Litteræ annuæ Societatis Iesu anni 1601

발행: 1618년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

rutra detrimento monstrum illud. Religiositius ibi esse sineretur. Praesensit homo callidisi imis nostri ccinsilium, & pulchram nec opinantit clinam adornat. Ministrum sub noctem, & exopidanis audacissimum ciueniique ad se accersit,&perturbato perditoque limilis ad Ministrum c tam eis sic infit: Tu quidem altum, ut video,ac quiescis, nec sentis quantum tibi mihique ac istis omni b is nox haec periculi sit adue stura. iam nobis ad portam Episcopi satellites , iam ad supplicium deposcemur. simul litteras promit fictas an veras non est scitumi quibus moneri se dicebat, paratos esse qui ipsum ad Episcopum raperent: scripsisse Iesultam de mutua eius cum Ministro consensione atrociter ; ni prouiderent malu ipsis creari maximum. Hic ille non suam tantum de

Ministri, sed aliorum etiam qui in opido essent

primarij, rem agi contendebat, enixeque hori batur Iesultam opido pellere occuparent, ne ipsi pellerentur.ergo cocurritur extemplδ ad domum in qua noster diuersabatur: irrumpit eam in uer cunde manus opidana,& sacerdoti opido exeu dum furens denuntiat. ille enimuerὁ respondet se lubentissime exiturum si commodo eorum fieret: hoc tantum optare intelligere unde illis tam creperum consilium. unum inclamatur ab omnia bus,exeundum. Cessit nosterfurentibus, & ab eis auio itinere extra opidum deductui, hoc tantum

in digressu edixit, quando ipsi nunc, quod mala

sanis animis visum est et, periecisctent, meminissent

olim dum sanitati essent redditi, Iesu itam beneficio tangi, iniuria non tangi; quod ab ipsis bovi

animi in se extitist ei. immortale;quod mali, m6 tale,imb iam mortuum existimarent. Sic ad Episcopum sub noctem deuenit. ille rei indignitate pro eo ac par erat commotus , unpetrato haud

432쪽

' primores opidi grauiter animaduersurus videbatth. sed illi postremae sacerdotis nostri allocutionis memores, quam facile ab illo per se, tam facilὸ ab Episcopo per illum veniam impetrarui. ea tantum adiecta cautio, ut ei quem Episcopus praeficiebat Catholico eruditoque Parocho suam

Apostata loco iam fugacesserati dicio in posterum essent audientes. Plurimamini n5 dissimili, notae aliis locis Catholicae rei praestita erant au- nectenda,sed haec compendio memorasse sat habeo. Matrona cum primis nobilis & opulenta inopido grandi haeresim una fouebat, una templum haereticum construxerat , una Ministrum sustentabat, una haereticos incolas per speciem obsequij sui opido dabat. In eo opido verba ad populum

noster in transcursu erat facturus: & matronam

nonnulla incessit cupiditas Iesultam semel audiendi; sed non audebat luce & palam, nequam Caluinismo qui ab eo totus eo loco pendebat , labem afferret . quare communicato cum

Cainolica muliere desiderio persuasa mentiri habitum rusticano amicta cultu in turbam C a tholicorum se immisit. commodum sibi id tum noster negotii sumpserat, ut Ministrorum fiau des quas multiplices imperito vulgo adhibent, detectum iret. sauciauit mulieris animum hoc peniti sis, qud Ministralium fraudum erat experientior. itaque & Ministros Lepe inter audiendum diris deuouit , & omnem deinceps Caluini starum tutelaret plane deposuit. nec dubium erat

quin idem de haeresi factura esset,si diuturnior ibinaerendi nostro potestas facta esset. Altera item matrona patria Vticensis quamquam erat haeresis tenacisiima, praeclara tamen viri modestia est

ab haeresi absoluta. Deserueiat ille ante menses aliquor

433쪽

aliquot haustum cum laiste Caluini sinum,&cum illo mores quos hibebat incommodissimos abiecerat. id scilicet extempla notauitcqniux, atque ab illo aliquando est: sciscitata; undenam illi tanta quies & morum commoditas qua utebaturrnempe, inquit ille, a conscientia, quae donec turbida erat, mores sui similitudine inficiebat; post quam in recta side conquieuit, suam in mores pacem inuexit. Mulier quae virum antehac experta erat dissicillimum, ut ea quae tunc erat pace perpetua uteretur, a religione Catholica solidani&ipsa pacem animi sibi accersivit. Sed nescio an quidquam utilitate uberius confectum, quamquδd nobiles viri quatuor opidorum aliquot D omini ad Ecclesiam sunt traducti. quamquam

enim quatuor tantum erant capita, tamen in e

rum singulis plurimi Ecclesiae sunt adiuncti. Eo,.

