장음표시 사용
461쪽
cuniae vi eam vel obtinuit, vel extorsit clarissimus Marchio de Montor: sic Galli vocant , sed ex suo idiomate a monte aureo ita dictum coniicere facile est.Ille qua pietate est dc prudEtia, seruandam 'vidit sibi esse urbem non tam armis quibus plurimum Veset, quam religione. Ergo de asciscendis nostiis apud se cogitat, reditus vel in Collegium futurum vel in Residentiam parat necessarios. 3c nequid obstet salubri consilio, Regem adit agentem Lusduni, & contra omnium spem ita rem transegit ut obtinuerit. Neque hoc colentus Romam quidem Iubilei caussa contendit, sed interim curia S. D.N.Papa & Radmodum P. N. lanerali egit, ab iisque non grauatὰ obtinuit quod a Rege Christianissimo impetrauerat. Illuc igitur in biennium missi cum Fratre Adiutore sacerdotes quinque: quibus & illorum & aliorum negotiorum moderator futurus sextus est additus, eoque paulo ante Pentecosten aduenere magno
omnino Catholicorum gaudio, sed pari haereticorum dolore. Ministrum inter caeteros aduentus
nostrorum habuit male in quo quid laudes nescio. Est quidem a natura facundus, sed religionis desertor, & sacrilega utrimque vinctus eopula, de
sacrilega quoque t quia Religiosamὶ suscepit mu- l
lierem,& ex ea numerosam ramiliam. Et Liben censium non mirere caecitate, qui eum religionis
suae habeaut dueem pro sanctissimis illis hominibus, quos pluribus olim, ut ex vestigiis apparet, aluere coenobiisὶ Nostri ubi ed venerunt, ad sua
statim se munia accinxere, quae ut faciliorem molioremque sortirentur exitum, placuit moderatori, ut bini in superiorem, totidem in inferiorem dioecesis partem dimitterentur Reliqui duo ita in
462쪽
PROVINCIA LYGDvNENSI s. iis hebdomadis excurrersit. Dimissi ergo illi quiu que mensibus opida lustrarunt tredecim , pagosi ut minimum quadraginta. Hoc admissi faciliust ab oninibus, qudd S. D. N. Papae vixere sumpti- . bus. Haec, omissis communibus, quod perpetuot his annalibus secimus, secere memorabilia. Suo nitori saltem toferabili diuinum cultum restitue- re ita his enim pagis, qui haereticorum communis fructus; aut Parochi nulli, aut sane admoduignari, sordide iuxta inepteque Sacramenta miniurat. procuratum ergo 'te templis & altaribus tollerentur soldes, & vestimenta & sacra asa supra
scio. aureorum summam emerentur. Consessiones generales auditae ad tria millia. hinc ali coniicias, quae inde ad animorum salutem redundare solent. In fi te confirmati auditique ducenti, catholici illi quidem, sed. non durri tamen sacer-ll - dotibus legitima iurisdictione praeditis consessi:
i i Ecclesiae olio reconciliati: pecunia qua usura,quasmonia parta, ad aureorum millia duo restituta: 'decem Beneficia perperam possessa,legitiine relicia: mulieres supra quadraginta pudicitiam edo-Aae. Qui Albenaci manserunt, & a Marchion sustentati sutit, & haec gesserunt. Quater inhό-bdom ada catechesim tradiderui, conciones verδomnes sere habuerunt in platea publica. quam illae autem frequentes sint facilis coniectura. nam ex haereticis plerumque adsunt ad octingentos.' fremat licet Apostata, eosque anathemate feriat,
de multa in Ecclesiam, Papam, Praelatos Iesuitas', i i declamet, sed maxime solitudin E deploret suam. Quis enim serat plutes ciues adesse hosti quaminthi 3 Quis verb te serat, adiecit aliquando cordatus haereticus, qui imparatus ad clamandum venias, eademque nobis ad nauseam obtrudas, ve
463쪽
sint tecum afferre & dicere. Fluctuant ergo pru-ximi, vulgoque inter se dictitant, abeat in malani crucem Minister; sic nos decipit. quatuor Ecchesiae acquisiti. Dum excurrunt ad vicina opida pagosque, haec gesta scitu digna. in conelone populum dum exhortatur sacerdos noster ad tenm,li munditiem instaurationeque, tam conspiratibus animis id Distum, ut suas etiam pecunias haereti-eus obtulerit. Aliud sequitur memorabilius. inter nobilem Catholicum & haereticum orta dissensio dirimenda duello. neque eriim impedire potuimus. ubi ergo dicta die destinatum in locum ad
