Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1731년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

sedi i. Alia eonsuluimus Archiva , quae multam subministra. runt materiam: Aracaelitanum nostrum, copiosissimum libterarum Apostolicarum tabularium: aliud Patrum Conventualium ad duodecim Apostolos in Urbe: duo item Assisii sacri Conventus sancti Francisci, & sanctae Μariae Angelorum, ceteris, quae vidimus, plurimum locupletiora. Ex multis Bullis & sacris monumentis undique conquisitis , unum hac nostra aede apud nos reposuimus in Bibliotheca selectis libris abundanter a nobis instructa, quod saepius citamus in litteris Pontificum. Circa Cosmographiam, Geographiam, & Topographiam praecipuos tam veteres quam recentiores consului

Auctores; neque sumptibus parcitum est,quin Regionum,Rerumpublicarum, peculiarium Civitatum, & Ecclesiarum historias, quas invenire licuit haberemus. Circa Μonasteriorum origines & structuras perseiste explorandas multum laboravimus , plurimas ex certis tabulariis S autographis membranis eruimus, alias ex Urbium monumentis, & peculiaribus histo, riis: ceteras ex Illustrissimo & piae memoriae viro Francisco Gontaga, Petro Rodulpho ct relationibus Mss. Provinciarum . Pro rebus ordinis persecte comprehendendis curavi. mus quascumque ejus historias colligendas: ita ut per omnia sedulam adhibuerimus diligentiam, ne quidquam operosum

aut grave nos praeteriret.

Ubi ex aliis narrationem deduco vel prosequor , ipsis eorum verbis pro sinceriori concilianda fide semper utor, nisquando stili humilitas vel barbaries mutandum monet. NC-que tamen meum adeo politum vel comptulum ostero,ut Rhitorum coloribus depingatur, aut eloquentiae phaleratis allicitat sermonibus. Sincera damus verba, non imponimus Lectori,

nec sub speciosis verbis falsa vendimus pro veris. si propter

peto, ut non verborum elegantiam, sed vim rerum expendendam lector putes. Aurea enim, sicut Scriptura dimina docet, est lingua sapientium, qua phaleratis dotata sermonibus, frquodam splendentis eloquii,vetat coloris pretiosi, corusco resul tans, capit animorum oculos sperie formosi, visusque perstrin, git. Sed aurum hoc si diligentius tractes, foris pretium, intus metallum es. Volve quasi, atque excute Iectam gentium, pr nos es' grandia sonant, meri esseta defendant. Deum loquuntur, smulacra adorant . Neque incongrue dixit ille ad Alexandrum,facundia oratorum Rhetorum osscium esse

falsitatis sermonibus figmentare mendacia,Minnocentia fidem

212쪽

conferre eriminibus. Id etiam ex sacrorum Doestorum reverentia nobis solemne est & frequens, quod lubenter ubi mihi congruere video, verba Sanctorum asstimo, quod vel ex vasculorum pulchritudine gratiora fiant, qua in bis Lectori apposuerim. Ceterum post omnem praemonitionem id etiam fatem dum , quantumvix omnem adhibuimus conatum non omnia nos attigisse, sed multa studium nostrum superasse, multa etiam diligentiam nostram subterfugisse; neque enim tantum nobis tribui velimus, ut omne tulerimus punctum, & omnia nostra dicantur incorrigibilia . Scio enim quomodo, praeter impruden'

ria caliginem, qua me circumfundit . unumquemque fallunt sua scripta, re aurem praetereunt, atqtie ut i etiam deformes delectant, sic etiam scriptorem mediocres sermonex sui pauepant . Incautius aliquid plerumque promitur, aliquid accipitur mal olentius, aliquid exit ambiguum et tum quia

alieno examinanda judicio , non pro nostra desiemus magis, quam pro aliena opinione trutinare , e discutere omnes Icrupulos malevolentia. Fecimus, discussimus, examinavimuS, nec tamen plene nos errores cavisse putamus in tanta rerum amplitudine & varietate; neque enim: res. heri aut nudiuster rius, sed ante quatuor sarcuIa gestas narramus I neque unius

