Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1731년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

CXLII Lucae . Uaddingi

ma sua potestate hominem compellere, sed Lucae suadela , & essi- caci dierum aliquot opera, quanquam dissicillime, desiderium suum suaviter ad utus est. Ejus vero nomen non tantum in Urbe , sed etiam in remotissimis Provinciis innotuit, ita ut ex ipss utrisque Indiis, & Insu- Iis , & in universa Europa negotia sua per litteras , & per suos Romae rerum actores illi commendarent Principes , & Nobiles

viri, Ecclesiarum Praelati, diversorum ordinum Religiosi, Sedis Apostolicae Ministri, etiam Cardinales absentes; Urbium, & Si tuum Magistratus; neque quisquam vel citius, vel felicius rem suam actum iri eredebat, quam si Patri Vaddingo vel commissa , vel commendata seret. Alii quoque dubia doetrinae , alii politie a ipsi solvenda mittebant. Audivi reserri magni Principis magnum Ministrum , dum a suis consiliariis in gravi aliquo puncto regiminis , & obsequii Principis dissentiret, & rem ad Lucam per litteras referret, satis habuisse, ut Consiliarios in suam traheret se tentiam , quod Lucae responsales illi consormes in consilio producere potuerit. Oportebat Lucam singulis respondere , oportebat cujuslibet mandata in Urbe exequi, quod ipsum essicaciter praestare solitum, ipse ejusmodi personarum litterae, partim apud me servatae, partim ipsus mandato laceratae liquido testabantur , dum plures legerentur gratiarum actiones propter obsequia praestita &expedita negotia, quam petitiones praestandorum.

MAgna semper erat Lucae auctoritas, & specialis confidentia Praesertim cum Oratoribus, aliisque Ministris Regiis Hispaniae, quorum favoribus longe iacilius reliquis inserviebat. Evex Cardinalibus peculiarem assectum in omni occasone monstrabant Scipio Burghesius, uterque Ludovisius, uterque Barberi-nu. , ae praeterea Bentivolius, Franciscus Peretius Cardinalis Montalius, Cardinalis Roma, Francioltus & Carpineus: ex quibus plerique dulei, doetoque ipsius consortio adlecti , ipsum secum ad praedia seu villas extra Urbem a negotiis vacaturi ducebant , quo commodius, & magis continue possent ipsius conVer satione gaudere . Reli- notus & gratus erat, atque adeo etiam

ipsorum Ministris, & famulis, quo cunila promptius , & Acilius assequebatur. Idque illi Deus gratia singulari eoneessit, quod cum

novos sibi quotidie faceret ami eos , omnes usque ad mortem in ea dem erga seipsum benevolentia conservaverit per continuos qua draginta annos, quos in Curia Romana vixit. Tanta morum tua Vitate cum omnibus tractabat, ut ipsius aspectu laetarentur, in omni occasione bene de illo loquerentur , nee ullibi inveniretur, qui de ipso diceret verbum malum i atque hinc cum in aulis com

parebat, Principum Ministri ipsum hilariter excipiebant, por Diuitiaco by c

162쪽

Vita . CXLIII

tas aliis clausas & Principum alloquium aliis majoris dignitatis viris, Vel retardatum, vel quandoque denegatum, illi aperiebant i& accelerabant accessum, ita ut uno die plura negotia perlicere potuerit, quam alius aliquis uno mense. Duas ipse maximas in rebus traci andis observabat: alteram

profundum secretum, ex quo nihil minus ipsum cogitare crederes , quam in quo summa sollicitudine laboraret. Neque enim nisi jam peractum, di quantocius publicandum , vix incoeptum indieabat negotium. Quod cum aliqui tanquam diffidentiae genus amice & samiliariter cum ipso expostularent, satisfacere solebat respondendo, secretum esse animam negotii, qua nimirum semel emissa, protinus perit,proinde ne quidem amictismum quempiam seu conlilio, seu auxilio non plane necessarium propositi participem fieri debere; nihil quippe dissicilius, quam ut rem amico

communicatam, is alteri pariter amico, atque hic tertio communicare nolit; aulam interea, dum deliberat, plurium Vocibus . variisque sensibus , ut auram immutari: gloriosum esse si rem diseficilem silentio peragas, turpe , & verecundum si publice coeptam perficere non valueris, tanquam qui eoepit aedi are, o non potuit

