Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1731년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

XCVIII.

Obier tantia Ie

CLXXII Lucae Uaddingi

LUeae Vaddingi Religionis erga Deum , & perperuae innoce

tiae non ultimum argumentum est, quod tam tenera aetate

quam ante retulimus , nulla alia causa, quam divini amoris de contemptus mundi, sugaeque periculorum ejus, & serventi desiderio acquirendae persectionis, seipsum in peculiarem Domini seriem tamquam holocaustum Deo consecraverit, sub tam arcta& aspera Religione, quam notum est esse ordinem sancti Francisci: & quod vel amieorum dehortationibus, aut illis argumentis, quae adolescentulum gratia di ingenio pollentem & litterarunia avidum non difficulter avocare possient, vel ipsius ordinis duris probationibus, quassam ante indicavimus, ita nunquam cedere voluerit, ut potius illa in serventioris zeli & amplioris studii stimulum, & istas in documenta pariter & merita sibi converterit: talemque Novitiatum , inter has duas tentationes, toto anno co- stanter pertulerit usque ad emissam professionem. In quo quam suavem probaverit esse Dominum, & quam solidum, firmumque conceperit spiritum Religionis, indicio inter alia mihi est, quod illius tirocinii nunquam recordatus fuerit, quin devotionis teneritudine suspiraret, & sanctam illam societatem beatumque tempus benedictionibus repleret: & ne illius unquam non recordaretur, primae Vestis capitium Romam usque tulit, & plurimis annis retinuit, Vetustumque Breviarium, ex quo divini ossieti formam & ordinem tunc discebat, quamvis ipsa sua vetustate &absoletis ritibus inutile, nunquam tamen usque ad mortem VO luerit non eoram oculis expositum habere,tamquam perenne m nimentum suae primae vocationis , ut cum beato Petro de Alca tara singulis diebus dicere posset, ecce nune evir, di cum hac voce persectionis etiam propositum reno are. Emissa professione quantopere de virtute ad virtutem usque ad ultimum longae vitae terminum profecerit, etiamsi ex illis, quae hucusque narravimus manifestum ut, nunc tamen specialius nobis

declarandum est, quam fuerit sollicitus & eautus religiosi status sui gelator & eustos . Communis enim ipsius zelus de beneficia tam calami quam operationis Ordini per ipsum praestita, tam publicata , & probata sunt, ut superfluum existimem aliquid illis addere, quae in hanc rem alibi docuimus. Cognitioni vero sui status di obligationis ita semper incubuit, ut Regulam ipsem ,

quam a primo tirocinio ex memoria totam recitare poterat, Pii

doctisque Commentariis, inter alia sancti Franeisei opuscula,ii tu

istraverit, ejusque in aliis quoque rite servandae gelo, aphorismo in eamdem meditabatur, ad eliminandas multorum impurit seXpositiones, quae timoratis, & infirmis conscientiis graves stru pulos ingerunt, quamquam aliis laboribus, de morte praeVentus

192쪽

Vita. CLXXIII

non seeerit. Porro Ordinia constitutiones, quas etiam, ut ante diximus, peculiari opere illustrare cupierat, &omnia ejus monumenta ita percalluit, quod tam ipsi ordinis Patres , quam Romanae Curiae Iudices, aliique omnes, qui ordinis negotia tractabant, in gravioribus dubiis ad ipsum tamquam ad oraculum recurrere solerent. Ipse vero ne subditorum quispiam harum rerum ignorationem ad excusationem transfressionis praetendere posset, regulam ipsam cum testamento saneti Francisci semel in septimanati Pontifieias declarationes, & constitutiones Ordinis cum rece liorum Pontificum decretis, quae ad Regulares pertinent, praescriptis temporibus in communi Resectorio Fratribus indispensabiliter ex alto legi curabat. Quod autem ad propriam ipsius o servantiam attinet, cum Regula sancti Francisci, praeter tria vota cum ceteris religiosis Ordinibus communia , multa habeat praec pia, quae sine gravi reatu violari non possint, Lucas omnia tam caute servabat, ut etiam admonitiones, & mera consilia quae continet singulari districtione custodiret. Sanctae obedientiae votum ita prosecutus est, ut magna re Verentia tam in sisnis externis, quam in prompta executione mandatorum , seipuim Superiorum nutibus ubique conformaret: nec ulli suo incommodo parceret, ut ipsis, etiam sine obligati ne, placeret, quod utinam non probavissemus in occasione mortiserae ipsius aegritudinis. Quoties domo exibat, toties vel ipse adibat Guardianum, & flexo poplite petebat benedictionem , itidemque quoties redibat, vel aliquo easu impeditus mittebat socium, cum tamen personae qualitas ipsum ab eo rigore liberaret. Dum ipse Guardiani munus obiret, non prius exire solebat, quam vel per se, vel per alium id indieasset Collegii Vicario , aut alteri seniori Patri, tum ut hujus observantiae exemplum ceteris praeberet, tum ut regiminis curam in absentia sua illis commendaret : quo multa vitabat incommoda & confusiones , quae ex ignorata Superioris absentia nascuntur. Quaeeumque officia, vel alia munera per totam vitam in Religione gessit, non ambitione sua,

