Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1731년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

quae flexis genibus exolveb t, recitabat saltem illam diurni pensi

horam, quam Primam vocant, & quae peculiaribus hymni, orationum, aliarumque precum sermulis, quibus constat, illi disitempori appropriata est: & cum exire domo Ofrteret, Μissae quoque Sacrificium prius onerebat, quod nullo die, nisi lecto hae-xens,omittebat. Si domi manebat reliquum tempus usque ad pra dium tum studiis, tum rebus domesticis , tum excipiendis advenis impendebat, a quibus nunquam liber erat . .

In prandio tam parvam simplicissimi victus quantitatem Iumebat , ut hominem, praesertim diurno per V rbem motu exerciatatum, illa sustentari posse vix crederes. Si quid apponebatur amplius, id in alios distribuebat, eos praesertim quos ipse prius pro

ossicio suo, & Religionis consuetudine vel reprehendebat, veΙ alia qua vini et rumue abstinentia mulctabat: vel etiam juniores quorum doctrinae, Vel pietatis prosectum, aut communis obsequii actum, vel aetivitatem, & officiosae urbanitatis religiosam pro ptitudinem his significationibus gratam sibi testari volebat, ut &in illis religiosae correctionis acrimoniam hoc unguento liniret quo se placatum ostendebat, & in istis virtutem aestimatione &qualicumque hoc ejus testimonio promoveret. Non raro & hinIS quandoque , ternisque continuatis diebus absque omni potu se reficiebat, paucis aliquot pulmenti eochlearibus eibi potusque loco contentus. Appositum interea purioris vini paululum ad ipsius usum,ab aliquo benenetore specialiter missum,assidentibus Patribus insundiuat, vel mittebat alicui seni, vel non recte valenti , aut alioquin abstemio, quo illi recreabantur , & iste meritum abstinentiae in meritum obedientiae convertebat: quod saepe notara mus in meo quondam , utinam tam sneeri servi Dei, religiol illismo condiscipulo Fratre Michaele Uuvino a Sancta Maria , qui postea SacraeTheologiae prosemr apudGenuenses cum opinione sancti talis ,& miraeulorum fama decessit' . .. . Ceterum Lucas eum aestivis diebus urgente siti maxime bi baX esse Voluit, non vinum aqua, sed aquae cruditatem minimo

Vino sanus & consistenti aetate temperabar, neque sit qui dei ordinarii vitri quantitatem duabus, vel summum tribus vicibus divisum una resectione superabat: quod si interdiu necessitas urgebat , palatum & linguam sine haustu refrigerabat. At vero prsterioribus annis ob stomachi debilitatem Medicorum imperio aquae usum dimittere debuit, sed vinum eo parcius bibebat. Eo

tandem hac abstinentiae eonsuetudine devenit, ut pluribus anteis mortem annis nullo ciborum, aut condimentorum Varietate , vel quantitatis augmento, nullo novorum fructuum refrigerio nisi

sorte raro & levi gustu , se absque periculo valetudinis oblectare posset: sed solemnea ipsius dapes semper eaedem, simplex & in

182쪽

CLXIII

eonditum jusculum, deinde ovum, nune sorbile , nunc frixum, aut tres circiter unciae carnis, ob molarium desectum prius tritae.& ad flavae bilis ardorem temperandum succo limonis quandoque inspersae. Qui frequentius illi ministrabant, notarunt illum cum optime biberet & comederet, totis viginti quatuor horis numquam excessisse omnis edulii uncias duodecim , nec potus sex; imo octo unctis, aut minore etiam quantitate sine omni potu saepe contentum fuisse. A prandio, per quadrantem circiter horae, animum colloquio relaxabat, alterumque quadrantem, seu mediam quandoque horam , vel in sede, vel frigoris languorisve causa in lecto sedens, &humero parieti innixus, quieti concedebat; quam si quando omittere cogeretur, certus illi capitis dolor fuit di periculum ordinarii motus flavae bilis. Post quietem usque ad vesperas, quae secunda post meridiem hora apud nos habentur , seu praecedentes ossine ii horas, si quae persolvenda restabat, seu Virginis, aut mortuorum officia recitabat. Communibus Chori vesperis nunquam sanus aberat, nisi domo prius exire oportebat. Finitis vesperis visitabat plerumque si quis erat lecto haerens infirmus, quaerebatque diligenter si quid necessarium deesset, si valetudinarii Praefectus officio suo rei te langeretur , si quid amplioris solatii cuperet infirmus, quod per Medicum liceret, eumque paucis dulciter se