Oppidi, unius Urbis, aut Reipublicae historiam concinnari. mus ,. sed ad magni Sodalitii per universum Orbem se diffvn. dentis amplitudinem explicandam illuc sequi oportuit , quo praecessit, & omnium Regnorum, Provinciarum, Urbium, imo & mediocrium oppidorum, maxime Christianorum, ad

quae penetravit, monumenta, ut licuit, consulere, nomina scire , Topographiam adhibere, fuit necesse . In his autem quis labi non timeat Quse se omnia assequutum putetὶ Praesertim cum vel in ipsis nominibus optimi quique Geographi passim

labantur: neque id mirum, dum quotidie alι quid in hoc magno Orbe mutatur, nova rabium fandamenta jaciuntur, nova gentium nomina, tinctis nominibus prioribus, oriuntur; imo omnes qua usiquam rerum potiuntur urbes, tibi fuerint aliquando quaretur, re vario exitii generetollentur adeo

ut pulvere vix tecta poterunt monstrare ruina petenim tantum L . . . aevi longinqua valet mutare vetustas ia Venia proinde digni

sumus, si tanta rerum vastitate aliter quidpiam diximus, quam se habeat; & pium obsecramus lectorem, ut non id pravo asse elui, sed humanae caligini, oc nostrae tenuitati dignetur adser,

213쪽

bere; atque Insuper amice nos monere, in quibus erravImus, si se corrigamus. Ego enim beneficio annumero si quis mea legem

fripta , dicat mihi, quo videatur momeri. Primum, quia sin iis, qua scio alii possum. Multa autem praetereunt, multa

quibusdam aliter sonant. Pulcbrum est, si fieri pores, cavere

omnia. Deinde,quia non debeo moleste ferre, si eum de An liris,.ipsis Evangelicis Dominicisque verbis plerique multas quastiones serant, etiam in meis Icriptis reperiant, de quo deputandum putent. Plerique enim sudio indulgent suo .

Aliud adhuc sortassis erit, in quo reprehendamur, Vel: nostrum hoc opus displiceat, nimirum quod prolixiorem texamus historiam, quam quotidianae occupatiunculae serant, aut hujus saeculi brevitatis studium facile commendet . Instituti tamen nostri ratio facile apud benevolos veniam obtinebit,

quae non alia est, quam ut avolantem rerum gestarum memo

riam , quasi per fimbriam vestimenti, retineam, unde perfecte innotescant ampli res Sodalitii, & qui peculiares voluerint te xere Provinciarum historias, habeant unde eas plene decedipant . Id ego spoponderim nullum Provinciae, Nationis, aut Patriae suae Illustratorem diffisionis aut prolixitatis nos accu saturum in suis rebus enarrandis. Si singuli: ergo legant, quod suum est, nullus taediosum putabit opus, attrahente suarum rerum discendarum cupidine. Qui hac vero non ducitur, sed sestidiente stomacho plurima rMuat, & voluminis moIem exhorreat, admittat illud Martialis consilium

si s Si nimis es legisse duos, tibi charta plicetur Altera di divisum se breve fiet opus. Vel ipsum audiat librum, tanto fastidio placidum adhibentem

lenimenuaib.toa uti Si nimius videor, seraque coronide longus

Esse liber; legito pauca, libellus ero.

Quanquam & ego judicaverim non delicatulorum, aut statim ad singula folia capite dolentium, vel ad novas quascumque narrationes in sori deambulationes exurgentium opus hoc aut studium esse; qui landate, qui seite volunt res historicas excipere, Oportet ut narrationi insistant, & plene legant, donec ad originem res quasque reducant, &quem sortitae sunt exitum exacte dignoscant. Patienter legendum, diu insistendum

est eis, qui in immensum historiartim pelagus solvere proponunt . sim per tale mare iter sumfacturi, necesse est nons rigatis , sed integris remigibus viam capessanἔ-

214쪽

INDEX CODICUM M S S.

Quibus P. Vaddingus usus est in hoc Annalium opere.

