Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1731년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Portlairghe, Anglis Igate oord , atque inde latinis Igatersordia, sed olim Ptolomaeo Manapia dicta est; quamquam posterius , vel

a Sitaraco Osimanno, vel, ut Camdenus loquitur, a Norvegis piratis , alii construetam dicant, sed ego , non sine ratione, vel

ampliatam, vel moenibus munitam interpretor. Est autem emporium quemadmodum portus opportunitate, sic maris utilitate gaudens , ut ejus non sentiat incommoda, praeter aliquantulam aeris crassitiem; opulentia mercimonii, & advenarum civiumque frequentia & qualitate celebre, atque fidelitate in Principem , & in Deum Catholica pietate tam constans, ut in utroque civitas intacta diei meruerit. Talis Patria Lucam nostrum decuit, ut terra bona bonum virum gigneret, & pulchra matre pulchrior

μsoles nasceretur.

Oniam autem , ηοη satis ect emisus fulgere splendore patria,

nisi ervium claritate patria reluceat, in hac parte selix est - Igatersordia, sed ego ceteros omitto, & quod praesen est solum dico, patriae suae hoc mutuum praecipue reddidisse Igaddingos, samiliam in ea civitate vetustissimam, & semper splendidam opibus . aedibus , auctoritate, & christiana virtute; quod , ut antiquiora sileam, nuper experti sunt Apostolieae Sedis in Hibernia Μinistri, Ioannes Baptista Runicinus Archiepiscopus &Princeps Firmanus, Apostolicus in eo regno Nuncius , & Cath lieae figet gelator ardentissimus, & Petrus Franciscus Scarampus, nobilis & religiosissimus presbyter Oratorii Romani, solatium

delitiumque Hibernorum;quos cum sui muneris exequendi causa Intersordiam trahebat , apertam sibi paratamqua habebant urbanam domum , & villam ruralem, equos insuper & pecunias Thomae Maddingi, Lucae nostri patruelis, cujus aedium commodita

tes , & splendida convivia , atque ipsius viri virtutem illi suis litteris non semel, aut leviter laudant; cum ipse deinde fidem suam , & pietatem luculenter probaverit, quando Catholicorum Hibemiae rebus ad extrema deductis, per Cromoelli Tyranni ministros, Catholieae Romanae fidei in Deum, & fidelitatis erga

Regem causa, avitis possessionibus privatus , tametsi multi suaderent domi manendum esse, spe certa honestam saltem sui status portionem recuperandi, aut se omnino facturos, ut neque ipsi , neque filio unquam deseret honesta & liberalis sustentatio: cum tamen adverteret sibi filioque defuturum Christi Sacramentorum pabulum, nec unquam desere periculum gravium tentationum deserendae verae fidei, maluit filium exilii di consequentium aerumnarum, quas hodie senex in Gallia patitur, contemptis possessionibus participem esse, quam juvenem inter haereticos eXpositum relinquere perieulis fidei vel morum, aut se vel illum sine

22쪽

sine vera Christiani hominis vita vivere, & Sacramentorum usu privari . Graves ipsius & filii, doctasque utriusque de his rebus epistolas . & prisca pietate fideique constantia plenas , brevitatis eausa hie non describo, alioquin Christiano lectori lacrymas pi

tatis elicituras.

Et eum adeo constans fuerit Deeularis viri tam dure probata virtus, praeterea sola haec 'Patersordiensium I addingorum 1 milia tot simul habuit nostra memoria viros doestrina ic religione claros, ut pluribus ordinum Familiis, & praecipuis Europae partibus utilitati & ornamento fuerint. Etenim praeter Lucam n strum Franciscant Ordinis decus , eujus virtus in Lusitania, Castella, 8c Italia enituit, celebris erat in eadem Lusitania inter Augustiniani ordinis Eremitas Richardus Igaddingus a sancto Victore in Saera Theologia multis annis Magister : & in Academia Conymbricensi moderator Cathedrae, quam vocant, Gabrielis, quem proinde Thomas de Herrera, sui ordinis illustres viros recensendo, non omisit. Sacram Societatem Jesu in utraque Germania illustravit Petrus V addingus vir omni scientiarum genere praestans , qui praeter humaniora, Philosophiam bis, de totos acvi. annos Theologiam Lovaesi, de Pragae docuit, utriusque Facultatis Doetor ; dc in Pragensi Ferdinandaea , At Graecensi Academiis ad mortem, quam senex obiit, Cancellarii munere sunctus , varia edidit ingenii sui de eruditionis monumenta. Nec minus in utraque Castella praestitit ejusdem Societatis alter Lucas Uaddingus, Theologica scientia, civili prudentia, dc conspicua inter Madritenses auehoritate insignis: de hi quidem omnes Lucae nostri patrueles, praeter germanum ejus fratrem Ambrosium, qui dum in eadem Societate Dilingiae in Bavaria Philosophiae Prosessor magna ingenii sui dc virtutis specimina daret, immatura morte sublatus est. Patruus autem aliorum, sed nostri Lucae, de Ambrosii genitor fuit Gualterus Uaddingus, mater autem, aequa generis elaritudine inter concives illustris , Anastasia Lombarda , illius Petri Lombardi consanguinea, qui cum esset Doctor Lovaniensis , 8c ecclesiae Metropolitanae Cameracensis Praepositus , illius Universitatis negotia Romae agens, Clementi VIII. Pontifici earus , ejus mandatis dissicillimas turbatae tunc Anglicanae ecclesiae quaestiones, ae divinae gratiae disputationes, doctissime graviterque tractavit, ac pro suis meritis ab eodem Ponti fiee Archiepiseopus Armachanus totius Hiberniae Primas creatus est: eidemque Clementi claro di iandato eommentario exposuit