consummare . Hujusmodi secreti studio multos epistolarum corbes lacerabat Lucas, ne aliorum arcana, secretae ipsius fidei commissa, vel posteris quidem innotescerent, ex quibus alioquin multam ipsius virtutem resque bene gerendi documenta, magnorumque virorum cum ipso amicitias, & intimam confidentiam , eorundemque de ipso aestimationem,& laudes colligere possemus. Altera ipsius in tractandis negotiis maxima fuit, quod nulla progressiis obstacula contemnebat; neque enim caeco impetu reIn aggrediebatur , sed ejus consequentias, impedimenta, & remoras praemeditatus, omnia prius avertere studebat, omnibusque superatis , & complanata Via , tunc primum pergebat, di principale negotium aggrediebatur: ita ut si apud quem agendum erat, is quidpiam objiceret, promptus Lucas in se sumebat remedium, cum nimirum ipsum jam prius applicuisset, vel certe si quidquam sibi insuperabile praevidisset, abstinebat ab agendo, donec melior

daretur occasio , quam ille iterum vigilanter arripiebat. Ad omnia pro voto obtinenda semper ipsi profuit, magnamque fidem & opinionem acquisivit tam sincera & libera rerum tractatio, ut cunctis palam esset ipsum nec dignitatum ambitu , quas aulae sequaces plerumque venantur, nec lucri cupidine s

bire labores: studebat sane Lucas , ut ipse dignitatibus dignus esset, studebat & efficiebat, ut tam Eeelesiasticae quam Regulares aliis darentur, & minoris meriti, & m oris impedimenti. Unam ille Parochiam sibi desponsaVit popellum S. Isidori, quem summo studio curabat, ut pius, doctusque fieret, & multi inde Ap

163쪽

stolici viri prodirent: & huc lucrum suum omne reponebat. Si aliquid a quopiam sponte oblatum esset, aut ipsius industria pro- euratum , id uatim in sabricae, vel melioris supellectilis augmen-rum convertebat; nec indifferenter accipiebat oblata. Α fideis dignis mihi relatum est, nobilem quemJam virum non infimae classis, cujus domus expensae, & aeris alieni debitum superabant ordinarios proventus, & cui Lucas non semel servivit, quandam pecuniae quantitatem per honorarium suum famulum misisse titulo gratitudinis, & inquit, ut Pater Lucas haustum sineeri uini inde habere possit; sed ille nummos cum gratiarum actione remisit, ae Domino deinde confidenter dixit, se illam ab ipso tuta conscientia recipere non potuisse pecuniam intuita caritatis , quam aliis de rigore justitiae debebat. Adhuc etiam Romae in religiosa congregatione vivit vir doctus dc pius, qui magno erga jam defunctum Lucam devotionis affectu, iterato mihi retulit, se ad ipsum aliquando missum , ut rogaret ejus intercessionem apud quemdam Cardinalem pro nobili pari conjugum , qui aliquid a Cardinale praetendebant: & cum negotium exposuisset, protulisse pecuniam , quam ab illis ad pios usus destinatam dixit, ipsamque ad Lucam misisse, ut ad Conventus necessitates illam apud Syndicum reponi permitteret, alioquin, saltem aliis dari curaret, quos ea potissimum indigere nosset. Ad quae motus Lucas , laborem inquit O Pater, mihi tulisti, & hanc insuper adjungis ignominiam; ut si ego pro ipsis essicere queam, dicat quispiam Tratrem Lucam opera earitatis vendere pecunia; si nequeam, iterum dicant, me ipsos pecuniis defraudasse , nee fidem in obsequio servasse. Pecuniam suam ipsis reserto, & ego quantum potero pietatis operi non deero; ac re ipsa pecuniam referre portuit.