A Lexandri Aquitani Chronicon.

Angeli Clarent historia de septem ordinis tribulationibus . Angeli Reatini Chronicon de rebus gestis a S. Francisco in valle Reatina . Angeli, Rustini, & Leonis S. Francisci sociorum Legenda ejusdem Sancti.

Anonimus auctor vitae S. Antonii Patavini. Alius vitae S. Guidonis Cortonensis. Alter vitae S. Elisabethae Hungarae. Archiva varia Bullarum Apostolicarum. Balduini de Bruns riche Chronica Saxoniae. Bernardi de Bessa historia de ordinis Generalibus. Cencius Camerarius de censibus Apostolicis . Chronica primarum Provinetarum Religionis. Chronica viginti quatuor Generalium. Chronica monasterii S. Michaelis Tiburtini. Chronica monasterii S. Luciae Fulginatis.

Chronica Saxonica. Compendium Chronicorum ante Io . annos exaratum .

Crescentii de Iese Dialogi de statu Frane istano . Ejusdem vita B. Ioannis Firmani. Francisci Fabrianenss Chrontea Marchiae & Fabriani . Francisci Petrarchae poema doctum de S. Francisco. Hugolini de Monte S. Mariae tractatus de Provineia Piceni. Jacobi Oddonis Perusini Speculum Minorum , vulgariter Francischina. I,eobi Guisi Chronica I annoniae.

Ioannes de Septimio vita B. Joannis Firmani. Ioannis Francisei Nugo de origine reformationis Provinciae Romanae Ioannis de Florentia opusculum de Canonietatione S. Francisci. Legendae tres B. Francisci Fabrianensis Marii Tarvi sint recollecta ordinis. Mariani Florentini Chronica ab exoriente Religione usque ad annum I 46o. Peregrini de Bononia recollectiones rerum graviorum ordinis . Processus de vita & miraculis S. Clarae. Processus B. Simonis de CollarZone. Regestum Vaticanum Summorum Pontificum.

Relationes Mss. multarum Provinciarum.

Rosae Uiterbiensis acta. Thomas Ecclestonus de progressu Minorum in Anglia. Τhomae Celani Legenda antiqua. Eiusdem alia, dicta Gregorii IX. Thomae Iordanes historia Minorum in Aragonia.

Vita B. Antonii. .

Vita B. AEgidii. Vita Clarae Ubaldinae. Vita B. Gandolfi . Vita B. Ludovici Regis Galliarum. Vita B. Margaritae Columnensis. Vita B. Rogerii de Provincia.

216쪽

ANNALES MINORUM.

Utic HRAM, Ze terribilem dixit Eeclesiam in

suo Epithalamio Vatum sapientissimus; pul- ωπι.ε. chram in splendoribus Sanctorum, terribialem in omni armatura sortium. Pulchra est. PDLM; in vestitu deaurato, circumdata varietate ju storum: terribilis in manu potenti, quam circumcingunt' viri ad bella doctissimi eX Ovi. 3. brtissimis Israel. Gratam, & formidabilem reddit varietas; gratam in Ornatu , sermidabilem in eonflictu . Non una sors hominum Ecclesiam vestit, non una natio defendit; tunicam habet polymitam varietate intertextam, & Castrorum aciem instruit

varia militantium conditione compactam . Multi pacifieh fi ruerunt in Ecclesia viri sanistissimi, multi etiam inhello pro ea valide dimicarunt. Horum memoria licet in benedimone sit, de Ecclesiae Antiquarii, solertesque Scriptores, illorum nomen, &virtutem ad posteros transmiserint; non tamen omnes res ab illis sortiter gestas aded sigillatim comprehenderunt, ut una quaeque hujus aciei legio suis non indigeat tabulariis. Sunt qui bellorum eventus, dc Ducum virtutem accurate perstringunt, sed ad strenua uniuscujusque pugilis opera descendere vel neglia gunt, vel recusant. Universalis Ecclesiae partas de fidei hostibus victorias in generalibus vel nationum Conciliis , in quibus verε suorum Castrorum acies ordinare censetur, primorumque Du cum , superiorumve Praelatorum vitas sanete . & pie transactas varii Auctores suis tabulis eonsignarunt; sed multorum florentissimorum Doctorum, qui sortiter pro Ecclesia dimicarunt, singulariumque virorum quantavis sanctitate spectabilium, multa praeclara saeta vel omnino praeterierunt, vel leviter attia gerunt. Non omnia possumus omnes , nec omnium Ecclesiae San- Tom. L. ADisiti co by Cooste