vel dominandi eupidine, sed Superiorum propriis motibus, &ipsius meritorum intuitu, nonnunquam etiam reluctanti, imposita fuerunt, cujus aliquot jam dedimus exempla. Praeterea aliqua nullatenus acceptavit, malens alieno imperio secure subesse, &majori ordinis bono , quam personae titulis intendere , & non sine periculo praesidere. Oblatum illi aliquando fuit officium sat honorificum Commissarii Generalis in tota illa Natione, qua ex usu Religionis Bebgicam Vocant, quamvis Superioris etiam Germaniae magnamia

partem ab Alpibus ad mare Balti eum, &Oeeanum majorisque Britanniae, de Hiberniae Provincias eontineat. Sed Lucas conside-

193쪽

CLXXIV, Lucae v adiungi

rans inde sibi necessirio relinquendum esse studium AnnaLum. quod tanto Ordinis bono & Orbis. applausu continuabat, ab acceptando officio se excusavit. Aliqui quoque graviores Italiae, seu . Cismontanae Familiae Patres totius ordinis Generalatum a se ipsi deserendum promiserunt,modo se ejusdem Familiae membrum saceret , seu cut loquuntur se in illam incorporaret. Sed ille hane dignitatem usque adeo ambivit , ut respondit l, numquam se nobilem Familiam Ultramontanam in qua natus, ad Ordinem susceptus, di educatus suit, ullius dignitatis ambitu deserturum. Poterat etiam aliquoties ab Ordinis obedientia ad Episeopalem dignitatem transire : ut ea, quae prius indicavi, & ipsae litterae o

Iatoriae & postulatoriae ipsius ad plures Cathedrales , & Metropolitanas Ecclesias testantur. Sed adeo promptus erat aliorum oue-dientiae subesse Lucas, ut semper elegerit Ordinis Generales , dc Eeelesiarum Praesules sacere potius, quam fieri; nam in utrorumque promotionibus non parva pars ab ipso esse solebat. In Fratribus Collegii tam districtus erat exactor obedientiae, ut non solum Superioribus promptam & reverentem ab omnibus exhiberi faceret , sed ipsis etiam inferiorum ossiciorum Praesectis, in iis, quae ad eri usque munus pertinebat: Et inter ipsos Fratres exigebat, ut

Religionis habitu junior observantiam seniori humiliter, & retiagiose exhiberet. Evangelicam paupertatem , cujus peculiarem observantiam profitetur ordo Sancti Francisci, gelos e colebat Lucas. Etenim in earum rerum usu , quae personae suae sustentandae necessariae vide- Tentur, quam nemo illo pauperior fuerit, ex iis, quae sparsim

jam scripsimus , quisque sibi iacile persuadebit. In aliorum autem gubernio sic nulli quidquam necessarium deesse sinebat, ut nihil

permitteret superabundare. In rerum administratione frugalitatem ita condiebat elegantia, &res ita composite disponebat, ut