labatur , & ad patientiam instruebat, cunctaque cum omni Camritate ministrari curabat, seu auctoritate sua dum gubernabat, seu secus, hortatu & monitis, aut propria sua procuratione. Post haec si domo discedendum non erat, quidquid ab advenarum domesticorumque satisfactione supererat temporis,usque ad Compi torium studiis tribuebat, sed sere semper eundum erat. Atque haec ordinariae ipsius vitae ratio fuit, quam vel negotiorum insta tia , vel inconstantia valetudinis aliquando variare cogebat.

TAmetsi hucusque conati simus eas tantum Lueae Vaddingi

partes describere, quas vel natura , vel ars illi concedereis viderentur; haec tamen ipsa in Christiano & Religioso viro tam conneXa suerunt eum supernae gratiae donis, quibus Deus illum , tum ad animae suae salutem, tum ad aliorum utilitatem cumulavit , quod horum plura in praecedentibus miscere nos oportuerit, ut sane in iisdem insis , quae sparsim & leviter attigimus, non obscure videri possit, quanta coelitus collata , vitaeque usu comquisita virtute Vir iste polleret. Verumtamen tum juvandae me moriae meae, tum ampliori te rum satissamoni, tum ut res ipsa ratione, & ordine tractetur, visum est, Christianae & Religiosae pietatis ipsius pauca quaedam argumenta seorsim explicare. Neque tamen animus mihi est, processum quem vocant de virtutibus

Deum.

183쪽

CLXIV Lucae Uaddingi

nostri Lueae per singuIas earum species instituere; quamvis meo sane arbitratu , nulla ipsius conditioni statuique conveniens sit, erius eximios actus ille non Dequenter, & c tanter exercebat. Sed ut paucis exponam , quanta religione erga Deum , & Sanctos vixerit, quanta observantia regularis , & monastici status, quamque Christiano , & Religioso cultu vitae eivilis, & caritatis in proximos , in quibus Christianae professionis perse Rio, de aeternae vitae repromissio est: ad quam cum ille tanto studio contenderet, sic tamen seu divinarum, seu humanarum rerum nihil sibi tribuebat , ut sanetie humilitatis & sui ipsus religiosi contemptus nobilieolophone tam probam laudatamque vitam & virtutem confirmasset. Et vero quanto divini amoris ardore & cultus ejus propagandi zelo flagrasset, in primis nobis indieant quos exantiavit lamis.1 i. r. hores pro Catholica Romana fide , pne qua impossisHe eLI piacere Deo, aut verum Dei cultum amoremue habere. Sed cum eam Lucas tertia vitae suae luce ex divini Baptismi, & Confirmationis Sacramentis suscepisset, & sedula parentum educatione, a primis balbutientis. linguae vocabulis , dotius suisset; se eam deinceps in se ipso augere studuit, ut non solum rudimenta seu artieulos, quorum notitia ad propriam cujusque salutem necessaria est, sed alti ra quoque & recondita mysteria ad aliorum instructionem utilia , di ut rationem illius , quae in nobis est , fidei, eum Apostolo reddere possimus , addiscendo explicandoque totam vitam insumpse rit, continua lectione & meditatione 1aeri codicis utriusque Testamenti, Sacrorum Canonum , & Ecclesiae Doctorum , in quibus adeo versatus suit, ut ex praeteritae lectionis memoria, vel etiam ipsa phrasi sermonis dignosceret quis ex Patribus lectae , Vel auditae sententiae auctor esset, quove vel Scripturae,vel Canonum Ioco haberetur, in quibus exacte citandis , nimis religiosus quibusdam videbatur; sed ille sundate seribere, & loqui cupiebat, &sententiam ab alio non recte, vel non integre, aut praeter auctoris sensum adductam restituebat, suo auctori vindicabat, & ad veram ejus mentem , & contextum m memoria sua explicabat. Nec de alia re libentius discurrebat, promptas ipse sententias ad omne Propositum appositas proferens.In omnibus suis operibus ubicumque de Infidelium, Haereticorum , aut Schismaticorum casu, e roribus , conversione, aut Martyrum victoriis ipsi agendum erat, illorum detestationem , de horum laetitiam cum Catholicae fidei di Ecclesiastieae auctoritatis gelo ubique spirabat. In quibus rebus ita conscribendis multos proeul dubio eximios fidei actus elici bat , ut saepe vidimus elisere cum nuntiaretur ex Hibernia, Vel

