium tributum, sed etiam gra- .ve clarissimi viri testimonium ei impertitum

videatur, quum Petrus Verrius Comes qui ες quantus judexl in ipso historiae Mediolanensis vestibulo, quam b exordio urbis contexuit, assirmavit in illo se opere admittat9M suisse, praeter imprpbos ςxant latos

372쪽

C E o R G I. 3U s t 363 labores , singularem mentis sagacitatem , atqucta cre , sinceruinque judicium , a quo ii quando paullulum deflectit, quod tamen ipsum accidit perraro , facile intellectu est , aliquam ei oblatam religionem fuisse . Non me sugita nonnullis id Iulino vitio dari , quod leves

quasque res, Oc minutas diligenter conseetatur ; sed perperam. Quippe animadvertendum est , eo Spectasse ipsum potisSimum , ut Supellectilem monumentorum , quam maxime poterat, lautam 9 expeditam pararet, et in annalium ordinem digereret, unde Sumerent,

qui vellent scribere historiam, proindeque nihil ei admodum praetermittendum fuissoue juribus, de legibus, de inititutis, de faciis, sive Ecclesiasticis , sive civilibus , sive publicis, sive privatis, quod cuiquam aliquando usui

suturum suspicaretur. Ceterum generei ora

tionis est usus , quod nullus quidem .ssos, neque lumen sere ullum distinguit, non tammen impolito. ncque abjecto . sed laso , atque tracto, Sc cum aequabili quadam lenitate profluenti ; ex quo denique .modastus scriptoris 3 liue ingenuia. quodam modo auimus .pirat.

373쪽

Iam vero Statim atque exemplaria operis emissa in vulgus fuere, nae illius magna , non in Italia solum , sed etiam trans Alpes percrebuit fama. Namque per id tempus inter sodales litterarios Umbriae primarios adlectus suit, Sc paucis post annis inter Goest ingens es, epistolis ad eum missis laudum plenissimis , sicut in Regiam pulchrarum artium societatem , Parmae haud ita pridem constitutam, suerat adscitus , propter et ejus in musica praestantiam, et singularem

etiam , quam in aliis artibus intelligentiam habebat . quippe qui de signis quoque , 8ctabulis judicium sacere poterat, se, ut ex lineamentis, formis, pigmentisque vel de manu, si minys esset nota, sagacissime existimaret. Complures etiam ad eum viri apprime docti, et litterati gratulatum scripserunt, te quibus Labretius a Bibliotheca Du- eis Wirtembergensis ei praeterea significavit se Historiam Mediolanensem Germanica oratione scriptitare adortum esse, eumque per quinque illa saecula unice auctorem Sequi . Neque vero non magnam a civibus suis

gratiam iniit; quippe qui honorifice utissimo

374쪽

Decurionum diplomate Patriae Historicus est appellatus, et aliquanto post civicis tabulariis constituendis praesectus . Ac tantam quidem ejus integritati, prudentiaeque habuerant fidem , ut ei permitterent eligere , quem vellet, adjutorem sibi , et successorem dari; quam sane ipse non sesellit: elegit enim virum optimum , et experientissimum , Ignatium Lualdium, Sacerdotem Placentinum, cujus in exequendo illo munere opera magni aestimata semper fuit; nos autem non sine quodam grati animi sensu meminimus, propterea quod magnam monumentorum partem, quae ad de clarandam Iulini vitam pertinent, nobis suppeditavit. Sed tum demum Georgius putavit se pulcherrimum studiorum suorum fructum tulisse. quum Regio diplomate ad Franci- Scum I. Mutinensium Ducem, et Praesulem Insubriae Austria eae dato, immortalis M. Theresia Augusta , illius sibi operis munus acceptum ac perjucundum suisse humanissimis verbis

declaravit, jussitque Scriptori bene merito sic

enim eum appellat pensionem quotanni S ex ae rario solvi, dum opportuna se occasio offerret aliquo eum dignitatis gradu honestandi,

375쪽

366 I xi L I N tr Nquo nobilium adolescentium ingenia ad utilia

quaeque studia excolenda aemulatione illiu excitarentur. Quo sane potentissimae ac sapientissimae Reginae testimonio, ut nihil ei honorificentius, sic nihil esse poterat verius. Nam doeumento revera Iulinus fuit, si quisquam alius , Patriciorum sudis ut praeclaroede eo pronuntiavit Guido Ferrarius inclarescere plurimum Evitates posse , si non levitate,

aut oris obretaatur mentes, sed viraute, et consilio praesentem. Darina O monumentis praeteritam Patriae gloriam proferre satiant, commc

Sed unum instar omnium judietum est sapientissimi, ae gloriosissimi viri Principis Chaunitii, supremi rerum Austriacarum administri , cui quidem tanti illud opus fuit, ut

e re publica existimaverit fore, si continuaretur. Itaque ad Carolum Firmianum Comitem , in Insubria plena cum potestate administrum , litteras misit cum mandatis, ut ad se Iulinum arcesseret, & postquam de singulari sua in eum voluntate certiorem fecisset, suis verbis exhortaretur etiam atque etiam , ut opus illud ad duo saltem consequentia Sae