ipsius nitida parcimonia, & utilis angustia plus omnibus plac

ret, quam alterius inanis vastitas, & incondita superfluitas. Cumque nee in procurandis eleemosynis avidus , aut importunus, nec in expendendis avarus , aut miser unquam visus fuerit; sic bono ipsius animo respondebat providentia divina, ut ad tantas res Op-Oortune perficiendas necessarii sumptus nunquam illi desuerint. In iis vero maximopere curabat in primis, ut benefactorum extaret perpetua memoria; deinde ut in eis aceipiendis dispensa

disque recte servarentur modi in Regula Sancti Francisci, in declarationibus Pontiueus, & Ordinis constitutionibus praescripti;& ut haec ipsa omni tempore constare possent, accepti & expensi

rationes, cum nominibus benefactorum , in libris ad id conuitutas cum Syndico Apostolico Conventus teneret: ex quibus omnium rationem per singulos menses reddebat Patribus Collegii

194쪽

Vita . CLXXV

Diseretis , sine quorum eonsilio & assensu nullos Detebat sumptus

extraordinarios. Invigilabat ne quid utile projiceretur, aut negligenter periret. Leve forsitan alicui videbitur quod, inter alia multa , produco hujus rei exemplum, sed in coelitum actis , tamquam aetus voluntariae paupertatis, alicubi notatum: nimirum Lueas epistolarum, quas ipsi scribebant, nec alba tegumenta,

nec ampliores margines perdi permittebat, ex quibus post alios usus tantum chartae supererat, quod mihi pro totius operis Epi- tomes , & ipsus vitae compositione suffecerit: nec alia charta pro prima scriptione usus sum . Excandescebat zelo si quis rumor de seris adferretur violatae ab aliquo Franciseano hujus virtutis, quam sanctus Franciscus Dominam suam appellabat, & ut loquitur sanctus Ambrosius,

primam seatitudinem uterque Evangelim posuit; ordine enim prima HZ, o parens quaedam generatioque virtutum; nec eam volebat Lucas noster ullo praetextu, Vel privilegio Fratribus relaxari. Cujus zeli sui egregium documentum edidit in sacra Congregatione Propagandae fidei, dum aliquis cuperet Franciscanis Terrae Samctae stabilem aliquem proventum provideri, quod Lucas dissuasit, ae deinde seripsit Tomo VII. Annalium, unde libuit Verba de- Anna i r . scribere, quibus & ipsa res & religiosus Lucae animus plenius eXprimuntur: Tanta erat miri id est vicarii Generalis Observantum sollicitudo, o anxietas pro I faciendi omnes redditus ab illis sancti is locis , eorumque habitatoribus, quibus sane neque se adum

suae vitae normam qualescumque tiere hasere , neque secundum boni regriminis prudentiam , neque etiam juxta promidentiae humana rectum d mmen expedit admittere. N quam enim missi abundantius Francisi

nos vivere , quam usi nihil molist possidere . Guo longius tui a paupertate reeedunt, est pauperiores sunt, o misera lius aluntur. Omηeserim putant iniquissimum, pecuniam sub gloria egestatis acquirere, manumque retrahunt a sue professionis desertoribus. Franeiseus indixit pecuniae odium , hoe professus ect, hane personam induiti, agenda ea. E num ea Minoritis, praesertim meroseobmitaris , adhaerere Domino , o aere in Domino Deo spem suam , ut annuntient omnes praedicationes

ejus in portis filiae Θοα. Etenim sper Mutiam bonorum temporalium se ab eo elongant, peribunt, opeiaet eos Domiaus, s 'ν hos Hilesioso meretricios amores fornicantur ab eo. Neque enim habebunt, qui eleemosinas, aut pias eoluctas transmittant; Turearum Imperator tri

butum , o jugum aggramasit , nee Deus iis sui sanctuarii GLAdiam permistet, qui in sponsione I bi facta κω sunt invexti fideles . Ita anno MDCXxxvi. exposui RR. DD. Cardinalisus Propagandis Fidei ει sectis , dum ingentem coluctam pemniarum ex moaxia Fratrisur , qui sunt Hierosolymis, traUmissam, quidam melisnt negotio eommitti, o lucrum seu fructus allauos in Fratrum sub tum exbueri. Alienum a ra