Anglia supplicium alterius fidei pugilla ; eductis enim ex imo pectore suspiriis dieebat, o beati illi qui pro Christi fide mori m

184쪽

Vita. CLXV

xuerunt, & compendio ad aeternitatem volantes nos miseros in hae lacrymarum valle reliquerunt: Adverti saepe Lucam, dum

Athanasii symbolum in ossicio Breviarii, vel Nicaenum in Missa

recitaret, erumpentibus quibusdam indiciis , abscondere non potuisse ἰ quanto aflectu mentis in verborum sensum serretur , di sensibili quodam gustu illa recitaret. Et ne hic longior sim, non repeto quae fusius ante narravi ipsum praestitisse pro obsequio Fidei

in sacris eonsessibus Urbis , ejusdemque conservatione, augmento,

di libertate in sua Patria Hibernia, & vieinis regionibus: ad quem finem in landatione Collegii S. Isidori expretam voluit, ut fidei

Controversae in eo docerentur, ac deinde quam diu vixit exacte servari curavit, & singulari diligentia ad hoe studium tantam contulit vim librorum, in quibus ejusmodi Controversiae tracta tur, ut non exiguam Bibliothecae classem conficiant. Cumque hos

Lucae in Catholicae fidei negotiis impensos labores , tum alii multi , tum ipsi S. R. E. Cardinales & Summi Pontifices agnoverint, variisque animi sui significationibus approbarim, S. D. N. At xander VII. qui Ecclesiam nunc seliciter gubernat, suo quoque testimonio confirmare dignatus est, eum in Bulla sundationis Co Ventus Caprinicensis inter alia motiva suae eoneessionis dicit: Nosi .m Lueam , opere, quam in negotiis Catholicae fidei plures per annoriaudasHiter impendit, inuitu , speciatibus fruoribus o gratiis prosequi molentes Oe. Ex hac viva Fide in Luca nascebatur eontinua quaedam submissio sui suarumque actionum erga Deum,tamquam sibi in omnibus praesentem , magnaque spes & fiducia praesentis auxilii divianae gratiae , cujus serventi & fidenti invocatione se inchoabat omnia , ut ex Apostoli praescripto omnia quaecumque faciebat in verbo, aut in opere , omnia in nomine Domini Pesu Chrim furiebat, gratias agens Deo , o Patri per ipsum. Ita enim haec observabat Lucas , ut

non tantum in Verbo, aut in opere , sed etiam in exprimendis as ctibus doloris, taedii, terroris , admirationis non aliis passim i terjectionibus uteretur, quam sanctissimis nominibus Om-ria. E lecto surgens ac decumbens utebatur precula , quae incipit,

vinum ossicium inchoaturus praemittebat semper oratiunculam ab Ecclesia praescriptam: Aperi Domine os meum Oe. Si studere . Vellet, prius recitabat precationem S. Thomae, Oratorine μlirere. quam a pueritia mente retinuit: si domo exibat, genufle-πus primum ad portam Gmpli , Christum in xltari positum adorabat ,& surgens iter suum commendabat Beatissimae Virgini per illam orationem: O Domina mea sancta Maria me tu tuam benediactam fidem, aes a larem eumdiam oti & Angelum Custodem paucis invocabat. la omni te signaculo sinistae Crueis, & Sancturimae

185쪽

Trinitatis invocatione se muniebat, illique familiare suit dicere , Spiritus facti gratia illuminet sensus o corda no Ira.

In ipsius Annalium Tomis communes praefationes tot Νuminis invocationes sunt, eaedemque doctae ac devotae: & singulos Tomos cum affectuosa gratiarum asstione, perorationis loco, claudebat , quam per beatam Virginem & sanctum Franciseum ad Deum dirigebat; cumque Sanini alicujus acta conscriberet, peculiarem aliquam orationem ad ipsum dirigebat: & ubi specialem aliquam dissicultatem sentiebat, aliorum etiam poscebat preces . Quoties alicujus anni narrationem complebat, itatim in ipso Musaeo genuflexus recitabat Hymnum, Te Deum laudamus e. cum versu Confirma hoe Deus oe. & oratiuncula pro gratiarum actione . Atque mihi haec ad aedificationem reserens quamviLipse quandoque testis suerim eumdem in continuandis Annali