rum unus magna apud Regem gratia tricesimum iam annum ordines in Gallia ducebat, & nostro . tum congressu atque omni de religione colloquio, ut qui maxime, abhorrebat Is captus aliquando nostri hominis comitate sermonem cum

illo miscuit haud illibenter, sed de aliis omnibus quam de religione . at noster illato sensim de ea

sermone, ita nec cogitantem permovit, ut mus.

tos dies ex animi conflictatione sine cibo, sine

somno traduceret, maciemque ac moerorem insolitum vultu proferret.Verum ubi manus dedit, atque haeresi exsolutus Sacramentis communicauit, grauissime apud suos est professus, nunquam se tam solidam animo cepisse vcluptatem. Pe texui, opinor,hactenus, ut quodque fuit bellissimum quae his Missionibus erga homines haereti- ei generis sunt elaborata: nunc attexenda quibus antiquus Ecclesiae populus aut pietate auctior,

aut moribus inclior est effectus. Pulchrum sand

434쪽

ac suaue est memorare, quam suauiter cum iis, qui haeresi reccys desciuerunt Deus se gerat. Miserat nuntium ante annos aliquot Caluini dogmatis vir inter suos honoratus, & Catholicam dem palam profitebatur ab eo tempore. Suberat tamen adhuc unum quo nonnihil ab udore fidei retardaretur , qudd de Sacramento Eucharist laeleuiter hactenus addubitaret: ergo dum ex quadam pergula, unde in aram proximam facilis prospectus erat, sacrifiςanti sacerdoti operam daret, ut ventum est in eum locum quo vinum aquae ante coosecrationem immiscetur, quia limpiditasimum erat, En,inquit, dc mihi aliquis persuaserit hoc in sanguinem posse demutari 3 & cum dicto

cetera tacitus perspecta Sat, donec ad sacrosaneri calicis consecrationem incumbitur. Tum ille curiosὸ oculis aucupari numquidnam in ipso calice mutationis appareret Et ecce tibi cum primis consecrationis verbis vinum in calice esseruescere ac ebullire, atque illico post ultima verba, non limpidum vinum, sed purpureum sanguinem, bullis undique recentis sanguinis in morem c ronatum apparere. Hic ille tanto spectaculo perculsus solo pronus aduoluitur, & dissidentia sua

verbis atrocibus incusata, omni execratione caput suum deuouet, si unquam postea de tanto Sacramento vel leuiter dubitarit. Rem totam ipse deinde iuratus coram multis testibus est profensus. Nec minor fuit Dei suavitas erga eum quem

antea memoraui militem Arausicanum. cogitabat ille festiuo anni die ecclesiam cum prima luce, & ab uxore, cui pridie pecuniarum suarum

claues commiserat, nummulorum aliquid in pauperum arculam de more immittendum postulabat. uxor, ut est haereticarum muliersi impuden-

435쪽

nummum extorseris. ille ut erat animo iam ad diei sanctitatem comparato , nihil tum in illam asperius consulendum ratus, integra pace domestica templum petit. secundum Sacra cum admodum mal et esset animo , quod nihil in cibos

pauperum conferre posset, ac manum aliud agens in vestium, quas nunquam ante eam diem gestarat, perulam immisisset, nummum inibi adeb res entem reperit, ut eode die cusus videretur. sic dc

animo laetus lubensque fecit satis, & in suscepta fide mirifice est conuabilitus. At in Catholica plebe, quae fidem iniquissimis temporibus omnis Christianae indiga opis constanter tenuit, mira nunc plane est diuini verbi sitis. Binis ternisve in

die concionibus non explentur. dragesimabin serme omni die conciones a nostris omnibus habitae,& catechismi explicatio bina quo thebdomadis nunquam intermissa. Arelate etiam ubi sa cerdos unus QSadragesima versatus , dramatica rerum catechisticarum expositio data, hominum haud satis antea nobis addi istorum animos immortaliter conciliauit. Accessit ad fructum quod plerique omnes urbium opidorumque Parochi rite instituti, ut a nostro discessu, catechistarum ipsi munus per se fungerentur. Quibus locis vir- ginum erant monasteria, ad eas bis in hebdomade de vita monastica sermo habitus. Factum id Are-ι late, Cauallione, Massiliar, nec inutiliter.Aliae iam transfugium spectantes in veteri instituto confirmatae. Apud alias inductus confessionis com- , munionisque usus menstruus, qui ante erat tit- . mestris Aliae discussas ab exordio vitae maculas . una consessione singulae expurgarunt. Magna erat

Nemausi antehac in plerisque Catholicis vitio- rum omnium, quae convehit haeresii, colluvio.