195쪽

CLXXVI

nοAra renodium ci noxiam sugginionem hane judicarunt Cardinaus , probantque satis ardentes litterae Rearii Genera is . Castitati nostri νaddingi & conversationis honestati illud ex me testimonium serre polium , quod cum quatuor circiter annis, singulis noetibus ad duas horas ante mediam noctem solus eum illo iuvenculus in Bibliotheca studerem, atque his & Ωκ aliis

annis maturiori aetate usque ad mortem ipsius intra & extra Coenobium familiariter cum ipso conversarer , nullum interea Verbum inhonestum ex ore ipsitus unquam audierim, vel notaverim actionem incompositam, aut indecoram. Idemque mihi dixerunt,

qui diutius & familiarissime cum ipso Versati sunt. Saepissime . etiam, & mane & meridie ipsum adhuc in lecto jacentem accelsi, nec unquam deprehendi aliter, quam pro honellissimi & observantiismi Minoritae more, juxta ordinis constitutiones decenter jacere, di integre vestitum habitu , chorda di eapitio. In ipsa mortis infirmitate, quando Medici judicarunt, corpus adeo debile & febri aestuans neque quiescere, neque sanari posse in tam crassa & rudi veste, in qua neque caput absque incommodo huc vel illuc vertere posset , praeceperunt, ut deposito habitu jaceret in lineo indusio. Obedivit ille quamquam aegre, sed vix medio quadrante horae sic inter linteamina jacuit, eum impatienter que xi, & habitum reposcere coepisset, ac restituere negans valetudinarius non potuit illi satisfacere, donec, lustrato communi vestiario , inventa veteri tunica talari levioris panni supra indusium vestitus suit, & subtiliori chorda praecinctus; sed cum commodum capitium non inveniretur, Lucas non cessavit usque dum abscisse ejusdem obtritae tunieae limbo, regulare capitium inde ipsi consuerunt, & hanc vestem usque ad mortem non dimisit. Legit multa Lucas de cura honestatis tum in actis ipsius sancti Francisci, tum aliorum Sanctorum, scripsitque in suis Annalibus exempla terribilia aliquorum Fratrum, qui habitum , si quin licitae voluptatis, seu capiendae tantum aurae, vel refrigerii causa dimittentes , male perierunt. Legit etiam & scripsit multas benedictiones a Deo & sancto Franeisco promissas sacrae hujus Vestis observatoribus, statutumque aliquibus pro poena & indicio laesae Divinae Majestatis, quod absque habitu morerentur . Per quae tanta saerae vestis devotione in se serebatur, ut absque illa

nec mori, ne momento vivere voluerit. In reliquis regularibus

observantiis, quemadmodum ipse fugiebat omnem singularita- em, & in aliis ipsi suspecta erat; ita dum illi per valetudinem licebat, communes ordinis & Conventus austeritates vestis , silentii, orationis, jejuniorum, flagellationis , & alia mortificati nis , humilitatisque exereitia ita servabat, ut peculiarem quam dam, non affectatam tamen aut simulatoriam , sed erumpentibus

196쪽

CLXXVII

Vita a

ex interno spiritu flammulis, devotionem in seipsis exprimebat& aecendebat in aliis . Quanta vero vigilantia & distrietione disciplinae regularis vitae persectionem in aliis conservare , & pr movere studuerit, per me ante, de ipsius gubernandi modo curaque boni exempli, satis declaratum est: certe id semper curabat,

bonitatem , & disciplinam, & scientiam in Fratribus promovere &perfieere; & si cui unquam in hoc minus gratus fuit, is ipsius sol

licitudinem arguebat, non remissionem. xCxIT. NEque hic mihi repetenda censui, quae ideo prius, anacepha- C3 ita erga pro. larosi quadam indicavi potius quam enarravi, bona Igaddi n-gi in proximos officia , tum quod caritatis opera sic exercere coniueverit, ut non sciret sinistra ejus quid saceret deXtra , tum ne Personas propalarem. Et quamquam pauper Minorita aliorum Pauperum calamitates de proprio suo sublevare non posset, tanta tamen illi inerat aerumnarum eompasso, ut divites ad corporalia misericordiae opera sedulo & efficaciter excitaret. Et sane, in illis quae poterat juxta statum suum, etiam non deerat; unde procedit . ut cujuscumque ordinis Provinciae Fratres Romae hospites a sancti Isidori mensa nunquam excludantur, & mira Dei providentia , cum saepe quatuor, octo, duodecim, aut etiam plures ad hora prandii nonnunquam inopinate compareant, dilatatis spatiis

