장음표시 사용
401쪽
oo PROVINCIA LUGDvNEN sis. tularetur.Delabor ad scholas, quae ut in ista sebo latum in Gallia desolatione admirationi esse sint. discipulorum numerus ad mille sexcentos: qiarum hoc nno celebris fuit industria in Principibus aliquot excipiendis. Reginae Galliae, dum
ad virum deduceretur, laborum & victoriarum
Henrici IV.Regis Galliarum labyrinthus pluribus ciuitatis locis exhibitus. res fuit plane spectabilis,& principibus Galliae viris periucunda. Ipsa
ouinetiam Regina adeo commota, ut lacrymas IaepEnon teneret. nec ulla aut excusatione aut recusatione caueri potuit, quo miniis drama totum pulcherrimis tabellis ciuium sumptibus expressum libro peculiari exponere a Regina Principibusque iuberemur. quod & factum est.Reginae discessum excepit post aliquod tempus Illustrissimi Cardinalis Aldobrandini aduentus. Illi& urbem ineunti pluribus locis varia exhibita, δρpost aliquot dies quam aduenerat,in palatio spostolico, Saeculum innovatum, sic drama nuncupatum: quo ineuntis taculi huius decimi septi-ini felicitas Clementis VIII. auspiciis, Card.Aldobrandini ductui tribuebatur.Secundum illum Archiepiscopus Ebredunensis Roma rediens magno emblematum carminumque omnis generis numerq salutatus: a quo in maxima honoratorum hominum corona epregium planE animi ipsius erga Societatem testimonium retulimus.
Neque vexd minor tu pietate quam in litteris Ediscipulis extitit fructus. Theologia vicinis Episcopis per Quadragesimam concionatores octo, Academiae Doctores Theologicos quinque suppeditavit. Theologus quidam auditor noster, cum paroeciam suscepisset curandam, breui haereticos viginti ad Ecclesiam traduxit . alter Philosophiam emensus, dum anni rempus ineunda: The
402쪽
Thcologiae idoueum praestolatur, opidum no ignobile concionibus frequentauit, paucis diebus haereticorum animos qui numero superabant ita labefactauit , ut ad quadraginta haeresim abieFerint, plerique onans ad defectioneis spectent,α specioso magis eierandae perfidiae titulo quam
voluntate careant. Pulchrum iuxta ac pium fuit spectaculum puellus duodenni non maior scholas nostras frequentare solitus: qui cum in lethalem morbum incidisset, ac vix quarta horae parte a morte abessetnacrymabundum fortὰ patre conspicatus orauit ne morienti conspectum patrui negare vellet. Pater, qudd acerbissime pridem a fratre dissidebat, aegerrime id concessit; concessit tamen. praesentem patrRum ut conspexit puer, connixus cubito in lecto resedit, de vocibus iam intermortuis, Tene,inquit, prius pater, an te patrue moriturus amplexery Vtrumvis prilis conti- sero, alterum sine offensione contingere nequeo: sed age sanὰ, uterque mihi simul est: amplexandus. de dextram patris, sinist ram patrui collo innectens, postquam alterum in alterius amplexus apposita oratione perpulit, compleXantium manibus est immortuus. Religiones varias inierunt
discipuli viceni, e quibus in Societatem admissi
quinque. Praeclaru omnino de parentibus triumphum retulit illorum unus, qui ut a Societatis quam meditabatur consilio deduceretur,Auenione in palliam vi retractus erat: nam cum ea quibus vehebatur iumenta repente in via essent enecata, & ipse diuinam ultionem nequidquam parentibus diu ac multum obiiceret; captata quam commodissima occasione ex eorum manibus ad nos euolauit, denuoque insecutos ita constantias egit, ut omni deinceps eius potiundi spe labe- i
403쪽
PROVINCIA LUGDUNENSI s. alios aliquot a Religionis consilio parentum monis retardatos ad pristina vota inflammavit. Magnum istius in appetenda, maius alterius in retinenda Religione exemplum fuit.Adolesces Italus monastico prilem habitu in Italia donatus, dea suis non satis pro animi sententia commode habitus, dum monachum exuere nititur, Christianum etiam exutum ibat. Geneuam desertorum receptaculum adire constituebat, eaque mente Genuensi pol tu soluerat; sed tempestate in Italiam a tam praecipiti via reductus est,reductus tauerimen non abductus. iterum soluit, iterum reiectus est. certus pereundi terrestri itinere Getaeuam venit:ibi ab li elicis triumpho exceptus,&de sacrilegis nuptiis illicd cogitare iussus ille qui nodum