insulae . gentisque Hiberniae statum Zi qualitates; qui liber mianus fidum typographum vel typorum . praesectum Lovanti ad plus est, sed aliquot in hac Urbe locis extat scriptus manu.

Tom. I. a a Verum

23쪽

III.

Verum ad nostra redeamus . Gualterus di Anastasia conjuges, vitae integritate, Catholica fide , Christiana pietate, & in educanda prole studio, atque in pauperes largitate praeclari, ex legitimo matrimonio filios decem, & filias quatuor genuerunt; inter quos

omnes Lucas erat undecimus, & inter mares of avus. Uterque conjugum, ut invita sua se dilexerunt, ita in morte non sunt

separati, sere simul defuncti, & in Coenobio sancti Francisei, euierant singulariter devoti, in Vaddingorum sepulcro conditi sunt anno Christi Mocii. quo saeva lues plures Hiberniae civitates afflixit. EX his ergo parentibus natus est Lucas Igaddingus anno a

Christo nato ΜDLvxxviii. die xv r. mensis Oftobris , atque

ejusdem die xviii. qui sancto Lucae Evangelistae sacer est, sacribaptismatis unda renatus, ob ejusdem Evangelistae reverentiam Lucas ipse nominatus est; propter quod natalem suum illum diem solemnem deinceps sanctumque co)ebat, religiose ratus Christiano cultu digniorem esse diem, quo quis e Diaboli faucibus ereptus, & Christi sanguine lotus. saero coeli charactere signatur, quam quo Diaboli servitute captivus, & hostis Creatoris sui, in

hanc vallem lacrymarum ex utero matris effianditur . Lucebat autem in oculis & fronte insantis Lucae suturae virtutis specimen , & cum aetatula crescebat omen in omni ejus actione, gestuque pueri blanda cuncta, & praeter aetatem ab omni puerili, lascivia , insolentia, & levitate aliena, atque ingenuo pudore, di

erga parentes ac nutritores facis filiali amore & reverentia plena , ut propterea ipsum tamquam Beniamin prae reliquia peculiari dilectione prosequerentur, dc venerari coeperint, quam praesagiebant indolem in religionem & litteras proclivem. Atque haec duo illi ab infantia ineuleabant, praecipuam frequentemque illi mentionem sacientes ordinis sancti Francisci, erga quem ipsi erant devoti , & suturi ipsius olim in Patria elarissimi Concionatoris, illiumque omni modo ad hanc vitae rationem adaptare studebant . Jam vero cum legere seivis et, & e memoria recitare Christianae doctrinae rudimenta . libellum illi dederunt, quem apud nos tunc vulgo Pium U. appellabant; eontinebat enim οὐ sicia minora Breviarii Romani, aliasque pias preees illius piissis

mi Pontificis jussu tune recenter editas, pro commodo eorum usu , qui majora officia non recitabant. Hinc autem Lucas commiscens utile dulci, pietatis somenta hauriebat, & similiarem sibi juxta reddebat latinae linguae lectionem , & Ecelesiastici stili gravitatem . Reeitabat enim diebus singulis Beatissimae Virginis officium, & singulis septimanis bis psalmos, quos Poenitentiales Vocant, cum Sanctorum Litaniis, & adjunctis precibus , totidemque Diuitigod b, . Orale