caritatis, pauca sane, & neces Iaria quodammodo portio, solis domesticis parata , his atque illis sufficiat. Neque hac solum caritate illos excipiebat Lucas , sed hilari quoque vultu, blando seresone singulos, vel ante, vel post mensam interpellans de Patria, de aliis Patribus, de negotiis interrogans, & justa, & honesta, quae petebant solatia promittens & perficiens: adeo prudenter tamen , ut Collegium recollectioni & studiis deputatum noluerit nocturno

aliorum Hospitio patere, quam illorum, qui Collegio ipsi incorporati, communibus studiorum & precum exercitiis cum ceteris

occuparentur; sed juxta generalia ordinis statuta, etiam Hiberni Fratres, qui aliis causis , aut negotiis in Urbe se detinerent i Aracce litano, vel Transtyberino Coenobio susciperentur; nihilo reliquae religiosae caritatis illis eonveniente, pro Lucae , vel Coulegii possibilitate, unquam denegato. Specialem gerebat assectum erga illos Collegii janitores, quos peeuliari studio & exquisita earitatis industria pauperibus

ad portam inservire cernebat, eosque laude & hortatibus ad continuanda caritatis opera consertabat. Domesticis seu bene, seu male Valentibus, jam diximus quanta caritate cuncta providebat;

sed paupertatis professo majorem illi permittebat occasionem animabus, quam corporibus subveniendi. Dum Superior esset nihil sine monitione, & ubi opus esset, aut ordinis usus obtine-

Tom. I. a ret,

197쪽

CLXXVIII Lucae Uaddingi

ret, etiam sine poena tracisibat, nullius inbrdinatae almonis, aut verbi rationem suo loco & tempore exigendam non habebat, sed absque ira & indignatione. Castigatos deinde solabatur, praese tim quos vel naturali conditione simplices & sinistros esse notabat.

vel secus cum ignorantia, vel data occasione peccatum esse cognosceret. Omnes humiliter & similiariter erudiebat: & si quis

aliunde tristitiam concepisset, multimode solabatur , etiam cum incommodo suo. Aliquando nostri Seholares aurae captandae gratia ad campum ierunt, Lucas Guardianus cum duobus, vel tribus

Fratribus Ialeis domi mansit, ut se praepararet ad sacram aliquam Congregationem Cardinalium sequenti mane habendam. pr qua serio & laboriose illi studiis ineumbendum fuit. Latebat iciterim domi in communi aliquo labore ex ipsis studentibus juvenis quidam , dc de aliorum exitu nihil sciens, totus gravatus labore &aestu Lueam in studiis suis absorptum post horam adit, exponit necessitatem suam, & petit licentiam exeuadi spatiatum : respondit Lucas. eredidisse, se illum eum eeteris exiisse, jam non superesse socium, praeter aliquos laicos domesticis officiis alligatos , condolere iciterim & solari lassum. Sed videns quia vere

Iassus erat, ac timens ne sorte morbus aliquis inde nasceretur ,

deposito calamo, relictisque libris ae studiis, quibus paucae horae

postea restabant, ipse cum Fratre exivit extra Portam Piam usque ad sanistae Agnetis, trium ad minus horarum deambulationem. Talia revera erant viscera Uaddinsi erga Fratres curae suae, & gubernationi commisses, ut eum sancto Paulo vere dicere posset rinfirmatur , o ego non infirmor pus seaadali tur , o ego non uror 3 Considerabat enim pius, & prudens Vaddingus teneram juventutem longissimis itineribus terrae marisque Romam ex Hisbernia , Hispania, Belgio, Gallia venire sine pera, sine pecunia, pedestri itinere, ceterisque conditionibus Franciscatat rigoris , ut hic scientiam, & pietatem edocti, sani & utiles in Patriam remitti possint; proinde quemadmodum studebat, ut docti & disciplinati essent, sic etiam eurabat, ut corporis valetudo in alieno climate illis conservaretur, nee aliquid ad hanc necessarium. deesset. Quamquam autem in eeteris partibus Christianae earitatis semper laudabilis fuerit Iraddingus, ici eo tamen maxime enituit, quod maxime laudandum est, patientia & mansuetudine, ut adversos casus sorti consormitate voluntatis suae cum divinis dispotationibus nunquam non aequanimiter toleraverit. Et cum nihil illi dolorosius accidere posset, quam inanis exitus conatuum C