pudorem omnem exuisset, rem in posterii diem distulit: quo cum ad veteratore Bezam deductus effet, monastica adhuc veste insignis, & precato-.ria corona etiamnum de Zona pendente, ut in conspectum venit ingenti cachinno a deliro sene est exceptus : & simul in B. Virginem cui illa corona sacra esset, atroces blasphemiae iactae. Pupugit profani senis impietas animum adolescentis B. Virginis laudibus insueti. itaque pedem retulit, ct indignabundus Geneua excessit, constri omnis& viae planὰ incertus. Multas Galliae urbes erro percursarat, cum ad nos Auenionem deuenit: ubi in proposito confirmatus,Italiam non multo post nostro cob filio repetiit, immensas Deo gratias habens, quod se religiosum cultum abiicere cupientem non esset passus, cuius intuitu infinitis se peccatis & sceleribus prohibitum memorabat. tantum vel apud profligatissimos animos externa s*pe religionis species momenti habet. Sic Religiosis & Religionibus prouisum. At pudicitiae publicae qura non minor. apellicatu decem dc
404쪽
annorum abductus unus , quinque pellici- bus legitimὰ contusati: periculo lapsus ereptae mulieres aliquot, sex iam lapsae ad honestateni reductae. Iuvenis quidam e nostra disciplina feminam infamem aa fiasitium solicitanteiri adeo non auscultauit , ut & in praesens illam acerrima verbis acceperit,& in posterum sibi e Collegio ei-licinam vestem accersierit. at illa iuuenis constantia permota manantibus oculis est obtestata, ne se unquam flagitio abripi pateretur, sciri qua do insilias, quando resilias scitu esse perdimcile. Virilis fuit haec a viro, sed longe virilior quam referam ὐ femina vietoria .Puella nobilissima for .m simul ac virtute spectabilis a viro potentissimo multis partim lenociniis , partim comminationibus de sagitio intexpellata; cam impotentem hominis potentiam effugere se posse desperaret, ne pudicitiam perderet, corpus simul & animum perditum ibat. stratum illi nudum solum cibus plurimis diebus aut nullus, aut noxius. nec hic fuisset desperationis finis, nisi unius e nostris interuentu esset edocta alias esse tu utar castitatis artes. & illa quidem a tam praecipiti consilio deterrita, sed non improbus amator a nequitia. magicis artibus & fascinationibus iuuenculam aggreditur: & aliquantum perturbarat, nisi illa nostro suasu, animo rite expiato, & cerea agni Dei imagine instructa, diabolica machinamenta
elusisset. Extremus ei conflictus supererat, cum in principis matronae, cui honoraria erat puella, co-
initatu amator esset adeundus. eam ob rem mu
niri illam noster votiva prece ad B. virginem beatumque P. Ignatium, & sacrosanctae Crucis particula iubet. res fuit miraculo similis, ut in conspectum venit, aded mutatum hominem reperit, ut nive Gallica frieidior, non magis puellae
405쪽
aspecta moueretur, quam si nunquam adamasset Similis suit alterius in dissimili fortuna victoria:
ea quod altero parente orba & facultatibus esset tenuissima, iniuriae patebat maxime . non latuit ea res impurum hominem. Is primδ virginem magna auri vi oblata de stupro appellat. constantissimὰ repulsus custodem puellae vetulam auro corrumpit, & in eius cubiculum concubia nocte
est introductus. Puella ut se proditam sensit,fortior indignatione facta , tam bellὸ homine nocte perpeti habuit, ut appetenti iam luce spe irritus domo exactus conspectum hominum diutissim Efugere cogeretur. Illud etiam non minimum fuit pudicitiae procurandae genus , qudd virgines decem ex iis, quae Sacramenta apud nos percipere consueuerat, non leui nostrorum ope Religiones varias inierunt. Neque veto vinctorum &aegrorum dispar ab ista fuit procuratio. Sacella tria
distinctis carcerum locis magno vinctorum commodo excitata. Ibi Dominicis minimum diebus sit res diuina, & quotidie sub noctem a custodiis recitantur Litaniae. Quadragesima quatuor de viginti nostra opera carceri exempti, qua iis quibus fuerant iniurij conciliati, qua corrogata pecunia , nominibus exsoluti. Miserabile erat spectaculum in angustissimo foetidissimoque carce-xis barathro pater cum duobus filiis, ille noxae nescio cuius reus contracto ex poedore & illuvie morbo iacebat in nuda humo moribundus. isti egestate perditi, quia fames domi ad mortem ad gebat , barathrum illud commune tribus sepulcrum elegerant. iam patrem & decennem filium sensus voxque defecerant: & alter natu maior, ,mortuo quam vivo propior, exhaustis perpetuo fletu lacrymis, defixo in morientes obtutu, sina
motu, sine voce, sine gemitu uno loco perstabat.