376쪽

cula proferret, quae quod propiora sunt no- his , nostra etiam magis refert cognoscere; atque id quo facilius saceret, pecuniam etiam , si qua opus esset, auxiliique omne genus, ac nova praemia polliceretur. Haec mandata Firmianus Comes ut accepit, nihil quidquam maluit, quam conficere, ut pote cui res nihilo minus erat cordi, et erat Iulinus carissimus. Hic autem tantorum hominum . quos patronos, fautoresque studiorum suorum colebat, & comitate victus, Mauctoritate permotus, licet videbatur sibi, qtiasi decursu spatio, a calce ad carceres reo vocari , rem non recepit modo aequo animo, sed totis etiam viribus cquae ei in nitendo, quod semel admiserat, cura esse consueverat praestitit, nulla ne valetudinis quidem habita ratione, sic ut quum materiein omnem in miatuor ipse volumina dispertiisset, horum priori jam anno MDCCLXXI. extremam manum imposuerit. Hujus autem exemplaria formis excusa Viennam, ut Solebat , tum

M. Theresiae Augustae, ejusque Regiae Soholi, tum Aulae proceribus , in primisque Principi Chaunitio muneri misit, cujus reddi -

377쪽

nevolentiaeque notis insignes, quae et quanti illum faceret, et stipendium ei in annos singulos adauctum fuisse significabant; sic tamen, ut quaecumque patriae notitiae interessent reipublicae , eas ipse , quotiescumque juberetur, suppeditare deberet. Quod et secit. Complura enim deinceps mandata hujus generis accepit, primo ut librorum, in quibus quoque modo de rebus Insubriae politicis,

civilibus, aeconomicis. sermo esset, indicem contexeret, quam absolutissimum posset, ut

illis omnibus bibliotheca instrueretur, quae est in aula Viennensi, ad usum illorum . quia consiliis aut a secretis Alig. Sunt pro rebus Italiae, deinde ut monumenta diligenter colligeret, quae ad historiam contexendam pertinerent Sacerdotiorum omnium, quae in provincia Austriaca Cispadana reperiuntur, .ut

quibus temporibus, et a quibus sive Regibus , sive Imperatoribus, sive Episcopis , sive liberis civitatibus sundata patrimonio aucta aut instaurata fuerint, appararet; ad ulti mum , ut inquireret potissimum sacerdotia id Senus , quas Abbatias voeant, quemadmodum a da

378쪽

G E o R G I U s 363 a domibus religiosis , ad quas pertinebant antiquitus , quibusque temporibus suerint alie

nata. His autem omnibus, ut ex litteris apparet ad eum datis a Iosepho Spargelio Dynaste et eximio litterarum non patrono So Ium, sed etiam cultore, cumulate satisfecit; quantum scilicet ab eo expectari par erat, qui accuratissime antiquitatem omnem, nostratem praesertim , babebat cognitam. Verum propter assiduos , & immodo. ratos labores , valetudine sensim labefactata , morbo correptus est, quem apoplexin vocant, XI. Kal. Februarias anno Μ DCCLXXIV. quem debilitas sinistrast corporis partis, non sine quodam stupore mentis, atque sensuum , est

consecuta . Quo periculo licet diutina, et diligentissima curatione evaserit, a medicis nihilominus jussus est , libris omnibus , negotiisque abjectis, omne suum ingenium conferre ad se sibi, suisque reservandum. II rum consiliis , quamvis invitissimus , dicto audiens fuit. Sed in urbe lente admodum

quum convalesceret, essetque otiosus , anno

tepescente, in villulam se recepit , ubi sa- labritate coeli, & corporis motu, in primis-Α a aue

379쪽

que remissione animi factum est, ut amissas vires revocaret. Nihil tamen agere non Poterat diutius, homo semper agere aliquid a prima assuetus aetate; itaque hujus vitae paucis post mensibus pertaesus , Mediolanum remigravit, & medicis omnibus dimissis , rursus se in litteras totum abdidit. Sed novum illud opus , de quo paullo ante diximus , nequivit absolvere, ejusque volumen quartum inchoatum reliquit. Rursus enim anno Μ DCCLXXVII. in eundem morbum incidit , sed longe graviorem, vehementioremque , sicut memoria rerum retenta, quo Suo quaeque vocabulo proprio , ae certo appellarentur,

plane dedidicerit. Quo fiebat, ut si qui eum

eonvenirent, sere collacrymaret, dictaque eis salute, subito obmutesceret. Quod nescio . ipsi ne molestius foret, an amicis, qui non hominis modo carissimi caussa, sed etiam sua angebantur plurimum; propterea quod prudentissima ejus, & plena litteratae Senectutis oratione carebant. Recordabantur enim . nunquam se cum illo antea congressos suis- se, quin doctiores discesserint. Nam quamdiu est eommode locutus, quicumque Ser-

380쪽

G Ε o R G I U S 37Imo incidisset, sive de geometria, sive de philosophia, sive de legibus , sive de antiquitate , sive demum de ingenua quaque disciplina , nulla ex parte imparatum eum c findere; sed contra tum ejus multiplicem exquisitamque doctrinam, tum miram facilitatem , quaecumque ipse naturali quodam bono , longoque studio acquisiverat , impe tiendi ceteris , consueverant admirari. Id quod Scriptum de se ipso reliquit praesertim Sebastianus novida Navariensis , Doctor philoso

phiae . ac Medicinae cum primis nobilis , in epistola, qua Iulino opusculum inscripsit . in quo effigiem solaris eclipsis ovo gallinaceo , in obscuratione solis apud Sessitem edito.

ad vivum natura impressam, si minuS Vera, at certe verissimillima ratione explicavit. Igitur quum non amplius lectionibus, aut scriptionibus vacare ipse posset suis, neque litteratos cum amicis conserre Sermones, quibua jampridem unice delectabatur, reliqua ei nidia erat animi relaxatio , praeter quam Son rum, atque concentuum, quibus sere quotidie

ac tum maxime , quum in iis se liberi ejus exercerent, intererat libentissime . Namque

SEARCH

MENU NAVIGATION