tholicorum Hiberniae, ste tamen se deinde gessiit, ut solum diceret, Deum scire quid agat, omnia suae divinae providentiae commendanda, & relinquenda esse. Non mirum si Hiberniam, quam vis Duili sed by Corale

198쪽

. . Vita . CLXXIX

vis olim Sanctorum Insulam, scientia & sanctitate celebrem, Haereticorum grassationibus, & depopulationibus permittat, qui Patriam suam, & fanistam Civitatem Hierusalem ubi natus, educatus , versatus, pro omnibus liberandis passus, & mortuus est, a Tureico jugo liberare nolit; cum etiam ad hanc, quam ad illam liberandam Romani Pontifices , & Christiani Principes multo plus studii, & sumptuum impendissent. Aliquorum insolentiam mansuetissime sustinebat, & aliorum indignissimam ingratitudinem , procul omni odio & vindicta , dignis poenis compensareis

nunquam voluit, cum tamen plus omnibus posset.

Hujus virtutis singulare exemplum nosis reliquit in illa sua venerabili, diebusque, & bonis operibus plena sene flute; cum aliqui, quos magnis malis liberavit, multisque bonis impertivit, in ipsius honorem & quietem conspirassent. Nam cum nonnisi h militer & modeste se in ipsis defenderet, alii suadebant, ut justis poenis , & eorum indignitate dignis eos affici curaret: sed ille nullam inveniens in se hujusmodi ipsorum malevolentiae causam , secure respondebat: divina sapientia scit quid iacit, permittamus Deo suarum Creaturarum dispositionem , ipsimet postea poenite tiam agent, vel a Deo ipso punientur; mihi interim Dei Ministri sunt, per quos humilitas, & patientia mea exercetur in tanta re rum prosperitate, qua per Dei gratiam.hucusque Vixi, ne vel

aliquid mihi tribuam, vel alios contemnam. Patientia mea nulla esset, si nullam haberet adversitatem: nunc ejus usus est, ne omittenda bona occasio. De cetero tarde venerunt, ut bonorum opinioni de me detrahant: se ipsos potius laedunt. Quod ad me a tinet offensam illis exanimo condono, Deumque precor, ut pariter ipsis ignoscat, eosque sic illuminet, ut & sibi ipsis prodesse, &aliis non obesse valeant. Et sane in hoc ae similibus remissionibus injuriarum dicebat se singulare solatium percipere, cum nimirum hae ratione sidenter Deo dicere posset, Dimitte nobis debita noma, ficus er nos dimittimur debitoribus noAris. Praesens ipse aliquando sui eum ab aliquo indignissime pat retur ; sed absque ulla commotione nihil aliud reserret, quam ut diceret, heu fili mii Quid saeis p & ad patrem , qui adstabat, comversus: timeo , inquit, quod iste paupereulus amiserit usum rationis: erat enim alioquin humoris obscuri & melancholiet. Sed illud in Litea persectius fuit, quod nunquam deinceps praeterierit ullam oecasionem ejusmodi suis malevolis benefaciendi. Sed qui dixit mihi mindicta , o ego retribuam . mirisjustitiae suae effectibus postea ostendit, quantum sibi placuerit mansuetudo Lucae, quod non juvat amplius explicare. Multa sane mihi de reliquis Lueae Vaddingi virtutibus eκaranda suppeterent, sed Typographus solia de manibus rapit. Id Z a solum

