Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore 13

발행: 1787년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

33a I U L I N V ste collegit, nullo adhibito judicio, venditavitque posteris Galvaneus Flamma, pauca oppido prae dignitate, 6c amplitudine sua

servat haec civitas remotae vetustatis vestigia, quippe quum domesticis, externisque hel. lis perpetuo Vexata, et toties direptionibus , incendiis, ruinis fuerit obnoxia. Quare qui cupiditatem habet notitiae illiusmodi rerum , modo ut ea legat , quae docti, et egregie cordati scriptores saeculi decimi sexti, Tristanus Calcus, Carolus a Basilica Petri, & Pα-ricellius, e recentioribus vero Muratorius,M Saxius memoriae prodiderunt, praeterea inseriptiones aliquot noverit . Sc anaglypta sacra 8c profana , quae tamquam e naufragio reliquiae supersunt, explicanturque ab Aleiato. Cicerejo , Gratioso , Allegrantio Sativluculenter, nihil ei deest propemodum, quin

sciat. Haec igitur Georgio secum reputanti, ne actum ageret. Studium omne suum ad investiganda sequioe is aetatis monumenta V2Sum est conserre; ab adventu scilieet Caroli Magni in Italiam, eversoque Longobardorum regno, usque ad initium potentiae Vi-eecomitum; quae pars historiae quinque com

362쪽

GEORGIUS 3s 3 plectens immanis barbariae saecula, & longe

mendosior erat ceteris, et magis involuta tenebris . Hujusmodi monumentorum non minima quidem copia in aedificiis quibusdam . anaglyptis , musivis, Sc inscriptionibus exta bat, ic hercle etiam in membranis quam plurimis , atque in rudibus illius aevi scriptoribus . Ea tamen ipsa, quum in urbe , et in agri oppidis atque villis dispersa essent 'et tot jam saecula sitit, et squallore obsita , investigari, ac reperiri sine singulari solertia, et pertinaci quodam studio non poterant, praecipue vero membranae, in quibus expressior prosecto, quam usquam alibi, illorum temporum imago continetur. Hae nimirum. partim negligentius adservatae, et omnibus incognitae, praeter quam blattis , in tabulariorum an tulis delitescebant; partim quum in eorum PD testate forent, qui nulla publicae utilitatis habita ratione sibi tantum esse divites Volunt, centum ferreis vectibus obserebantur. Praetem ea ubi erutae a tenebris suissent, exscribere eas diligenter oportebat, tum quid ita singulis esset momenti sollertissime perpendere, ac demum perinde atque e ramentis fluminum, ut

T. XIII. Z

363쪽

ipse loquitur Iulinus, lucentes auri scintillae improbo lahore secernuntur, ex iis secernere res gestas abditas atque reconditas, et in ve rnatis lucem proferre. Cui quidem negotio parum satisfecerant summi viri, qui ad ' haeestudia viam posteris muniverant, Muratorius Puricellitis . Saxius, Sormanius ; neque enim mannia recte ipsi explicarunt, et nonnulla etiam oscitanter hallucinati sunt. Iisdem reseomplures, quas magni ad historiam eorum temporum interesset scire , incognitae fuerunt ό aut certe hon satis exploratae. Quid quod illae ipsae notitiae retum , quas in medium ipsi e tenebris protulere , iti tot voluminibus dispersae non aeque videbantur juvare cupidos eruditionis posse, ac si ab uno aliquo tum universae in uno essent opere comprehenSae , tum acriori judicio expensae, et Suo quaeque ioco, ac bono in lumine colloeatae8 Hoc autem longum opus, et salebrosum, et multa requirens

indiistriae; doctrinae, ingenii subsidia, id ipsum

est, quod Iulinus receperat; itaque noctes atque dies ursit annos circiter viginti, ut se- Iiciter ad exitum perduxerit , etiamsi variis semper, et maximis distractus curis. Neque e-

364쪽

GEORGIUS 333nim ita se in haec situlia abdiderat, ut nulla ab iis ratione divelli se pateretur, ossiciumque ali quando negligeret. Quin immo nihil ei fuit i

tota vita antiquius , quam aliorum commodis atque utilitati, quantum poterat , inservire, maxime eorum, quos aut pietas sibi, aut ami

citia , aut natura commendaret.