217쪽

Σ Praefatio

ctorum ullus est, qui sciat, vel possit virtutes enumerare . Legiones sunt aciei Ecclesiae sacrae Religiones; suos semper statuerunt in eampo, & aperto Marte strenuos fidei pugiles, qui usque ad sanguinem, & extremum vitae halitum contra Heterodoxos dimicarunt. Alios pepererunt milites, qui non tam serrores iterunt, quam calamo decertarunt; non tam sanguine, quam atramento in sacro hoc bello spectatissimi evaserunt. Alios demum procrearu i qui lisseras, perpeta martyrio , rubricarunt,

atramentiim l persese sis uine , ni scuerulit. Alii, non tam in campi aberio, qurm in re fiscondito, Ecclesiae veritatem, &decorem auXerunt: & si non terribilem, certe pulchram reddider une esa tamen Pra, ud 'l us,qi. Videt in abscondito, illorumh. i. ei. Ung reti r Virtutes I qui m specisis cingebant scelesiam monilibus , semet exhibere cupiebant inglorios. Ita suas exercebant in Ecclesiis eueussiis igilias , ita supernarum rerum contemplationi insistebant, ita optimis quibusque incumbebant exercitiis; ut primum in eo ponerent studium; ne extra Monasterii septa, extra cellulae angustias, tantarum Virtutum suavis odor efflaret. Publicis Beelesiae Scribis, qui universales teXunt historias, & quod in propatulo est, hinc inde connectunt, non potuerunt plene horum innotescere virtutes. Exactius unaquaeque Familia res suas describit; ampliorem, di clariorem Regularium , qui ex ipsis sunt Notarii, reddunt notitiam. Franciscant Sodalitii nomen multi celebre reddiderunt Scriaptores, sed eorum, quos hucusque viderim, superavit industriam mira hujus Religionis amplitudo. Quidam peculiares Provi clarum, alii nationum, alii praesecitorum, quidam Coenobiorum, unus vel alter universe Societatis concinnarunt historiam, dia minutam tamen,& mutilam,absque temporis serie, aut annoriam ratione, eo solum contenti, quod simpliciter multa ex aliis tra sis ripserint, & in unum eonglobaverint; nec sua, ubi dubium se potuit offerre, rasione auctoritateve stabilientes; nec aliena, Ubi in hujus Sodalitii contumeliam erraverint, probe res ellentes. Ille mihi scopus, quicquid alii hinc inde sparsim re fle, vereque dictaverint, suis loeis adaptata coadunare; quod omiserunt, qua possum cura, connectere; nostra sufficienter probare; occurrentibus dubiis plene satisfacere; aliorum in nos injurias non rependere, sed refellere; multorum circa res nostras ignorantiae tenebras non tam propalare, quam ipsa veritatis luce fugare. Et

demum quicquid nostri Sodales ab ipsius ordinis ineunabulis in Sacrosanctae Ecclesiae obsequium praestiterint, adeo plene & si Cere per suos annos reserre , ut nec prolixi laboris taedio cedat industria, nec historiae veritati periculosus praevaleat assectus. Faxit potens Deus, ut felix meum evadat propositum , idque persecte assequar , quod fideliter intendo. Disitiroci by COO

218쪽

ad Annales Minorum.

s. I.

Quis rerum satus, ρο quae facies Eccosae exoriemtibus Praedicatorum'Minorum Orinibus.

L E O A N T I, & proprio certe vocabulo Eeclesiae Catholieae nomen indicavit Propheta , cum dixit: Nomenelaitatis ex illa die, Dominus ibidem, quasi ex ipso nomine continuam protectionem, & sempiternam Dei curam circa universalem Ecclesiam significare voluerit.