bus morem devote commendavit, promisitque certo meis conatibus hac ratione dirigendis non defuturum Deum,aut Sanctos; sicut inquit mihi nunquam desuerunt, quin vel me ipsum illuminari sentirem, Vel codicem aliquem, vel monumentum absconditum, vel deperditum inopinate detegerem, quo me a praesentidissicultate liberabam. In omni aliorum angustia ipsi communi cata , inter alia solatia, quae peculiari gratia dabat , illud primum ultimumque semper erat: Amice rem tuam Deo & Matri gratiae commendar non deerit clementissima Virgo devoto clienti, nee poterit Filius deesse Matri r Dominus providebit: eum iratus sum rit , misericordiam mei. Et sane raro admodum salsus est, quin imo vera promisisse monstrabant secuta solatia. Luculentum quidem argumentum certae spei Lucae , ac divini pariter amoris suit longa illa mortis expectatio, intrepidus ac laetus ad eam animus, ac desiderium, quo cupiebat dissolvi &esie cum Christo, quod iusius ante explicuimus. Sed amoris plura suerunt indiciar perpetuus timor amatum Deum offendendi, quem Lueas ita in se conservatum cupiebat, eum ipsius jussu piae quaedam sententiae, tamquam virtutum stimu- Ii, cellarum portis in Dormitorio assigerentur , ipse hane sibiati s i.i, Timor Domini delectasit eor , o dabit latitium , o gaudium,ca Letitudinem dierum . Qui essectus divini timoris in ipso clare visi sunt: nam eum longitudinem dierum adeptus esset, neutita quam tetrica, vel tristis erat ejus senectus, sed libera , laeta, & serena; sollicite namque fugiebat, vel minores offensas divinae Majestatis, quae conscientiae serenitatem offuscant, spiritus libertatem tollunt, & tristitiae nebulas toti homini obducunt. Aliquando vidi, eum ille gravi occupatione detentus accessum advenae dare non posset, sic socio dixisse di vade fili, me dextre & humaniter excusa, ut ille contentus abeat; sed eave ne mentiaris. Et respondenti

186쪽

cIo leve peccatum esse, si quis absque alieno damno, sed proprio commodo falsum dixerit, reposuit Lucas, ita equidem permisericordiam Dei leve peccatum, sed peccatum est, di ostensa tremendae Majestatis , cui nos ingrati convincemur, di majora nobis merito subtrahet, si tam libere ipsum etiam leviter offendemus, qui tam liberaliter gravia quoque nobis dimittit, & omnibus tam amanter nos cumulat bonis. Hinc frequens illa saeramentalis consessio Lucae, per quam levia sua & quotidiana piacula dolorose expiabat; hinc etiam extrema illa sollicitudo, qua cupiebat Christi passionibus per ma)ores molestias aegritudinis in ipso mortis suae tempore communicare, ut hoc pignore certior fieret gloriae resurrectionis.

ERga SS. Eueharistiae Sacramentum tanta Religione serebatur, ut eo die non haberet solatium, quo, casu aliquo, noriolterret sacrificium. Atque haec illi, etsi non sola, sed magna causa fuit, cur secretum sacellum intra Sacristiam erexisset, ut nimiarum , cum extimae tempestatis , aut intimi humoris intemperies ipsum, vel alium cohiberet a Missa in Templo facienda, tune haberent, ubi sine valetudinis detrimento celebrare possent. Imo cum extremis annis Vitae experiretur , se nec illuc quidem impune, quoties Vellet, accedere posse, alium invenit modum , quo etiam aegrotus, modo non lecto ligatus . nullo die sacrum sacere Praeteribat. Et cum aliquis. tamquam superfluam diligentiam, &valetudinis periculum , id ipsi dissuaderet . Lucas respondit illis verbis venerabilis Bedae: Sacerdos, non legitime impeditus, reus are omittera, quantum in eo ess, privaesanctum Trinitatem laude o ρώ-