certamen conuenere; adfuinins, utrumque adithus, nihil facimus; tamen agno Catholicum mu-riimus, utrumque precibus. Dum ergo ex pacto in equis pugnant, & iam haereticus tres a Catholico plagas accepisset; ecce deiicitur ex equo ferociente Catholicus . quod ubi vidit haereticus: ψires colligit,& punctim triginta vulneribus hostem serit, & quia ita iudicabat,expirantem relin quit. affuimus statim, confessionis peccatorum' hominem admonuimus & salutis ; omnino sarium reperimus. quid dicas 'an agno Dei auri
rhisci P LiNA domestica, quam belli tumultu, Manno superiore paululum laxasse videbantur, a R.P.Prouinciali restituta,uliaque multa ad proximi spiritalem utilitatem pertinentia redintegrata. Nam praeter coucionatores duos, quorum unus senatui, alter sacello nostro destinatus erat, tertius sacerdos Xenodochiis atque carceribus certis diebus hebdomadae visendis, & cohortatiouibus habeadis, atquς in sub bio doctrinas ν Christia -
464쪽
Christianae tradendae deputatus est: quod praeter
fructum eorum, qui visitabatur, vel docebantur, magnam nobis ciuium gratiam conciliauit. De- putati sunt etiam Patres, qui certis, tum matutinis, tum pomeridianis horis poenitentes in templo profestis etiam diebus expectarent. Et respondit labori fructus. Mulier cum virum sibi ita ire-fensuit, sentiret, ut nihil propius, quam mortens sibi ab eo intentandam pertimesceret, noctu, quo tempore maiori in periculo versabatur, mulra r saria B. Virginis implorans opem recitabat. Et quidem utiliter. Nam & B. Virginem, dum orat, libi videre visa est,& periculum euasit. Altera ci-dem Virgini deuota, clim quodam die Sacrui mane audisset, in eoque rosarium B.Virginis re citasset, ad lauados pannos progressasin profluentem decidit. Cum ergo se in aperto vitae discrimine versari cerneret, B.Virginem appellat, & apericulo incolumis euadit. Crescit in dies B.Virginis Sodalitium ex scholas icis conflatum. Ex eo porro nonnulli Societatem nostram, alij Ca- pucinorum ordinem expeti crut. Foras mores hio ad Prioratus praesertim magno fructu excursum est. Unus rogatu Reuerendissimi Tarantas,
Archiepiscopi in Archiepiscopali ciuitate in qua
nullus nostrum hactenus conesonatus fuerat,
per Quadragesimam tanto populi, ac in i primis ipsius Reuerendissimi fructu & approbatione
concionatus est, ut vix eum a se avelli passi sint. l Habuit singulis diebus conciones, confessiqnesi ut plurimum totius vitae audiuit, mulieres suspectas a clericorum contubernio amouit, Canonicos ad frequentandum chorum adduxit, ignaros quosdam sacerdotes ab audiendis consessionibus deterruit,populum ad frequentanda Sacramen ta impulitia vago c5cub tu tres mulieres, ab incesto totidem
465쪽
totidem viros abduxit. Praeter conciones terii
terdum quater,in hebdomada doctrinam Christianam non pueris m6db ac puellis, sed viris etiam ac mulieribus tradidit.Non defuerunt heter lici Caluiniani, qui saepe ex composito Patrem, sicut olim Christum Saducaei & Herodiani, aggrederentur; sed, ut illi, confusionem pro laudelem per retulerunt: nempe qui Herodianos & S ducaeos olim conuincebat, per os Patris haereticos. consutabat. Non enim esu vos, qui loquimi-u68cc. Dum haec soris Pater agit, concionator domesticus cum alios haereticos, tum eoru etiam
Ministrum , qui in urbe intra priuatos parietes
suum virus spargebat, compriirrebat, ventilabat. Ille in nostrum sacellum concionis audiendae caussa venit, nec puduit eum semel, quasi quis esset, in eum locum, ex quo nostri concionem audiunt, ascendere &inter illos considere. Sed non potuit latere lupus, ouina licet pelle tectus. Deo enim faciente concionator hoster absurdi simos Lutheri ac Caluini errores de libero arbitrio , de operum meritis proferre, ac firmissimis rationibus testimoniisque exagitare: Ministet intus uri, os pallio obuoluere, huc illuc circumspectare, totum denique corpus nunc in hanc, nunc in illam partem mutare. diceres intus viscerum
doloribus hominem torqueri. Quid plura r non tulit dicentis aculeos, surgit atque insalutatis nobis ex consessis se proripit, domoque indignabundus excedit. Non ira nobilis, eiusdem licet farinae. Nam ad nos adductus & edoctus veritati manus dedit, amicisque, qui illum ad nos perduxerant, Mollesq Patres plurimum commendauit,addens nulli bi tam scienter, tamque aperte suis dissicultatibus factum fuisse fatis. Quidam Religiosus libertatis caussa, posito habitu se Geaeuam c*ntulerat.