24쪽

Uita. V

que per naentem vicibus integrum ossicium Delanctorum. Gualia terus enim pius Pate fimilias in consuetudinem domi duxit, ut illa ossicia ab omnibus filiis tam masculis, quam steminissimul , stibi mutuo respondentibus recitarentur, praeter alias

ejusdem libelli preces , Virginis Dei parae Rosaria , & matutina vespertinaque Christiani hominis exercitia , quae ab ipsis e lecto

surgentibus & cubitum ituris exigebat. Grammaticis dehine &humaniorum litterarum studiis applicitus Lucas, ocium prae ceteris odio habebat jocosque pueriles , eoque quodam vel naturae vel gratiae pondere trahebatur , ut nulla re alia , quam libellis consuendis , scribendis, legendis delectari posset; tantumque secit in studiis progressum, ut anno aetatis decimo tertio, quaecumque dabantur themata , ad Magistri mandatum, seu versu , seu prosa selieiter magna satisfictione redderet latina . Quartodecimo autem aetatis anno orbatus utroque Parente, sub cura &tutela fratris sui Μatthaei, Logicam, & partem Physicae in patria audivit, donec ipse Matthaeus in Lusitaniam navigans , Lucam jam decimum quintum aetatis annum agentem in Hibernorum Ulymponensi Seminario eollocavit, in quo Philosophiae cursum dehuo eoepit sub disciplina Patrum Societatis Jesu, quibus erat gratissimus per seae menses, quos tantummodo apud eos in Seminario mansit, dum ad ahiora divinitus inspiratus , sancti Franeisci habitum suscepit. FIniebat jam Lucas annum aetatis decimum sextum, cum saepe mentem subirent praeteritae suasiones Parentum de ordine sancti Francisei,& inspirante Deo adolescentis affectus in idipsum in dies accendebatur. Habebat autem in Seminario foetum Richardum Synotium I xserdiensem in Lagenia Hibernum simili religionix desiderio amatum. Igitur inito consilio censuerunt minime reluctandum divinae vocationi, nec procrastinandam executionem. Nam, inquiunt, quo gravior censetur asperitas

ordinis Franci stant, non proinde adolescentibus horrenda est, sed eo magis juniore aetate subeunda, quo jugum reliqua vita facilius tolerari potest, quod ab adolescentia portatur . Neque Philosophici eursus absolvendi causam ipsorum proposito quidquam obeste , cum etiam in Seminario consummandum iterum in Religione repetendum esset, aut certe in Theologico cursu claudicandum, ob ignorationem principiorum doctrinae Scoti, cujus theoremata Franciscant prosesseres in Philosephico cursu tradere consueverunt . Adeunt ergo Ministrum Minorum Provinciae Portugalliae, Petrum a sancto Francisco, virum gravem , & ob doctrinam auctoritatemque in toto Regno reverendum. Atque iis praemissis , quae adjuvenum receptionem Ecclesiastici Cano-

25쪽

nes & Ordinis nostri Statuta praescribunt, Richardum & Lucam post aliquot dies ad Ordinis habitum suscepit mense Septembri,

assignato illis Ioeci tirocinii Conventu Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis ad oppidum Maiozinhos iii. M. p. distansa civitate Portu ensii, quem incolunt Patres Recollecti, tanto vir- tutis studio & fama probitatis , ut opus non habeant, extra domum pro eleemosynis colligendis excurrere, sed per ipsum civitatis , & agri populum necessaria quaeque ipsis adserantur . Hic igitur uterque adolescens, cum essent proprio genio ad virtutem proclives, domi suae bene educati , optimos etiam Magistros adepti , & Coenobitarum exemplis adeo accensi , ut Lucas usque ad senectam & senium , non sine animi motu ipsorum unquam recordari poterat, nec aliter ab ipso vocarentur quam veri &sneeri Servi Dei, & Religiosi probitate clari Timi. Tantis adminiculis praecoces secerunt regularis vitae, ac disciplinae progressus usque adeo, ut cum eorum Magister non deprehenderet, quo eos justo patentique, levium etiam excessuum, titulo vel co Iore , severioribus poenis aut publicis mortificationibus pro Religionis more supponeret, fingebat, superiorum condictu, crimina