199쪽

c Lxxx Lucae I addingi Vita

solum adjunxerim, Lucae virtutes in altissima humilitate sempersundatas fuisse , & summa prudentia gubernatas r nihil enim salua simplieitate . nihil simulatione , vel nypocrisi , nihil ad auram . . inanis gloriae iaciebat: cujus vel illud unicum argumentum nunc promere susscit, quod cum tot volumina, tanta omnium approbatione vulgasset, nunquam tamen passus est, ut aliorum compositionibus in ipsius laudem ad librorum frontes appendendis publicarentur . Habeo litteras, per quas eκ Gallia instanter petie runt graves , doctique Viri, ut Lucas imaginem sui pro ipiis depingi permitteret, ut eam in suis gallicis Bibliothecis inter eruditorum icones appendere posissent, sed nullis precibus ad id flecti potuit . Et sane cum ego crederem, atque ipse Cuperet, ut mea Epitomes ante ipsius mortem evulgaretur , Vellemque ut praefixa ipsius eiugie illustrior esset; id tamen ab ipso, quamvis amicissimis ipsius,& quibus nihil ab eo negari posse videretur, interpositis, nunquam obtinere potui, ut permitteret, sed lamiam

200쪽

ILLUSTRIUM UIRORUM ELOGIA

DE LUC E UADDINGI

VIRTUTE ET PERSONA

URa AN Us VIII. Pontifex

C Eterum dilecstum filium Religi

sum Lucam addingum, egregiis dotibus nobis apprime carum, negotia vestra disserentem, quoties opus fuerit, peculiari propensione audiemus,

INNOCENTIUS X. Pontifex

a NI Os, adhibito etiam persaepe dilecto filio Luca maddingo , vestraepentis viro Religiose, virtute, ac doctritia nobis probato constitutum habebamus, &c. ALEXANDER UII. Pontifex

a Os ipsum Lucam, operae, qu3m in negotiis Catholicae fidei plures per annos laudabiliter impenest , intuitu, specialibus favoribus, & gratiis prosequi volentes, M. Eminentiss. cirrinalet S. Congreg . tionis Rituum

Nstante P.Luca addingo, ob pecu- A liarem erga eamdem Congregati nem Oratoris religionem, gratiam petitam indulserunt , &c. Rota tu Rumana eo urorum

s FNsignisque integritas P. Fr. Lucae addingi locupletissimi fidejusl - ris Ioco fuit, jure merito, apud Albe t tum, Sc. Contalium Catholicorum Hiberniae

5 DAtiem Lacam Waddingum, natione Hiberinim, nobili oriundum familia, cujus aliae commendationes di merita Apost6Ecη Sedi nonsulit incognita, dcc.

ibo Everendum Patrem Lucam Wad-dmeum, natione Hibernum, natalium splendore, M virtutum meritis illustrem virum, de Ecclesia Dei, &hoc Regno bene meritum, dic.

REverendi im Patrem Lucam ad diligum , natione Hibernum, generis nobilitate, bc virtutum meruis conspicuum virum , Ne

Hugo Cavetur, Hibernus, Arctus scopus Armatarem

desideratas , saepius diligenter quaestas, tandem inveni apud R.P. Lucam addingum Hibernum , Sacrae Theologiae Prosetarem, & antiquitatis Franciscanorum magnum indagatorem , tac.

I. litteris ad Laeam datis anno

8 m Eo gratias ago maximas, qui tibi &desiderium , dc facultatcm d dit , ordinem tuum, Patriamque doctissimis S acceptatissimis tuis operibus exornandi. Annales tui, ipsis etiam Protestantibus,gratissimi sunt, ut Pater - Strongus latius tibi significat . .

s Γ Go pro tot favoribus P. V. infinitas restro gratias: dc quo liani . amplius non valeo, singulariter admirabor si neulares dotes, reli, doctrinae, eruditionis, quae in ipsa resplendent , & spiritum non Eliae, sed Cyrilli, Damastent, Hieronymi, & aliorum defensorum immaculatissimae Virginis, . N piissimae Advocatae, ac Dominae u strae, quem Deus in te duplicavit..Henrieus Spondanus. Gallas, Episci ilamiarum

io T E quibiis videndi praecipue Aia-uales F. Lucae addingi, quos ipse, ceteris longe accuratius, summa fide conscripsit notationes ejusdem in opuscula L Francisci. Iδεμ

SEARCH

MENU NAVIGATION