466쪽
tulerat. Cum autem conscientiae stimulis agitaretur, consilio nostiorum ex seruili illa libertate sese eripuit, atque ad impctrandam veniam ad suos se Superiores contulit. Hoc anno trium n uarum classium, chori ac duorum sacrari orti infundamenta Serenisti mi Ducis Sabaudiar, ac aliorum piorum hominum liberalitate iacta sunt. Cives Cambeiienses ex publico aerario, quod sand perangustiim est, quingentos aureo S nummos ad vicinas quasdam aedes Collisio dilatando necessarias coemendas dederunt, partim daturi diacuntur. In Lucalibus praemia diligetioribus scholasticis in noua Collegij area, praemisso eleganti dialogo magna omnium approbatione distributa sunt. Rei admirationem auxit, quod hactenus nunquam id factitatum esset. Non erit alienum ab his litteris cuiusdam a nostro Ordine, atque a Catholica religione apostatae indignum facinus. Is est Bocardus, qui a nostra Societate discedens Lo sanam confugit. Iunxerat ille sacrilegas cum non obscura muliere nuptias, atque.ab ea liberos susceperat. Ecce mulier, dum nescio ciuid ad prandium coquit, reprehensa a viro , quod rem male perderet, virum ut rei culinariae ignarum reiicit. Vir indignans mulierem tam grauiter percutit; ut parum abfuerit, quin illico moreretur. Accurrunt amici, vocantur medici; at facere non
potuerunt, quo minus paucis post diebus mulier
LI 1 s assii istis temporibus chira Sabaudia Regis Christianissimi tenetetur armis, haeretici, quos pacis tranquillitas pene confecerat, aliquam rebus iam suis lucem in istis communibus tene-
467쪽
bris exortam putabant Iamq; in spem venerant redituruita, ut vulgo dictitabatur, Messiam, hoc est, antiquum quemdam suum Ministrum, qui eos olim dementabat Et iam templum Augustinianorum, quod dudum profanis usibus sordidauerant, diligentissime perpurgauerat. ipsos etiam Catholicos non occulta modo, sed aperta etiam vi pellere incipiebant . Verum impios vana spes fefellit. Illustrissimi enim Cardinalis Aldobrandini pia ac solerti cura factum est, vi Regis Christianissini auctoritate consilium malignantium dissiparetur,& suum illum Messiam non videret. Quin etiam pulchre accidit, ut qui alios exulare cupiebant , solum ipsi vertere cogantur. Nostris hoc tempore eo impensus laborandum fuit, quo
pauciores Ecclesiastici ob besti tumultus in pagis
consistere valuerunt. Necesse enim erat, ut per parochias adeuntes, sacras vestes & vasa ad rem diuinam faciendam humeris circumferrent, flumina nudis pedibus summo sepe frigore traiicerent, humi cubitarent, &id genus alia facerent, quae Zelus animarum christi seruos in simili casu lacere persuadet. Sed respodit labori fructus. Hac nim cura & diligentia tum antiquos, tum recentes Catholicos ita in fide confirmarunt, ut praeter num nuper conuersum nullus a fide desecerit; ex haereticis vero non pauci ad Ecclesiae gremium se adiunxerint. Lex est apud Bernenses haereticos, ut siquis eorum qui in Bernensi ditione degunt, ad Catholicorum conciones adeat, quinquagintasiore nos singulis vicibus fisco pendat . Contem psit hanc legem Catholicus, qui forte apud eos. fusoris artem exercebat, negans se aliter, quam Catholita viuere vllo modo posse s proinde vel alium fusorem quaererent, vel se, ut Catholicum decet, Catholicolum conciones adire Pateren
468쪽
tiir. Mirabile sanὰ quorundam Catholicorum ad
eludendas hqreticorum artes artificium fuit.Pr
hibebant isti, nequis Catholicorum liberos ad vicinas parochias Baptismi caussa deferret. Quid ergo Catholici ' Nimirum paruulos in canistris
positos mantilibus cooperiebant, tum lances, cochlearia orbesque circumponebant, atque ita