Nec minus expressit ipsio Christi nomine divinum hoc patrocinium alter Vates, dicendo: Meahitur nomen ejus Emanues, idest , nobiscum Deus, quia nobiseum est semper in Ecclesa Catholica, eam ab adversis defendendo, in tribulationibus protegendo, a malis liberando . Huius perpetui subsdii per se , &per alios firmam dedit sponsonem: Ego , inquit per Zachariam, ero ei murus igneus in circuitu, or ingloria ero tu medio ejus. Et in apparitione in monte Galileae, antequam coelos ascenderet: Ego, ait, vobiseum sum usque ad eo minationem saeculi, quod reipsa probavit; nam nullam usquam pessessa est Ecclesia tribulationem , in qua non senserit Christum feeum esse, nullam unquam sensit amictionem, in qua non experiretur Christi subsidium . At si, aliquando aeterni hujus protei toris indiguit auxilio, tunc vel maxime quando duo illa Ecelesiae lumina, & inconcussae columnae, Domimicus & Franeiscus prodierunt in mundum . Undique etenim quatiebatur , & serme obruebatur malis , inter pericula, & tempestatum procellas durius laborabat, & laborans fluctuabat haec sacra navicula , ita ut pene mergeretur fluctibus. Multa, & Ionge gravior , quam credi possit, qualis non fuit ab initio , illo insurrexit tempore in sanctam Ecclesiam persecutio . Multis mcidi perses iit et est illam Diabolus , sed nunquam sere graviu, , quam tunc , quia nunquam fuit major perditio Christianorum, nec liberior, nee securior transgressio divinorum praeceptorum. Ecclesiam incipientem persecutus est per Tyrannos, proficientem per Haereticos, & jam laetam, atque florentem per utrosque voluit opprimere .

Carnem cruciavit in Martyribus, rationem perturbavit in simplicibus; at tune dc corpus gladio, & animam lethi seris occidit do trinis. Undique horror , undique periculum , soris gladius , intus haereses, & corruptorum morum iniquitas.

II. Grassabatur tune, & lathserpebat infesta illa mal donis civis Lugdunensis secta, ab eo Waldensium dicta, miris stultitiis , & putidis haeresibus satis famosa, quae obedientiam Romano negabat Pontifici; imo

totum Romanae Eeelesae statum damnabat, contemnendos Summorum Pontifieum canones, & deereta impudenter docebat, potestatem corporis Christi eonfieiendi, & 1 peccatis ab luendi laicis tribuebat; aliaque hujus peneris multa dogmata quae apud Prateolum, Castrum , Thomam Waldensem, & Sanderum videri possunt in magnam Christianorum

perniciem undique spargebat III. Huic accedebat alia pestis quorundam perditorum hominum, nuncupatorum Humilium, qui humilitatis nomine, ut refert Paulus IEmilius, munia, quibus Curatores animarum Sacerdoteς jure sunguntur, sibi arrogabant, consessiones arcanas audiebant, ae velut ipsi expiandi jus haberent, noxas solvebant. Α liberalibus artibus cum abhorrerent, con dionabantur tamen, & regimen animarum sibi vendicabant. Sectam hanc Lucius III. Pont.Max. damnaverat, nec tamen omnino poterat extingui. Tom. I. A a IV.

tia a

Magna Eeelesia lamitas sub ortu Dominie ἔ& Fla dei. rime gransibantur haeae

ses a

219쪽

di p. s.

amaνicus . Antoninantiis. c. I. l. .