436쪽

hoc uno haeretica urbe habitare videbantur , ne Catholicis legibus tenerentur: hoc uno ab haeresi in haeretica vibe abstinere,ut ne ad haereticorum quidem munia adigerentur, sed exleges plane de .aliis omnibus soluti, unam legem haberent cupiditatem. Nullum eis dierum, nullum erat ciborum discrimen, omnia & sacra & profana pessimis artibus venalia. at nunc illud principio ibi impetratum, ut festi dies non modb a Catholicis sanct issime, sed ab ipsis etiam haereticis ex Regis . edicto celebrentur. Quadragenario Ecclesiet iei nio tanta Ecclesiasticae legis religio frequentatis

concionibus est inducta, ut serui ante dominorum aedibus excederent, quam vetita degustaret:& mendicae mulieres, quibus omne subsidium in manu aliena, ne aliquando, ut fit, in urbe, in qua haereticorum potior numerus,dubiis vescerentur cibis, tenues herbas hinc inde carperent, & solo famis condimento paratas,suspectis hqreticorum cibis anteferrent. Nec minus concionibus effectum, grauiter & saepὸ accusatis Catholicorum cum haereticis connubiis, ut virginibus in auitareligione educatis, quq ubi haereticis nupserant, in eorum impietatem abripiebantur,in posterum prospectum esset. Longe absimilis erat Catholicorum qui Arausione degunt vivendi modus ab eo qui in aliis haereticarum urbium ciuibus est: memoratus. Probi plerique omnes & ph, quadraginta ipsos annos meram ab haereticis seruitutem sunt perpessi. non illis olim fortunarum, non liberorunx, non suorum corporum potestas erat. fortunae bellicis sumptibus, liberi Caluinianae impietati, corpora muniendis haereticorum arcibus addicebantur ue quo maiore animorum

sensu posteaquam respirarunt, diuina solent degustμα ternas quMernata e horas audiendis aut

437쪽

concionibus aut sacris dare, ludus eis est Sc vi, luptas: vix cos extra ecclesiam Dominica dies via det. Quadragesima adeo non vetita eotigit quis quam, ut ne ii quidem quibus aut valetudo aut aetas exceptionem dederat, priuilegio voluerint uti. Sed hic inaudita hqreticorum eluxit improbitas, qui inuitatis solito crebrius Catholicis , ea

piscium condimenta apponobant, quae mentito iapore carneum cui permixta erant iusculum non

referrenti sed detecta semel fraude per Quadragesimam non inuenere conuiuam. Gidam ex eo genere cum super coenam multa in Ecclesiast

cum ciborum delectum, multa in Religiosos homines Arausione degentes effutiisset, voratisque ampliter carnibus in somnum decubuisset, ut euigilauit postridie, cum diceret numquam sese

uilis edormisse, cum voce vitam efflauit. Cum

Ius fuit huic Arausicanorum pietati supplicatio

per mensem septembre, nostro agente, instituta ad Auenion ensem Ecclesiam. nongenti ferme homines bini ternive ante haereticorum oculos tota urbe incedebant . praeibat longum candidatarum virginum agmen cereis candentibus illa-

ostre,laudes precesque Beatissimae Virgini suaviter

decantans . excipiebat spectabilis monachorum clericorumque coetus, Sacrosancti Irsu nominis Litanias musicis modulis ad grauitatem pietatemque compositis percurrens. Extremu agmen claudebat magistratus, viri mulieresque magno numero.essundebantur obuiam transeuntibus ciuitates totae, pro se quaeque ingerentes, quae esui potuique erant necesi aria,& magnam viae partem . iupplicabundae prosequentes. ita Auenionem biduo peruentum, ubi a Pontificis Protegato eo apparatu sit ut excepti, vires fuerit exempli rari su-

ani. Ducti primum in amplissimum Fianciscan'-

438쪽

tum temptuiri, de paratis inibi sacerdotibus vitae maculas rite proseis,tum Protesato sacris solemni Pontificunt ritu operato ad sacras epulas ma- eo animorum sensu admissi omnes. Has excepitutissimum conuiuium in palatio Apostolico nongentis illis hominibus magna diligentia instruaum.Non tenebat lacrymas haereticae barbariei insuetus populus, cum vel ciborum illam co- iam lautitiamque, vel Pontificium Protegatum inteo praecinctu ministrabundum mensas perlustrare cospiceret: nec se quisquam opera: suae pretium habuisse iudicabat, qui non de eius manibus poculum cepisset. Secundum epulas urbe honorifice deducti , & praemitto ciborum apparatu an quodam opido ditionis Pontificiar sequenti no- iste metari iussi,postridie ciuitatem suam laeti omnes atque incolumes tenuere. Mirum quantos animorum motus vel ipsis haereticis dederit eius supplicationis commemoratio. Viceni & quini ab eo tempore fidei restituti. Duo tantum Arausic no huic populo ex tam longa haereticorum consuetudine leuiter adhaeserant: malum foenebre dc odia intestina. Alterum inducto Christianae liberalitatis usu ferm) extinctum. nam cum magna. vis esset egentium Catholicorum, qui superioribus haereticorum iniuriis erant attriti; institutum matronarum nobilium Sodalitium, quae corrogatam Dominico die stipe ad primarios viros duos, alterum Ecclesiasticum, alterum e prima nobilitate deferant, ac deinde inter tenues Catholicos pro cuiusque egestate diuidatur. Nec se Arausicano pomoerio caritas tenet. in viciniam etiam ab iisdem matronis qua erogania, qua corrogandis pecuniis excurritur. Vnum in iis excursionibus perinsigne contigit. matrona antiqui sanguinis dum riciniam tribuendis potivi suis quam