Solemne praeter alia suit indicium ipsus animi ab omni lucri cupiditate liberi, quod cum quidam Cardinalis lecto decumbens illum vocasset, animaeque suae curam ipsius assistentiae, &substantiae rectam dispositionem ipsius judicio tradidisset, sed alia quot aureorum millia destinasset, quae a morte sua per Lucam issum ad quos pios usus , pro suo arbitrio judicaret praesertim sui Collegii S. Isidori applieari, ae distribui cupiebat. Lueas ita die

noctuque moribundi Cardinalis animam curavit, ut pecuniae dispositionem subire nullatenus voluerit. Ιmo cum propterea Cardinalis eam testamenti tabulis alteri commendasset ,& cavisset . ut prima & praecipua cura in ea distribuenda haberetur Patris Lucae ' addingi, & Col legit S. Isidori, sie se deinde gessit Lucas, ut

quamvis nova Collegii aedificia adhuc imperfecta , & Veterum murorum ruinae praemuniendae essent, tam alienum tamen se ab omni aeris aviditate monstrasset, ut parua respective summae por

164쪽

Vita . CXLV

. ione contentus, magnam suam gratitudinem tum erga defunctum Cardinalem, tum erga testamenti mecutorem semper deinceps

ostenderite nimirum quem existimavit recte fecisse, ut pecunia a Cardinale relictas nobilis cujusdam vetustique Templi restaurationi applicuerit. ΡOrro Vaddingus non accersebat negotia, quippe studiis suis satis occupatus, eorumque exercitio & aliis religiosis abunde contentus , sed, ut ex ipso alibi de ipso scripsimus , se ipsi vel invito&cuncta declinanti; imo & pro viribus avertenti offerebant . Ex illis, quae obedientia obstrictus agebat, ipsius virtus saepe probata suit: & illud , quod de sancto Patre Francisco canit Ecclesa : Non sibi soli mimere, sed:aliis proficere vult Dei esto ductus, mirifice implevit. Sane Dei zelo ductus Lucas pietatis opera & afflictorum solatia tam prompte subibat, ac tam diligenter procurabat. Dei & Catholicae fidei zelo ea Patriae contulit beneficia , quae prius explicuimus; eodemque zelo Collegia Romae fundavit, & copiosam S. Isidori similiam alebat: quae cum ab sque aliorum favoribus , ac beneficiis ossicere non poterat pauper Minorita , hi vicissim jure suo obsequia ipsius postulabant, nec ille, suis benefactoribus gratissimus , quidquam ipsis vel honeste, Vel juste per se ipsum negari posse putabat. quod honeste praestari posset. Erga alios ipsum movebat religiosa urbanitas, & mutua

ossiciorum correspondentia , quam qui negligit, imicitiae reus merito constituitur . Denique nomen auctoritatemque semel adeptam , quocumque labore suo , sed aliorum honori , .& emolumento conservare oportuit; quam profecto multorum admiratione , magnaque laude sui, per varias Urbis, & Orbis vieissitudines usque ad consummationem , & mortem egregie sustinuit, quinque continuo Romanis Pontificibus , & utriusque Ordinis aulae Proceribus magis in dies, magisque probatus dc

TAm justa qualitatum symmetria constitutus erat noster L

Cas, ac tanta temperantia vivebat, ut ab utraque longam

ac minime gravem senectam sbi promittere posset: & quidem non obstante perpetuo illo languore capitis Zc stomachi , quem ante descripsimus, non obstante tam pertinaei diurni laboris &nocturni studii contentione, & eontinua animi sollicitudine, aetatem duxit ad annos plenos sexaginta, tam negotiis omnibuS, quam

studiis aptissimam. Sed anno Jubilaei d Christi Mocι. qui ipsi clis

mactericus suit, idest sexage simus tertius aetatis, circa aequinoctium autumnale corripuit eum longa 8c molesta febris, qua omnino moriturus credebatur. Et quanquam evasisset, ita tamen co Tom.I. t tu-LXXXVII.

LXXXVIII.

165쪽

CXLVI

tulas , & contritus a morbo fuit, ut pristinas vires nunquam dei ceps recuperaverit, & laborum studiorumque taedium de senectutis gravamina sentire caeperit, ita ut pedum debilitate , di imp tentiori frigoris & australis flatus tolerantia, domo rarius exire cogeretur, & nonnunquam, ingruente necessitate, Cardinalis ca-juspiam, vel alterius amici rhedam adhibere . Eadem tamen constantia, eodemque studio serviebat sacris Congregationibus , etiam postea constitutis, dc Oetavum Annalium Tomum, me interim assistente, continuabat, absolvitque impressionem anno MOCLiv. Fugiebat quidem quoad poterat Varietatem negotiorum, sed usque ad mortem nunquam essugeretis potuit accedentium di interpellantium importunitatem; nec in

Congregationibus unquam defuit gravis & multiplex occupatio. Ipse praeter has nalium studiis in me conjectis aliqua uia, di aliorum opuscula, jam oIim composita, publicabat, ac deinde totum usum privati calami, seu a Congregationum studiis liber iconvertebat in obsequium Deiparae virginis , cujus perpetuae protectioni, & patrocinio quaecunque eatenus vel scripterit, Velegerit, accepta reserebat.