Apparatus

IV. Τertia his perniciosior, & Levior illuvies Albigensium, quos alii Albigesios, Albianos, Albienses , & Albios, ex Albiga, sive Albia Ca

durcorum urbe in Gallia ad auriferum Tarnem, indiscriminatim vocant. - Diaboli invidia sub Innocentio III. ut auctor est Caesarius, horum haere- ses coeperunt pullulare, vel, ut verius dicatur, matureicere . Multos errores ex Manichaeis hauserunt, alios prompserunt ex Origenistis , plurimos ex insano suo capite sibi confinxerunt. IX,nge lateque grassata est hujus insaniae virulentia , & adeo validae erant hujus haeresis vires, ut omne triticum fidei gentis finitimae versu ni videretur in Iolium erroris. Missi ex Cisteretensibus multi, ex Hispania accesserunt alii, ut zizania rastro Catholicae praedicationis eradicarent; sed obsistente homine inimico, qui illa seminaverat, modicum tunc prosecerunt. Brevi temporis intervallo usque ad mille in secit haec pestis civitates , & si non suisset gladiis fidelium repressa , timebatur ne totam corrumperet Italiam . Indi in cibilia sunt, quae hi nebulones intulerint nomini Romano, Ec Catholico opprobria, 3c horret animus seribere, quae de eis referuntur horrenda crimina ,&turpissima scelera. Consule, si placet, Caesarium citatum . U. Foedior his spurcitia, sed nec parum periculosa ob facilem carnis contagionem , prorupit siub Lucio III. quando Veronae, quorundam sa-ctionibus Roma pulsus , exulabat. Huius contagii impudens inventors de cujus nomine non plene constat apud Auctores saepe in domo su terranea mille pro concione eruchabat blasphemias ; deinde , ut narrat Caesarius, extincta candela, unusquisque sol proximam invadebat, nul

lam habens differentiam inter legitimam & Qtutam, inter viduam &virginem, inter dominam δc ancillam ; & quod horribilius est, inter so

rorem & filiam. Hane sed am, quam cum aliis confundit Ioannes Sever lius , ipse Lucius tanquam haereticam condemnavit.

VI. Postea sub In noeentio III. in Gallia orti sunt Alniaricani, quia bus , etsi litteratis, persuasio diabolica perversium instillabat intellectum ;quorum AImaricus natione Gallus, patria Carnotens s , Parisiensis Do- Aor, magister pravitatis sis it - Horum errores satis magno, S. perverseseollegerunt Caesarius, Gersen, Prateolus, Antoninus, &alii. De ipso Haeresiarcha extra. de sum. Trin. & fide Catholic. cap. fin. ita habetur: Reprobamus, ct eandemnamurperversi um δε ma impii Amariti, cujus mentem pater mendacii se excaecavit, ut ejus dotarina non tam haeretica, iam injanasit rensenda. Receperunt autem hi Novatores, cum suis se quaeibus, a Parisiensibus Episcopo, &Doctoribus , suae insanae do strinae,& ni irae obstinationis justum supplicium, storum corporum , vel, ut aliis placet, ossium refotarum incendium, & deinde cinerum per sterquilinia dispersionem. VII. Sub In noeentio etiam III. emersisse Davidem Dinantium scribunt Iacobus Gualterius ,& Prateolus, qui Deum esse primam omnium rerum materiam asserebat, aliosque sectabatur Almarici errores, cujus

libri postea detecti, & examinati, Parisis exusti, & perpetuo condemnati sunt. Fuere praeterea tune alii litterati homines, inquit Guaguinus, qui singulis divinae Trinitatis personis singula tempora per successionem tribuerent, asserentes Patris omnipotentiam Christi adventu desivisse; Christi verb doctrinam Spiritus sancti aecessu exoletam esse. Cujus haereseos Auiliores, procurantibus Petro Episcopo Parisiensi, atque Garino Consu

lari viro, deprehensi honoribus 8c dignitate privati sunt, & qui ex laicali

statu erant, ignis absumpsit. Circa hoe idem tempus incepisse, vel re' cruduisse, volunt alii, ia oriente Maronitarum, & Georglanorum haere-ies , & multas in Longobardia tunc exortas asserit Caesarius, aliorumque ad haec tempora meminit ipse Innocentius , Catharorum, Patarenorum a

220쪽

ad Annales Minorum.

pluriumque hujus saecis seetariorum, ita ut undequaque suos convocasse ministros videretur Diabolus ,& omnem exercuisse contra sanctam Ecclesiani potestatem, ut immaculatam, ii Christo & Apostolis receptam ,

commacularet veritatem, vel, ad mundi finem duraturam i sacram omnino tolleret doctrinam.