Ae primo sedulam liberorum institution εoperam dabat; rei vero familiari tantam quantam deberet non indiligens paterfamilias . Praeterea pio illi Instituto, quod Montem pietaris Vocant, praesectus fuit; item magno urbi μValetudinario semel atque iterum. Hujus et Iam tabularium in ordinem redigendum curavit, et Saepe rustica praedia obivit. Eadem ossicia Valetudinariis, quae in agro sunt 'praestitit. Quibus quidem muneribus non a se quaestis, sed ultro delatis diligenter adeo

sancteque est perfunctus , ut exemplo esse posset ceteris. quemadmodum hujusmodi rerum procuratio ad utilitatem eorum, qui comissi sunt, non ad eorum , quibus comissi, gerenda sit. Pari modo inter Patricios Mediolanenses. qui spleRdidissimus est civitatis ordo , anno MDCCL. quum adlectus suisset, biennioque

post XII Vir. annonae publicae curandae rent, '-

365쪽

ciatus. singularem iii hoc amplissimo Magis ratu, quem iterum aliquot post annis geS- sit , diligentiae , aequitatis , abstinentiae laudem tulit. Huc adde amicorum, quibuS ahun dabat cerat enim ad conciliandas, tuendasque amicitias, ut boni esse solent , aptissimus tum civium, tum exterorum assiduas interpellationes, quorum partim carmina ab eo, aut lucubrationes musicas sagitabant,

partim aliquid de antiquitate requirebant ;neque id mehercules frustra: gerebat enim ipse omnibus morem libentissime. In his Ioannes Andreas Tricus, Bibliothecae Ambrosianae praesectus, vir eruditus, dissertationem suam de pervetuso lapide , in quo Fasti Fratrum Arvalium describuntur, ejus judicio permisit, elicuitque epistolam verboliorem, Latine Scriptam, in qua puram quidem .

germanamque Romanae orationis elegantiam desidero; hanc enim homo in scriptorum aevi sequioris lectione diu multumque volu tatus, eorum nonnihil colore insuscaverat; non possum tamen admirari satis cum animicandorem , modestiamque, qua sensa aperit

sua, tum ingenii subtilitatem plane sngula

rem in enodandis, supplendisque hujusmodi

366쪽

antiquitatis reliquiis, injuria temporum depravatis. Neque hoc loco praeteream duos viros e Societate Iesu , elegantioris doctrinae jam tum laude florentes, qui cum Iuli node cogitatis , scriptisque suis communicare erant soliti, Hieronymum Tiraboschium, se Guidonem Ferrarium , quibuscum scilicet cognatio studiorum, Sc morum similitudo magnam illi necessitudinem conciliaverat. Prae. cipue consulebatur Georgius de ortu , atque originibus similiarum Mediolanensium, quarum nonnullas, amicorum rogatu, a stirpe ad hanc aetatem ordine enumeravit. Nec vero non

eamdam operam samiliae praebuit suae, quae a Iulino, quod est oppidum in ora Larii situm , nomen nacta, magnam habuit antiquis temporibus apud Rhoetos auctoritatem ; deinde inter patricias Novocomi diu floruit; demum Mediolani consedit. Hujus igitur monumenta tam diligenter collecta , quum Caesari ejus silio, natu majori, in promptu essent, nihil

hie sere negotii habuit in iis exhibendis Collegio probandisque, quum inter Nobiles Iurisconsultos voluit cooptari.