Advertebant interim aliqui, praesertim qui familiarius cum ipso versabamur ego & Frater Thomas a sancto Antonio Religi

Mas Laicus. qui magna Lucae satisfactione per multos annos illi Pro socio serviebat, non multum vitae tempus ipsi superesse; imo menses omnes, praesertim hyemales, & aequinoctiales, & omnes mutationes temporum ipsi timebamus et nec in proprio ipsius ore frequentior , aut in alieno gratior ipsi sermo versabatur, quam de ipsius morte, quem variis virtutum actibus dilatabat, & luterea Preeum ossicia, mortuorum praesertim , & Mariani Rosarii solito saepius ingeminabat. oniam autem ut erat sedentariis studiis intentus, praesertim hac aetate , qua pedes non adeo serviebant , sc pituitae valde subjectus erat, indeque timebat ne Vel a poplexi a

Praeventus, vel catarrho suffocatus moreretur z ac propterea quoties de sua morte loquebatur, dicebat optare se a divina clementia hanc gratiam, ut integris sensibus mori posset, de ita exauditus est , ut nee dolorem , vel poenam in morte pateretur. Hac vero valetudinis constitutione, & pertinaci studiorum& laborum eonstantia septem alios vitae annos toleraVit. Et ultimo anno per praeceptum sanctae obedientiae coactus, ut Collegii regimen in se susciperet, donec alius tune electus Guardianus accederet, sicut eum publica professione iniussicientiae & impotentiae suae, mandatum eum lacrymis suscepit, ita tamen per annum integrum gubernavit, ut boni exempli, pro pristino more,

tenacissimus, omnibus communitatis actibus adesse non omiserit,

ubi actuali morbo non impediebatur ; tametsi senectus ipsa mo Dissilired by

166쪽

bus illi fuerit. Et sua prudentia & bon Is dispositionibus esse eit,

ut toto illo anno nihil necessarium nobis deesset, nec ullus nostrum vel capitis dolorem sentiret, cum publica lues totam Romam inficeret.

V Erum anno Christi Moccvii. Alexandri VII. Pontificatus iii.

aetatis Lucae septuagesimo inchoato, & laborum in Curia Romana trigesimo nono sere completo, cum Urbs esset a pelle Plane libera, di Lucas, aliquot mensibus prius, Collegii regimen cum omnibus requisitis circumstantiis tradidisset novo Guaria diano , ipseque licet aetate & laboribus debilis, sed animo vegetus , & corpore sanus, die decima octava mensis Octobris, S. Lucae Evangelistae, sui in Coelo Tutelaris sestivitatem consueta pietate, solemnitatemque celebrasset;sequenti die,qui in dypticis Religionis B. Petro de Alcantara sacer est, & eo anno suit seria sexta septimanae, invitatus siit ad audiendum sermonem Hispanicum de Beato Viro habendum in Templo Aracaelitano. Et quanquam id ipsi non adeo commodum esset, propter suam tamen devotionem erga B. Christi Conses rem, & pro reverentia Concionatoris, a quo invitatus suit, interesse voluit. Sed heu i non impune, nam aura vasti frigidique Templi, per unam Vel alteram horam, qui bus initium & finem concionis expectabat , capitis dolorem ipsi concitavit, qui coryza crescens , ad Vesperum tandem in catarrhum desivit. HunC vero tametsi non omnino neglexisset Lucas, non tamen ita curavit, quin pro sua in amicorum satisfactionem solita sicilitate , tertio inde die vesperi rogatus a quodam viro Principe, qui eum curru ad Collegii portam inopinate venerat, cum illo spatiatum aliquot millibus passuum extra muros jerit: quando se amotus ipse, seu potius aura serotina, sic affecit Lucam, ut media noctis hora domum reversus, febricula se tentari sensisset; adeo lenta tamen, & sallaci, ut licet per aliquot inde dies detegeretur, Postea tamen etiam Medicis cessasse visa sit, cum interim intus roderet; sed iterum se foris manifestans, aegri vitam suspectam illis reddidit. Cirea vigesimum autem infirmitatis diem accessit morbo ille sellis excessus , quem ante notavi, unusque vel alter levior affectus. Sed notabilis suit, quod duobus ante mortem diebus, dum ego solus ipsi assisterem, inuasit illum subitaneus, &Vehementissimus totius corporis tremor, qui sic me terruit, ut ii tum tunc animam agere crediditam, & elata voce vocassem Infirmarium ex proximo cubiculo; sed Lucas non aliud quam usu , Maria , Fili mi, tege me , tege me; & eum ipse faciem di caput sibi tegeret, ego me ipsum supra reliquum corpus exte di , di spatio unius orationis Dominicae cessavit quassatio , ill