406쪽
titeruenit spectaculo unus e nostris,& castigatis pro eo ac merebantur custodibus, accitisque iulico medicis, ut quodque erat praesentissim uinmediciamentum ita citissime in expirantium fauces infundi iubet. post aliquod tempus pater pri-mb, tum filius sensibus redditi, moxque procurato rite Sacramentis animo, conquisitisque eleemosynis duobus de medicamentis, omnibus de cibo prouisum. Additum etiam illud, vi tum ab aduersaria parte, tum a Principe condonata penitus noxa liberatio impetraretur. AEgris aliquot insigniter est subuentum. sed non ibo per singulos,tres tantum memorare visum. princeps fuit vir cum primis suae ciuitatis honoratus, qui gratiissimo decumbens morbo secundum confessionem quam apud nostrum habuerat, iusilis D.Au-
sustini cui acra erat illa dies opem implorare, Min augustissimo sacrificio Augustino a nostro commendatus, dum sacris ille operaretur; visus sibi seducta corpore anima pro diuino tribunali maxime conflictari, qudd diceretur nec eam duxisse vitam, quae Christianum hominem deceret: nec in hoc ipso vitae extremo actu satis compositis rebus excessisse. quamobrem cum iam duci iuberetur, intercessisse visus Ausustinus , nefas est e dicens commissum sibi ea die hominem ho-
stibus tam turpiter permitti . ille animum ex trepidatione maxima repente recipiens viso simul& morbo est exso tus: atque ne tantum ingrato praestitum esset Augultino beneficium, augustum sacellum eius nomini postmodo dedicat; nec ulla ei postea transacta dies sine Augustini memoria, anniuersaria autem sine opere festo ritu celebrata. Alter erat disciplinae nostrae adolescens, inueterata simul pleuritide de febri ardent una laborans. is a nostro sacerdote enixe cou-
407쪽
tudine sua Sacrum ut eo die faceret. Dum illesse clificat, tam repentu omnis ei aestius deserbuit, adeoque lateris dolor rei 3isiti vir medicus maiorem in ea ianitate vim agnoscens, nihil vetitus sxoptanti gratitudinis ergo templum ea diet adire, non modo domus,ςius rei caussa, sed urbis etiain ipsius, inambulationis gratia,egrossuri pςrmiti Ie. dc vero tantus fuit in deambulantc vigor, ut nisi qui eum aegrotasse sciret, nemo ex incessa tu dicaret, Tertius e Sodalitate Parthenica repentino qu0dam occupatu veterpo miserabiliter iacebat moribudus nullus ei ad cetera sensus, nulla erat loquendi facultas . unam orationem, qua sς B Virgini Sodales, duim in aliorum numerunt ascribuntur, cosecrare consueuerunt, dissextissime pronuntiabat. qui illum salutarat, qui valere ius serat, qui de morbo interrogarax, hoc unum ab eo
responsi habςbat: Sancta Maria Mater Dei & Vi Ggo. idem medico, idem hospiti, id in Sodalibus
respondebat, is tanto omnium sodalium ardorqest in eo ni orbo procuratus, ut nemo ea ab assin, bus facile exspectet, quae illi a sodalibus tribu bantur.Iam inimicitiae tricenae eo amplius pro be comp0sitae, aliae inter semilias nobile sinuqte ratae, aliae insanibus iniuriis receni conceria: Haec difficillime coalescebat. Mulier honesti loci functo iam coniuge filium unicum in spem senectutis annum iam decimum quintuim educabati eum vir nefarius , quia conc in matre iraim
effundere non valebat , crudelillime excarnificarat . nam intercepto foribus postibusque ς ritqtamdiu obtriuerat, donec penitus ex nimaret.
eam ob rem mulier sui plane impotens eas furias atque intemperies animo hauserat, ut nihilo in sqmitius quani in Elij interfectorem coo sultum iret.