439쪽

alienis colligendis lustrat, in rusticanum tugurium casu delata miserabili spectaculo interuenit Iacebat in nudo solo mulier vidua morbo. simul & egestate amictissima: circumstabant vulturij duo Caluiniani homines , qui oblatis praesentibus pecuniis & magnis in futurum propositis piaemiis fide illam deducere connitebantur. commota indignitate rei matrona, de illos in praesens auctoritate qua pollet plurimum ab hac animarum nundinatione egregie repulit,& miseram mulierem non modo in urbem , sed in domum,

sed in cubiculum ac cubile suum illatam diligentissime habuit; donec illa morbo libera fanaticorum simul hominum molestia liberaretur . quar. res ubi in vulgus emanauit, tam insigni exemplo permoti Caluini fautores duo Ecclςsiae se adiunxerunt. At alterum illud Arausicanorum malum inimicitiis,quod quis miretur in non maxima ciuitate, sexagenis senis probe compositis, penitissime est detersum. Sed profecto non miniis mirum

videri debet, si ex eo quod mod5 in Galliis publice conflagrabat ciuilium dissidiorum incendio multi adhuc igniculi priuatorupectoribus con- fouentur. Non unius est Arausionis hoc malum. Digniae, quae ciuitas est superioris Prouinciae, ubi nus e nostris Quadragesima auditus, tot inter primam gentis nobilitatem inueteratae, atq; olim forte internecinae inimicitiae restinctae, quot ibi dies noster fuit QEdragesima quadragenae. Manuescae opida duo antiquis causis discordatia, atque infestis animis concursura, ni publica pax inhiberet, condonatis inuicem ostensionibus, pacata.Cauallione Pontificiar ditionis urbe,septimuimiam annum grauis dissensio capita urbis distrahebat. nihil publici, nihil priuati gerebatur ritc, v Ru niuersis studium aemulis contradicere, omnis

440쪽

. PROVINCIA LUGDUNENsis. 439 consilij,quamuis egregh,quod non sui attulissent,

singuli inimici. quaelitum iam inde a septennio

huic malo remedium hoc demum anno inuentum: nam persuasus, qui offensionum auctor fuerat, veniam ab aliis postulare, fregit aemulatoruin animos,& in loco publico mutuo amplexati omnes in gratiam redierunt. Aramone Occitano opido orto inter honestas mulieres iurgio , altera conuulnerata de vita periclitabatur . non poterat obtineri a marito, ut cum ea quae laeserat pax coiret: sed nostri suasu qui eo loco hebdomadis aliquot est concionatus, maritum moribunda in liet salubriter est ludificata. nam aemulam mulierem dissimulato vestitu per speciem muliebris obsequij ad se admissam amantissime exosculata,

noxam ei omnem & offension in remisit. Auisani Pontificio opido concionator noster Quadragesima moratus, odia duodecim inter diuersae se iis homines composuit. sed unum fuit memorabile. Eques nobilissimus, spes antiquae familiae, caesis haud pridem in iurgio fratribus duobus, in

idem exitium trahebatur: contraxerat cum fortissimo milite inimicitiam,& studio partium tota propemodum Delphinatus nobilitas erat excita. ducenti equites nobilis prouinciae flos, priuatum duorum odium fecerant suum. id noster subodoratus irem enim hactenus duellorum in Gallia poenas veriti secretissime agitabanti auctores fautoresque dissidij, qui in Pontificiam regionem.

ruo minor in se suaque regiis hominibus actio es

et, conuenerant, priuatim adit, nihil non adhibet, vires antequam erumpat, opprimatur. sed

frustra fuit: armati omnes in condictum locum descendiit.id ubi noster resciuit, magno impetu, capite intecto,cruce insignis in mediumliam pro- . currentium tutinarum rese infert. repressit ea sa-

SEARCH

MENU NAVIGATION