νιa , Angelos iatilia , peccatores venia , fuctos subsiaeo o gratia , iaPurgatoris eximates refrigerio , Dusam spirituali Chrim beneficio, o seipsism medicina o remedio. Quibus omnibus inquit Lucas cum ego maxime debitor sim, vereor ne gravius alibi mihi reddendum supersit, quod hic facilius exolvere possum. Sic vero se ad sacrificium praeparabat, ut praeter examen conscientiae, flexis genibus praevia meditatione, & praeseripi ix ab Ecelesia precibus1aeri mysterii devotionem in seipso eoneitaret, sed frequentias

praemista Sacramento consessionis. Sacrunt ipsum tanta rituum gravitate & reverentia , tam elara & affectuosa voce, & expressadmotione, nec VeloX , nec prolixus saetebat, ut aditantes etiam ad attentionem pietatemque coneltaret, quod ego in me, dum

junior illi ministrarem expertus sum, & aliorum etiam consellione didici. Si quando notasset alium vel non praemissa praeparatione , Vel inconcinno paratu ad aram accedere, aut Missam festinanter, vel minus devote facere , intimo sensu dolebat, di nacta opportu

187쪽

CLXVIII Lucae Uaddingi

nitate monebat ne saceret. Et quidem hoc illi quandoque publi

cae exhortationis argumentum erat, ut suaderet sacerdotibus digne ac decenter Missam celebrare. Quidam junior Sacerdos sta trem suum levi verbo ostendit, & sequenti die per Sacristiae Praesectum festinanter vocatus , quamvis praemisia consessione, sed sine petita ab ostenso venia Missam celebravit: quod cum percepisset Lucas tunc Superior, hunc Sacerdotem in publico Co ventu Zelose reprehendit, tamquam qui non potius ex Evangelii praescripto, se prius reconciliasset fratri habenti aliquid adversus

eum, quam munus ad aram obtulisset. Deinde serventi sermone declaravit, quanta animi praeparatione, quanto timore & reverentia, quanta tranquillitate mentis , & puritate conscientiae ad Christi mensam accedere oporteat, ne judicium sibi quis inde , manducet, aut bibat. Ipse demum Lucas Templi portam exterius nunquam non genua flectens transibat; neque Chorum unquam intravit aut exivit, quin etiam humi postratus coram sancti dimo Sacramento terram oscularetur; & eumdem adorationis ritum a

reliquis exigebat. Neque alia ipsi causa fuit, ut aulae scholasticae tam amplum designasset spatium, quam ut publicae disputationes in ea teneri possent, ne contentiosa & clamorosa concertatio, risui etiam & strepitibus nonnunquam obnoxia, haberetur in Templo coram divina Majestate corporaliter praesente ; Vel certe, quod ad vitandam irreverentiam fiebat, Deus ipse domo sua privaretur ad privatum Saeristiae sacellum deportatus , interim dum durabat exercitium disputationis. In reliquis quoque sacris ritibus, & osseti divini recte persolvendi partibus exaruissimus suit. Cum ipse privatim re

citabat, id summa reverentia iaciebat, & interdum etiam solus altiori voce expressis assectibus internae devotionis; tanta etiam attentione ad ipsa verba, ut nullam syllabam foeto exeidentem,vel non necte pronunciatam non illico corrigeret. Et tamquam totum Breviarium memoriter sciret, aliquas proprias Sanctorum Ora tiones, quas toto prius anno non viderat, ne initiis quidem aliunde acceptis, absque libro recitabat. Et quod saepe miratus sui, dum ossicium eum illo iacerem, si quis inopinate vel occurreret, vel adveniret, qui illum longiori eolloquio detineret, ille postea eumdem ipsum Psalmi versiculum resumebat, quem ultimo loco pronunciabamus, ac si nihil aliud in illo colloquio cogitasset; cum tamen & negotio & eaeremoniis, seu ossiciis humanitatis exacte corresponderet: tam firmam Dei praesentiam animo con servabat. Eamdem curam in ossicio rite persolvendo aliis etiam suae vel curae, vel confidentiae Religiosis opportune, importiane, arguendo, obsecrando, increpando, sed in omni patientia, do-

ruina di caritate persuadebat. Ibam eum illo quodam die sum

188쪽

Vita. CLXIX

mo mane ad Palatium Vaticanum, ubi ad certam horam promisi sus illi suit aceessus ad Urbanum VIII. Summum Pontilicem, cum quo grave aliquod negotium illi tractandum fuit. Sed eum

e ConVentu eXiremus, advertit Lucas , quod Fratres in Choro diurnas horas paulo velocius recitarent, e zelo divini ossicii ac CensuS, quama uam alioquin festinaret, ac timeret se Pontificis alloquium eo die amissurum; in Conventum tamen regressas est ,

Chorum subiit, & usque ad finem ossieti permansit, secitque ut

ossicium ipsum alte, lente, reverenter, ae devote recitaretur.