quasi prandium messoribus aliisve operis deseserent, paruulos ad suscipiendum Baptismum esserebant. Cum die Purificationis Pater unus de coreorum usu in quodam pago pro concione egisset; tanto studio ea ceremonia , licet iam dudum obsolevisset, reuocata est, ut vix ullus fuerit, qui cereum benedictum habere noluerit. Et cum eo in loco venales non reperirentur, multi eos sibi aliunde comparatos sequenti Dominica benedici curarunt. Solent paruuli in his locis ita aliquando languere, ut neque viuere, neque mori posse videantur Huic verb malo non alia vulgo adhibetur medicina, quam pia alicuius sacerdotis oratio. Ea enim adhibita, vel morbo statim liberantur, vel corporis vinculis exolvuntur. Puella quae dam B. Virgini Mariae deuota, nescio quo casu a Iupo correpta, tanquam ovicula abripiebatur: sed ea ad B. Virginem conuersa, salua me,inquit, o B. Virgo; te enim semper colui, tibi semper do uoldseruiui. Nec vanae preces. puellam lupus statim deposuit, ac ad aliam escam perquirendam discessit. Puella vero domum reuersa acceptum aB. Virgine beneficium haud ingrata praedicauit. Reseruescente bello & ad pacem inclinante, Reuerendissimus Gebennensis sedulam operam deindit, vi Parochi ad suas parochias redirent. onctum est , ut in singulis pagis Missa celebretur, α concio ac doctrina Christiana crebrius habeatur. Pergunt etiam discipuli in litteris ac pietate,
469쪽
magna parentum voluptate, haereticorum vero dolore progressum facere. Nunc vero pace composita noua rerum facies ex turbulento salo sese extulit. Confirmati Catholici, deiecit haeretici, Ministri, qui circa Tononum.virus suum iterum spargere coeperant , expulsi. His remotis licuit nostris remotiores parochias obire. Duni ergopagos lustrant, viginti haereticos ad fidem trad xerunt, duasque Sanctissimi Sacramenti Congregationes instituerunt. Inuiserunt etiam Auxensem,& Abundantiae Abbatias, magno Religiosorum, qui in illis degunt, spirituali fructu. Clim alii pagos obeunt, duo partim Tononi, partim in otido Rupensi per Quadragesimae tempus
conciones eo animorum motu habuerunt , ut
quantum promouerint, dici vix possit. Institutae sunt ab illis lectiones Parochis,& aliis sacerdotibus ex vicinis pagis statis diebus in opidum conuenientibus. Explicarunt etiam pueris puellisque
doctrinae Christianae capita:generales totius vitae confessiones audiuerunt pene innumeras: mulieres ac viros non paucos a pellicatu, atque adeo ab incestuosa vita ad honestatem traduxerunt: liteS, simultates ac duella diremerunt, extinXerui, prohibuerunt. Et quia particularia, ea quae in uniuersum dicta sunt, magis illustrabunt, pauca quςdam hic subiiciam. Vixerat mulier quaedam in terris Bernensium cum haereticis non prorsus haeretica. tenebatur enim humano ine tu, ne ad Catholicos transiret; tanto tamen desiderio redeundi ad Catholicam Ecclesiam urgebatur, ut quo id a Deo impetraret, nudis saepe pedibus incederet, ieiuniisse affligeret, ac quantum facere poterat, ab haereticorum impiis moribus abstineret. Vidit Deus mulieris desiderium, nec despexit. Cum enim In eo statu diu auxia pexseuerasset, ab;upit dςmum, vincula
470쪽
vincula timoris humani, ac saluti animae caduca omnia posthabuit. Quare licet aegra eslet, nauem
tamen conscendit, lacumque tempestatibus infestum, ut Tonomim veniat cum silia etiam hae retica, traiicit, nostros ad se aduocat, de peccatis confitetur, haeresim abiurat, ac ut idem filia faciat, essicit. Vir quidam haereticus cum diu nostrorum piis conatibus obstinata mente restitisset, tandem Deo bene iuuante manus dedit: cumque in morbum, quo postea extinctus est, incidi siet, sanctissimum I E s v ac Mariae matris eius nomen more
Catholico identidem inclamaret ue arguebatur a
consanguineis, maxime vero ab uxore haeretica, quod ad nomen IEsu, Mariae nomen adderet. Ille vero cum eorum impietatem non ferret, Quid'
inquit, vultis ut diabolum appellem , dc dicam Ιasu diabole r Sed com illa molesta esse pergeret,
curatum est ut magistratus auctoritate impia mulier compesceretur. Quo facto aeger I Esu ac Mariae nomen suaviter appellans, feliciter, ut sperare fas est, obdormivit. Non praetermittam simplicis fidei argumentum, quod in vetula quadam enituit. Ea Catholica olim cum esset, ad haereticos transierat; sed diuino beneficio nuper ad Ecclesiae gremium reducta, Catholicae pietatis memor cum Vaccam aegrotantem haberet, vitulum quem illa ediderat, pro matris valetudine sacerdoti sacrificanti obtulit, ac sanitatem animali aegro impetrauit. Sed dum Tononensem agrum ea diligentia, α animi alacritate excolunt nostri, magnus eis interea ad propagandam fidem campus apertus est. Destinarat Pater, qui Tononi praecst, duos e nostris ad ditionem de Ter ny, ut ibi fidei semen spargerent,sed diuino planὰ nutu alio vocati sunt. Clim enim Illustris Dominus Sabaudiae Gubernator Dominum Vitium equitum ducem ad O