Tom. I. t a que LXXXIX.

167쪽

que ad se reversus iterum suspiravit Jesu Maria. Sed proh : dira

mors hoe iasultu iniit pos Iussionem; nam calor naturalis , qui illo

impetu ad viscera se retraxit, nunquam deinceps ultra genua deorsum reversus est. Interea Vero, etiam ante hanc procellam, corporis Vires continuo deficiebant, sed tam procul ab omni alio dolore, vel molestia morbi, ut Lucas quandoque interrogatus quomodo se sentiret 3 responderet se timere quod Deus ipsi succenseret, & causam timoris rogatus , diceret; quia morior absque poena, & omni cruciatu; vellem enim in me sentire partem aliquam passionis R demptoris mei. Deficiebat enim potius naturali solutione com pleκionis laboribus & studiis consumptae, quam ulla violentia morbi. Et semper usque ad mediam horam circiter ante mortem venientes amicos , Religiosos , Saeculares, Praelatos, Cardinal integris sensibus , viva memoria, persecto discursu & voce, qua quam debili, sed clara tamen suavique excipiebat, & intimo dolore moestos, ac nonnullos etiam innatam gravitatem & severitatem in lacrymas, gemitusque dissolventes, solus ipse liber & laetus , absque ulla commotione dulcis sme solabatur. Cum isto recolebat acceptos se Vores & beneficia, cum illo benevolentiam tot annis erga se conserVatam. Aliis pro ipsa visitatione gratias agebat , cum aliis de communibus amicis , cum aliis de statu sui morbi , cum aliis de morte , mundi vanitate, de eoelesti gloria dis vrrebat: cum aliis miscebat jucunda & recreativa colloquia tanto spiritu, & affectu, tanta vivacitate intellectus ti memoriae, ut ne quaquam eo morbo moriturum crederes, si di medicorum judicium & corporis debilitas id non suaderent. Cardinati Rospiglioso adeo singularia exultantis animi indiaeta monstravit, etiam familiares discursus ante multos olim annos cum ipso habitos commemorans , ut Cardinalis ipse pro sua prudentia judicas et tantam vitam in emortuo corpore, non nisi naturae mirema tentantis conatum esse. Quamvis etiam credi possit, tanti olim amici nune ea dignitate & loco constituti benevolentiam & praesentiam infirmas vires excitasse: eoque magis quod

sua Eminentia S. D. N. Alexandri Ponti fieis Apostoli eam Benediactionem attulisset; cujus vel sonus nominia seu sano seu aegro Lucae semper jucundus de gratissmus erat. Sed Cardinalis quoque judicium alius casus nobis comprobavit, nimirum allatae Matri-io epistolae Joannis Robles , totius ordinis tune Vicarii Generalis , in qua cum Lucas subseriptum saltem nomen lecturus, per

spicilia sibi apponeret, nee apicem quidem legere potuit; illis

Vero depositis totam epistolam sat longam; nee satis claro charactere conscriptam ad ultimum verbum perlegit, eum per seXde cim circiter annos prius , nec aliquid seribere, nec Missale, Vel