Eoque finito Guardianum adiit,Patrem Thaddaeum Dalaeum,tunc se in cubiculo parantem ad lectionem theologicam in scholis immediate praelegendam, cujus ceteroqui zelum eum innata suavitate, & gratia conjunctum semper aestimavit Lucas et rem ipsi retulit, & pro zelo suo rogavit, ut vigilantiorem ageret curam de coris domus Dei, & exercitii sanctae orationis , cui ex documento sancti Franeisei, & leetiones, o reliqua temporalia deservire debent. M M. ιι. rosim in primis Regnum Dei, & pro munere junioribus invia gilandum ; atque his die is, Guardiani benedictionem denuo aecepit , & abivimus. Verum Lueat gelum alia benedictione compensavit Deus e nam si prius ad Vaticanum ivisset, alia erant impedimenta, per quae Pontificis aecessum diutius praestolari deberet ; cum quando intravimus procetum , seu antecameram ut Foeant γ tunc recte exibat a Pontifice quidam Legatus, & post eum statim introductus est Lucas, suumque negotium seliciter eum Apostolica benedictione reportavit. XCVII. LUcae pietatis, & religionia objectum post Deum, primum & De or Gergos ei praecipuum erat Beatissima Dei Mater Virgo Maria, omniaque sua ejus intercessioni & patroeinio devotissime eommendabat: Prosperumque seu studiorum, seu negotiorum successum illi praecipue acceptum reserebat. od eum ipse in omni occasione tam calami quam linguae, ad Virginis gloriam profitebatur, mihi saltem visum est aliquod rei specimen hie exhibere, praesiti uneu iam solius Tomi quarti Annalium, quam ille his verbis concepit : Superatis di extatibus urimis, quae in tertio Annalium Tomo posta ossereboiur , jam quartum ineloamus , illius eoosFpatrocinio , cujus auxilium Me usiqueffiei operis ineremeare sumus experti. MarizD parae ope, vulsumus aggress, tuitis ad toris presecuti , illius

vore compundum speramus. Hujus gratia, quae gratiam omπem h manam excedit, non temere, neque arroganter ilia usurpretuerim verba

Tria sunt quae bene gradiuntur, & quartum quod incedit feliciter:

ta enim istius auxilio tria priora assosmi togumina , ut senevolis lecto risus , doctisque timori eis prosata videantur, o bene Me usique avf essiostruma ensione gradiantur: quartum vero, non di do, feliciter

189쪽

incedet, dum eaeIectis Magi Da viam Leuerit, o prava in directa,

atque aspera in vias planas direxeris. Ita certe assequar quod intexiso possidebo quo pero; ipsa enim est spes nostra . Profecto ego in te

M spero Virgo sanctissima, quoniam novi nomen tuum , di non derelinquis quaerentes te Domina. Qui sperant in te mutabunt sertitudinem, assument pennas ut aquilae, volabunt & non deficient. Te adjuvante hoe quartum volumen, non modo feliciter in cedet , fedo prospere volabit, ut ad omnes Anes terrae tisi addictorum servulorum nomina emebantur; o Francisci, qui per te concepit, ac peperit spiritum Evangelicae veritatis , renovata sus hoe tempore π ' progenies appareat Horosior. In te praecipue post Christum, ni ceptor hie noHer considit, teque sui ac suorum advocatam construtuit. Da ergo advocata no Ira, inos tuos misericordes oculos ad me converte, o calamum dirige , ut que in tuum , tuique filii obsequium in hoc Sodalitio pie gessa sunt, digne valeam enuntiare . Noti sunt, & a nobis ante notati litterarii labores, quos Lucas ad Virginis honorem elucubravit, sed majus erat ipsius studium , ut eam animo, quam calamo coleret. Apud me adhuc extat parva, di simplex tinfiti ligni eorona Mariana , qua tot amnis usus est, ut ejus globuli Lucae digitorum attritu ex rotundis

quadrati serme facti sint, &pro successive deperditis, alii ex osse ,

ex Vitro, eX ligno, prout ad manus veniebant. suppleti. Eo demum quotidiano uua reducta fuit, ut illam anno ante mortem, aliorum suasu, pro meliori commutaret. Praeterea parvum Vir