367쪽

set , nulla in re Georgius plus temporis , aut certe libentius, quam in musica Se exercebat, sic ut unam ex artihus omnibus hanc, tanquam filiolam , videretur osculari suam . Neque mirum: fit enim fere, ut ad quas artes aptissimi sumus, in iis tractandis VO-Liptate maxima persundamur . Ipse autem , num fautricem admodum hac in re naturam habuisset , tantam erat longo uSu concinnandae harmoniae facultatem adeptus , ut in paucis aetatis suae numeraretur . Etenim , quae precipuae erant virtutes Sammartinii , harmoniam scilicet organicam animare quodam modo, idque apte ad variam instrumentorum naturam, ae stilum mira flosculorum , pigmentorumque , quae audientes delectarent, copia ac Varietate conspergere, in

his non inferior, quam magister , fuit; hune

vero eundem Ionge Superabat apta rerum

distributione, quod erat facile homini ingenio nobili, ac multis litteris praedito. Qua re ejus lucubrationes peraeque intelligentibus, ac Vulgo probabantur summo opere atque tantam ubique gentium celebritatem

368쪽

erant consecutas, uti ex Variis Europae partibus, immo vel ex ultima America, nedum ab Italia universa expeterentur. Scribebat autem incredibili celeritate , eratque solitus di-

cpre numquam lucubrationum Suarum, quae organis inservirent musicis, se minuS poenitere , quam quum, priusquam ad scriptionem admoveret manum , nihil admodum commentabatur; reserens in chartam scilicet quidquid ultro aliud ex alio sese scribenxi offerebat. Neque id non vere, ac perite dicebat; etenim si quando ante meditabatur, ejus in mente, qua nihil erat feracius , ni mih rerum

qiuorescebat copia; has vero dissicile ς ras poste ita ordinare , ytque disponere , up simplex illud dumtaxat, O unum efficerent, in quo Horatius primam scribendi virtutea ponit, Praeter quam quod vel ips haec copia audientes de satigat, neque perinde admordum delectat 3

Idem cum sua, tum aliorum carmina . maxime, quae usui essent scenae, quoties occasio serebat , notis vestiebat musicis

Fec tamen *d sublime illud, ες grave scribbeiadi geuην, atquc ad permoveydos

369쪽

maxime accommodatum , quod argumenta sacra Sc heroica scilicet deeet, se umquam ad Sue secerat, in quo temporum consuetudini

indulsit; licet haud videretur esse dubium .

si tentare voluisset in hoc etiam genere quid posset, non mediocrem eum laudem fuisse consecuturum. Id ut faceret epistola eum elegantissima, Italicis versibus conscripta , Iuvenalis Saccus Collega meus, impellere est conatus , eo consilio, ut dum meditando ipse scribendoque ornare atque, illustrare artem studebat, dab Etque operam, ut vitiis mederetur in eam invectis, quae usquaeo creverunt, ut multis bonis hominibus vel musicae nomen sit invisum, haberent simul Mediolanenses musici unum aliquem au floritate praestantem civem, ad cujus exemplum tuto possent lucubrationes suas consormare .

Id quidem eonsilii Georgius vehementer probavit, egitque illi gratias, ut natura erat SuaVissima, plurimis verbis, quod se illi

perficiendo parem existimaverat, non tamen aggredi voluit, excusatione usus maximarum Occupationum, quibus obstrictus jam erat ,

in primisque aetatis jam inclinatae. - Qua de

370쪽

re coram postea cum Sacco colloquens: utι-

nam, inquit, mihi id negotii aliquis dedisset,

quum et niVis eram vacuus et ver agebam aetatis ; non sane commisissem , ut mihi hanc quisquam laudem praeriperet. Sed mihi abiit tempus , quo moliri aliquid novi possem: neque enim teipsum fugit, si quando tale aliqaid contigerit, ut

opus sit contra praejudicatas vulgi opiniones ratione pugnare , et consuetudinem vitiosam artificum, et miruTtam pura , et incorrupta consuetudine emendare, quanto id Iuventuti commodius succidat, quam seneciuti. Iuvenum quippe suavitati tribuuntur multa, quae auctoritati senum negantur. Quare horum est moderari , et confirmare , illorum vero exequi, et inchoare .

Sed illuc redeamus. Magnis quidem, &variis curis assidue premebatur Iulinus, quae millum otioso relinquere tempus videbantur. Sed eam iniverat ipse rationem vivendi, ita vigiliis, laboribusque exercitam , atque ab omnibus voluptatibus alienam, ut ei nihilo minus quotidie horae subcisivae complures Superessent, quas operi illi suo maximo rerum Mediolanensuim reservaret. IIas ipse non patiebatur perire; itaque in dies procedendo

SEARCH

MENU NAVIGATION