168쪽

Breviarium sine oeularibus legere soleret. Quae revera extremas vires exerentis naturae vehementia fuit, & Lucas ipse intrepide dixit, non renovataejuventutis lucrum , sed abituri hospitis v ledictionem fuisse. Interea vero nullam dabat ministrantibus molestiam, nullius accusabat seu tardum, seu sinistrum obsequium, quanquam ceteroquin attentae & exactae conditionis, sed etiam usque ad hoc punctum venerandae modestiae & mansuetudinis. Si quid sentiebat incommodi seu lassitudinis, non alia ejus vox audiebatur quam Ienia suspiria, quae per sanistissima Iesu & Mariae nomina e rimebat. Si qua re indigebat, petebat humiliter: si quam orirebant ministri, vel jubebant Mediei, quantumvis contra ipsius gustum, obedienter tamen & prompte suscipiebat. Eoque tandem debilitatis redactus est, ut non nisi liquidum alimentum, aliquot ante mortem diebus , admittere potuerit. Atque haec aegritudinis

ipsius integri mensis qualitas & ratio fuit. D Iebus aliquot prius monitus Lucas de Medicorum judicio

propinquae mortis ipsius , non laetior alius intelligeret retiatu tam sibi sanitatem paratamque purpuram, quam ille hunc nuntium excepit: nimirum quem , etu religiosa novissimorum recordatione, semper quidem, sed peculiari attentionc per septem prius annos dietim expectabat; seu potius, ut ante diπi, mortem ipsam sine praecedenti nuntio venturam timebat. Tanti interest Pro tremenda hac hora, praevia de frequens ejus meditatio, testis monium conscientiae, virum probum suisse, Deo sincere serviisse,

hominum nulli nocuisse, prosuisse plurimis: uiu enim de speo operatione securus HI, pulsati confectim aperit, quia laetus Iudicem seu tinet: o eum tempus propinquae mortis advenerit, de Horia retr sationis hilarescit. Hine illa nostri Luese Iibertas & infractus ad mortem animus, quo revera eviebat disseisi o esse eum GH D. Cujus bonae vitae ea quoque selicitas accessit, quod eum tam longe vixisset, interim tamen ad mortem usque valuerit Iabores & studia, tam sibi honorifica, quam Reipublicae.utilia, constanter prosequi & quod illo aetatis ad meritorum proemia vocatus sit, quo hominum vita si protrahatur amplius eorum Iabor o dolor esse consiuevit. Igitur his rationibus morte sua contentissimus Uaddingus, cum creberrimo usu Saeramenti Poenitentiae, hoe est saepius bis, terVe, quam semel per hebdomadam, conscientiae serenitatem conse vastet: id in primis nune sibi curandum censuit, ut ipsiu. anima Christi Sacramentis rite procurata ad Christum ipsum e corpore

migraret, & illa poneret media , quibus conservaretur Pllegii sancti Isidori disciplina, quies & prosectus; ac demum ut illa st

169쪽

dia, quibus ipse impalluit insenuitque ad universi ordinis utilita

tem , continuarentur.

Quidquid ergo temporis adventantium colloquiis, aut ne eessariae & per Medicos praescriptae corporis curae sibi reservare poterat, id omne sacris meditationibus impendebat, jusso ut ad te sti pedem ante ipsius oculoς appenderetur Dei parae virginis imago, quae alibi in cubiculo pendebat; utpote cujus protectioni in hac hora mortis seipsum devote commendabat, & in cujus ob sequiis majorem & meliorem vitae suae partem consumpsit. Dei de singulari diligentia conscientiam suam per Sacramentum Comsessionis expiavit: Collegii Guardianum & seniores Patres eo vocavit, eisque sine ulla titubatione valedixit: se jam cursum

eonsummasse, fidem Religioni & Patriae servasse; de Deo etiam sibi propitio bene sperare: locum ipsis in hae V rbe Roma parasse;

eoque operis & opinionis deduxisse, ut cum sui ipsorum commodo di laude , eum Patriae & Religionis utilitate in eo vivere possent lipsum ergo partem suam jam egisse; reliquum esse, ut ipsorum quisque suam agat, pacem & veritatem diligant, mutuam in semetipsis caritatem continuam habentes; atque hanc illis unice t flamento reliquit.