408쪽
unus ei erat eiulatus ab aurora ad vesperam, a vespera in auroram. pauimento affligi, parietes incursare,& alia muliebris impotentiae in se admittere,nimis et vulgare videbatur. ipsa quatriduum sine cibo obstinate perstare, venena ct gladios in se experiri, dolore tantum suo dignum ducebat nec minus interea quod habebat facultatum in obuium quem uis effundebat, qui modo aliquam ei vindici ae viam aperuisset. finem posuit & moerori &irae noster accitus , qui mulieris animum
ita dictis naitigauit, ut sibi primum, tum etiam fi- iij interemptori placaretur. Dum haec hominibus antiquae fidei & roligionis adhibentur, laborabatur nihilo seςius in haereticis, quorum ingens a vicinia numerus in hanc urbem per annum cona-aneat, ad Ecclesiam rouoc dis. Centeni hoc uno a Calaini castris ad nos perfugerunt. Omnes eie-xata palam perfidia Ecclesiae conciliati. decem in his scholastici, ceteri diuersae sortis. Profuit ita qui scholastici erant vel ipsa Ministrorum pro fessio, qui licet sinceram fidei disciplinam negent,
instituendae tamen in litteris adolescetntiae palmam nostris concedere palam non verentur P et
clarum ab hostibus testimonici si modo plenum, sed hoc tolorabilius diminutum, quod eius Occa sone multi ineptis i udatoribus subducuntur. Eam de nosvis vocem recens inaudierat a Ministro adolescens nobilis, patria parentibusque haereticis; cum bominem Catholicum, qui filium pridem suum in nost tam dederat disciplinam secreto adiit, obnixeque est obtestatus, Auenionem clam parentibus meditanti praestb esse atque opitulari vellet: in a nimo sibi esse non alia posthac quam nostrorum in litteris & fortassean etiam in fide disciplina uti. demiratus ille iuuenis ani
t in quamquam res erat propter parcntum pQ
409쪽
tentiam plena periculi ue tamen simulata alio pro'. feetione, adolescentem urbe inambulantis specie excedere iusium, paratoque impositum iumento ad nos deducit. non diu nobis cum illo fuit colluctandum vi Caluino renuntiaret at cum parenti' lbus haud paulo longior & periculosior excepit colluistatio. mater animi furens, ut est muliercu- Iarum in haeresi obstinatibr pervicacia, in Reginae Galliae, quae tunc sorte hac iter habebat, comitata Auenionem extemplb aduolat. non facile dixerim quot quibusque illa machinis adolescentis animum everberarit. hoc dixisse satis esto. P0s quam illi materna omnia blandimenta & comminationes diffluxerant, non fuisse Aueuione vi- irum e Caluini grege principem ierant autem tum
illurimit per quem illa filium religione; non fuisse
e Catholicis primarium, per quem urbe deducere non sit molita. tandem vim, etsi a laxime vellet, in urbe Catholica non ausa, re insecta cum reue tisset filium natu maiorem cum Ministro veter Vno peruertendorum hominum artifice Auenionem subinde allegat ,sed utrumque ingeniose emunctum non minima vi pecuniae, quam a matre perfidiae mercedem ostentarant, spe casum ad0- Iescens remisit. Neque. verd magis profitentibus
haec Ministris, quam suo ipsi experimento persuadentur haeretici. Filium vir Catholicus e ciuia rate haeretica pridem apud nos educabat, eo stoe diorum fructu, ut breuissime primos in scholis
nostris ordines esset promeritus. Ea remotae assi-ncs matronae duae Caluino licet deuotissimae im-l ense apud viros laborarunt, ut suus cuiusque Dius nobis committeretur : sed utrique obieci iis iobex. Alteram imbellis Ministrorum natio dira- axum suarum terriculis ab ea mente deiicere cona' .
t scibiae a muliere est delusa. nam quamdiu su a
410쪽
perstes coniux suit, rem ea suae esse voluntatis negauit. postquam ille excesserat, effictis eam ad rem testamenti tabulis, id sibi a moriente demandatum euulgauit .vAlteritis filius quia haud satis primis litteris institutus videbatur, ad urbanum litteratorem a nobis reiiciebatur. id scilicet mater tulit a gerrime, filiumque confestim reuocabat,
professa sibi esse suspei Sum quidquid ille ab aliis
quam a nostris doceretur sed datum huic de no- uris opinioni puerique indoli, ut minor inscitiae eius haberetur ratio. Illud vulgo apud nostros notum, atque a plerisque omnibus experimento suo notatum, minimum erga id genus adolescentulos in hac insana Gallorum utriusque partis de religione disputandi prurigine contentiosis argumentationibus profici; quamdiu cum illis argu mentari perrexeris, argumenta argumentis irritantur:pia saepius colloquia illis nec audita prilis. nec gustata frangunt animos, & familiariter de Deo colloquentibus tribuunt, quod disputantibus pernegassent. Addam, eo lovge maiorem esse illorum , qui hac via ad Ecclesiam reducuntur, constantiam, quam: qui disputatione conuicti dere compelluntur. illic cnim solius pietatis, hic quamuis pietatis, tamen etiam ingenij aleam sibi videntur subiisse, qud facilius nouis, ut fit, deinde occurretibus arguinctis in suscepta pietate vacillant. at illi,quia non ingenio pietatem sed pietati ingenium subseruire coegerunt, perstant firmiores, qud altiori radice inhaeserunt. Vnus ex eo genere utroque parente orbus, clim a tutore non
obtineret, ut Auenione, quamdiu suadebat pietas&studia, esse liceret; hominem Iure conuenit, &in urbe haeretica haereticorum iudicum sententia coactus tutor haereticus pio pupilli desiderio ob secundare Alter simul ac haeresim abiecisse est au-- C C c t estus,