ginis ossicium , & Litanias quotidie reeitabat ipse privatim, &in Choro sancti Isidori, seu ab omnibus, seu saltem a junioribus

cum ipsorum Praesecto indispensabiliter recitari faciebat. Cumque omnes Deiparae festivitates digno cultu, di peculiari devotione celebraret, sed praecipua solemnitate festum Immaculatae nCeptionis , cujus puritatis mysterium tot annorum studio &labore promovebat, eo die ipse ossicium in Choro , de Sacrum ad Altare cantabat, lautioremque resemonem Fratribus in triclinio 3 Procurabat, omniaque convenientia devotionis, & religiosae laetitiae, quae poterat signa, monstrabat. Idemque faciebat pariter quotannis in festo sancti Lucae , cuique ut homonymo, sc sancto Tutelari devotissimus; sed ut ipse dieebat nulla ratione magi S, quam

quia idem Evangelista prae eeteris & scribendo, & pingendo Debparae devotionem, cultumque propagarit.

Post haec peculiaris Lucae nostri devotio in sanctum Franciscum serebatur, cujus nomen in ordinis professione priori suo

Lucae nomini adjunxit, ut deinceps a sancto Francisco nominar

tur et & cujus honoris defensionem in ipso Religionis tiroeinio suscepit, utas. 5. hujus vitae susus exposuimus; ae deinde dum

Virit egregie praeclaris suis operibus praestitit: ipsosque labores Diuili od by Coosl

190쪽

suos inehoandos Seraphiei Patris patrocinio commendabat, &persectos eidem acceptos, Deoque offerendos reserebat. Sancti

Patritii Patriae, & saneti Isidori Templi nostri Coenobiique Patronorum sessa,pro hujus tituli dignitate,speciali celebritate colebat,& eos utrique honores peculiari suo studio procuravit, quos ante satis deelaravimus. In horum autem & aliorum Sanctorum s lemnitatibus summa cura satagebat, ut omnia in Choro, in Sacrario, in Templo nitida, ordinata, & sanctorum cultu, nostra que ac populi debita devotione digna serent. Nec raro ipse propriis manibus saera Sacerdotum aliorumque Ministrorum vestia menta adaptabat, ne quidquam cuti dicebat appareret, quod populi devotionem a divinis distraheret. Si Saeerdotem ad osserendum Sacrificium, aut Consessarium ad ministrandum Sacramentum in Templo deesse percipiebat, ipse, quamquam omnium occupatissimus , omni hora paratus , aliorum supplebat tardit tem: cumque pro Superioris officio subditos ad ista tardos ipsorum officii publice moneret, jubebat etiam Praesecto Templi, ut in quocumque simili desectu ipsummet a quocumque studio , societate , vel occupatione statim avocaret, Dotius quam conti- .nua sacra , vel alia ossicia in Templo deesse, vel ad mome tum desiderari permitteret . Et aliquoties , cum Sacerdos in Sacrario ad missam paratus sorte expectaret ministrum , visus est ipse Lucas aecepto missili & cereo illum ad Altare ducere, dc ac censis luminibus reliqua ministeria exhibere cclebranti. Ceterum ad explicandam optimi Maddingi christianam pietatem, non repeto, quae susus ante scripsi de variis modis divini cultus, quos ipse in communem usum Collegii induxit, & exemplo suo, continuaque vigilantia conservavit: neque quae tot annis in suis Annalium Tomis, & in sacra Congregatione Rituum pro Sanctorum gloria & veneratione laboravit. Ex quibus omnibus quo aelo de sollieitudine Dei & Sanctorum cultum in se & altis promovendi, quantoque Dei amore & vera Religione polleret, manifestum es tunum ipsus erga Sanctos pietatis & reverentiae monimentum

addo. Erat alieubi in Collegio caelitis eujusdam imago aliter piacta , quam per Lueam in suis Annalibus deseripta suit; & aliquis

seu serio, seu joeo ad Lucam eonversus dixit r cur permittimus P. A. R. hanc picturam sic apud nos exponi, quin potius aliquis scalpello abradat, quod contra historiae vestrae veritatem appletum est. At Lueas graviter & religiose: ego quidem quod scripsi scripsi, de etiamnum hodie ratum habeo; sed scalpello cum

Sanctis ludere, nee ipse ausim, nee aliis consuluerim , aut con senserim.

SEARCH

MENU NAVIGATION