Post haec petiit inexperti itineris Viatieum SS. Eucharistiae

Sacramentum, quo allato ille in primis a genuflexis & collacrymantibus Religiosis omnibus , si quem unquam offendisset, Veniam poposcit, & a quibus offensus esset, seu praesentibus, seu absentibus eκ animo condonavit, boni exempli curam, pacem dc caritatem omnibus commendavit, pieque di affectuose rogavit singulos, ut stequentem ipsius memoriam in precibus suis & sacrificiis haberent. Sumpto autem summa pietate SS. Sacramento , petiit etiam alterum extremae unctionis, ad quod suscipiendum , cum suo tempore allatum esset, ipse sua membra pari pietate per ordinem ungenda porrigebat; atque tunc, ac dum ipsius animam

Praescripto ritu commendaremus Deo, ad singulas invocationes Litaniarum, & Psalmorum . precumque versiculos, clara Voce , tantaque attentione respondebat, ut cum unicum, respirationis forsitan aut salivae eausa omisisset, de ego ad eaput genuflexus V cem tunc paulisper elevassiem, ille apprehensam meam manum

strinxit, ut indicaret se nihil negligere, & reliqua integre usque ad finem clara voce prosequutus est; ac deinde biduo, quo supervixit Religiosorum singulos, prout occasio serebat, singularibus monitis erudiebat & solabatur. Collegii vero statum & prosperitatem commendabat curaedi patrocinio Cardinalium, Franeiotti in primis & Ludovisit, ac Pr latorum, qui ipsum visitabant. Et quoniam inter Cardinales, Franciscus Barberinus totius ordinis protectionem eX ossicio g

tita

170쪽

Vita. CLI

rit, ipsumque Collegium non absque favore suae Eminentiae per Urbanum VIII. Pontificem, ejus patruum sundatum fuit, &utriusque deinceps, atque Cardinalis Antonii beneficiis continuo promotum & auctum; propterea specialem ipsus curam illi eommendavit, idque in primis cum ipsum a Cardinale missus visitas. set Agapitus Colorsius Eminentiae suae, in iis etiam quae ad Ordinem pertinent, a secretis , ipsique Lucae familiaris, & carus, ut

eum proinde rem ex animo suscepturum non dubitasset: quam

brem longo sermone aperuit illi quidquid seu per ipsum , seu per

Cardinalem ad Collegii quietem, & eonservationem fieri cupi bat, eaque gementi, & lacrymanti Colorso, repetitis amplexibus & osculis commendavit: ac venienti postmodum ipsi Cardinali Protectori cuneta repetiit, debitoque asseetu & confidentia . ipsius zelo, fidei studioque eoneredidit & eommisit: nec deinceps complendo Lucae desiderio defuit aliquando Barberinus. Quoniam autem Collegium utilius nulli committi poterat quam Sanctissimo Domino Nostro Alexandro Pontifici, seu Sa Aitatis Suae supremam podestatem, seu gelum in illis, quae ad Catholicam fidem conservandam propagandamque pertinent, seu benevolentiam de gratiae pronitatem erga religiosa Lueae desideria respiciamus; idcirco pari diligentia rogavit, ut per Cardinalem Ros pullosum, per Ssortiam Pallavicinum nunc Cardinalem, per Prosperum Fagnanum, & Virgilium Spadam Praelatos, di per D. Hilarionem RoneatumAbbatem sanistae Crucis in Hierusalem, quos omnes sciebat sibi in primis addietissimos esse, & freque tem atque opportunum accessum ad Pontificem habere, Collegium sancti Isidori Suae Beatitudini, tum pro gratia sua, tum pro suprema hae Lucae supplicatione desiderioque commissum commendatumque foret: quod & ab ipsis praestitum, & a Sua Sanctiis late susceptum secuti hactenus effectus nobis comprobarunt. De nique de ratione studiorum ita mecum egit, ut indicasset quaenam opera finitis Annalibus, quos prae manibus habebam , vel utilia maxime, vel necessaria Religioni serent: quid in his atque illis conscribendis curandum, quid cavendum esset: quid ipse in aliquibus jam editis, vel monumentorum defeetu, vel aliis casibus omisisset, qualiterque supplenda, vel quae alio modo disposita cuperet: & ad haec, atque vitam meam religiose degendam salube rima sane documenta dedit; detque Deus, ut per me rite serventur. Denique unum vel alterum librum, quos ille mutuo quondam accepit, jussit ut suis Dominis restituerem.

CVm in his ita constituendis biduum , triduumve tranuisset, Mox ipsi, ει-& Lucae corporis vires continuo decrescerent, ultimo tandem die Dominico mane , qui fuit decimus o flavus Novembris .

& ipsius

SEARCH

MENU NAVIGATION