VIII. Alius etiam non modicus Eeelesiae sanctae labor, ut ipsbs, quos genuit, & supremo coronavit diademate, diros,& diuturnos haberet periecutores. Fridericus I. AEnobarbus Alexandro III. ita adversari coepit, ut eum ad Francos sugere compulerit, & quatuor Antipapas, primo Victorem, deinde Paschalem, mox Callistum, denique Innocentium, horum nominum tertios, in eius odium acrilege crearit. Horum seditionibus , inquit Bergomen. Eeelesia Romana serὰ subversa est; cuius ditionem, pulso Alexandro , Friderieus occupavit, & Pontificem verbis , scriptis,& armis, cunctosque, ut habet Chron. Hirsaugiense, cum illo sentientes persecutus est; sed tandem morte deletis Pseudopontificibus, Venetorum opera, ad Ponti fieis rediit gratiam, ex diutina discordia factus amicissimus .

IX. Defuncto Friderieo , ejus filius Henrieus V. aliis VI. a Caelestino III. Imperatorio diademate coronatus, paucis postea annis Neapolitanum ,& Siciliae regna diris hellis divexavit. Si eulos deceptos promis sionibus juramento firmatis, praesidiis, & munitionibus spoliatos, diversisque cruciatibus amictos mirum in modum exagitavit. Ipsum Regem puerum, Reginam matrem. proceres, Comitesque regni,& plebejos multos , captivos secum duxit in Germaniam. Pro horum liberatione extat Pontificis Innoeentii III. epistola, sed parum ea profecit, nec obtinuit, ut Salernitanus Episcopus, quem maximis in suam sedem optabat restitui , a vinculis liberaretur. Multa praeda, & pretiosa supelle tili gemmarum auri, & argenti a Tancredo Rege relicta, centum quinquaginta mulos

ferunt onerasse.

X. Dissimulavit expeditionem in Terram Sam tam , ut securius Teu tones in Italiam dueeret, & liberius strages in Italiae Principes exerceret. Capuae invento Richardo Comite de Cerea in careere, judicatum ad equi caudam per plateas secit deduei, aci Duc per pedes appendi, donee in ipsb patibulo vitam exhalaret. Eadem etiam simulatione trajecit in Siciliam, ubi quendam, qui tunc regnum sibi us paverat, coronari secit diademat ex acutissimis elavis compacto, quibus & cerebrum transfixit.

Filios variis suppliciis extinxit, Margarito Ammirato oculos e fladit, &genitalia abscidit. Tales, & tam enormes fuerunt hujus hominis crudelitates , ut ipsi Constantiae Imperatrici, quam quinquagenariam & ultra , ut serunt, ex Monasterio S. Petri Panormitano jam professam, extractam duxit, horrori suerit, & causae ut Siculos in maritum serme concitaret. XI. Hoc extincto, Elei hores inter se divisi sunt, quorum pars Suevia Ducem Philippum Friderici primum filium , Henrici fratrem; altera vero otionem IV. Henrici Saxonis filium elegit in Romanum Regem, quibus inter se de Imperio digladiantibus, obtinuit non sne sanguine in Germania Philippus. Tandem, aemulo mortuo, coronatur ab Innocentio III. Otto anno Mcci κ. qui juramenti praestiti statim oblitus, terras invasit Ecclesiae, quas solemniter promisit defendere, proptereaque ab equem a quo coronatus , privatus est Imperiali diademate in publico Concilio . Pronunciavit in eum anathema, Pontificis jussu, Sigistidus Archiepiscopus Moguntinus, sed non impune; omnem enim ejus ditionem de

vastavit, Ecclesias &Monasteria suis bonis spoliavit, dc hujus generis multa secit, quae non Christiani Principis, sed barbari tyranni facta vi

debantur 4

XII.

III.

c. a.

SEARCH

MENU NAVIGATION