laesae disciplinae, & caute faciebat ipse, quod illis postmodum --

ponebat ; indeque objurgationes, minae ejectionis ab ordine, gravesque & publicae poenitentiae, ne vel esset, vel dici posset ipsos annum Novitiatus absque dura probatione transegisse; quamvis ipsi ordinis diurni nocturnique labores, vigiliae , jejunia, perpe tuum silentium, & in omnibus aspera vita, torsitan aliis durissima, viderentur: sed iis, qui vera vocatione, & mundi contemptu ad Religionem trahuntur, plumae & rosae sunt, & aliquid sibi suspicantur mali, si haec aliquando ees verint. Possem sane singularia hujus rei paradigmata ex Lucae nostri novitiatu referre, si prolixus esse non nollem , ac talia, quae alterius cujuspiam patientiam verteret in furorem, generosi praesertim animi, suaeque famae & honoris zelantisssimi, & conseiae sibi in omnibus innocentiae, qualis ille suit: sed scit etiam ex illis unus , de quorum . quolibet sanctus Franciscus : Beatus, inquit, servus iue , qui πρη est velox ad se excusandum , o humiΓier se Ziηra Derecundiam , reprehensionem de peccato , usi non commist culpam ; est enim eonfuso adducens peccatum, o confusis adducens gloriam ci gratiam. Finito demum anno probationis , omnium Patrum suffragiis, & solemni

applausu ambo ad professionem admissi sunt, & Religionis Vota

nuncuparunt Ix. die Kal. Octobris , ut ipse Lucas, tunc a sancto Francisco cognominatus , in epistola clare notat, quam proXime sequente Decembri scripsit: & quamvis in autographo, quod habeo, non sit anni nota, meo tamen calculo id factum fuit anno Christi Mocv. & aetatis Lucae xvii. tunc sere completo , quantum Diuiti Zod bu le

26쪽

Uita. VII

vis Annalibus, ubi de Maiozinhi Conventu agitur . nescio qui irrepserit annus Christi Mocvi. & dies xiv. Kal. Octobris. SEd haec sint ut velint, vix ordinis professionem emiserunt

nostri Candidati, cum tamquam Dei nutu oblatae illis essent occasones, quibus virtutem suam & eruditionis insita semina monstraverunt,nec parum adepti sunt boni nominis,&sestinanti ris ad ulteriora litterarum studia progressus. Altera utrique bona fuit, duobus post ipsorum professionem mensibus , Ministri Pr vincialis ad novitiatum accessiis, quem Lucas illi versibus prompte compteque congratulatus est. Hinc enim Provincialis eruditionem ingeniumque conjuneta considerans, noviter professorum compositam per omnia disciplinam, animi pietatem, & ex te norum sensuum mortificationem, Coenobitarum etiam laudibus confirmata, novo illos privilegio donavit; nam etiamsi Religi nis in ea domo tironibus ad duos annos ab habitus susceptione completos, ne quidem ad portam civitatis accedere liceret, jussit tamen Lucae Provincialis , ut Christi Natales post x M. inde dies celebrandos versu coleret, & cum socio in civitatem Veniret , Minorum ordinum Sacramenta suscepturi, & peracturi in Urbe solemnitatem. Interea Lucas paucis illis diebus nati Salvatoris mysteria , non versu tantum, sed soluta etiam oratione descripsit. Richardus autem ex opinionibus Scoti nostri sententiae contrariis , quas

a Philosophiae Magistris alibi didicerunt, theses ad disputandum

parat, & ad civitatem dicto per Superiorem die accedentes, uterque partem suam in grarium Virorum consessu tanta gratia peregit, ut vivaχ ipsorum ingenium , cum maturitate judicii,

singulari modestia, & morum elegantia Patres in adolescentibus venerati , Philosophica studia illis decreverint , ad quae post paucos a professione menses , praeter consuetudinem , missi sunt in Conventu Leyriensi sancti Francisci prosequenda. Ubi cum n vum Philosophiae cursum biennio absolvissent, inde Ut ponem ad Theologica studia translati sunt; atque iis deinde Conimbricae continuatis , Richardus in ea Provincia laudabiliter conversatus est, donec post annos Romam a Luca vocatus , hujus Collegii sanisti Isidori Fratrum Hibernorum Guardianatus ossicio su eius, postmodum in patria sua, religiosi & catholici concionatoris ossietis intentus,a Crom Telli tyranni haereticis satellitibus extremo supplicio an edius, Romanae fidei causa mortem obivit. Lucas autem in florentissimo illo studio Conimbricensi integrum triennium exegit, & sacrae Theologiae sedulam dabat operam , non solum intra ipsum ordinis Collegium sancti Bonaventurae, ubi magistrum habuit fratrem Didacum Limedensem,

27쪽

Prima oerasi

virum eruditum Sc probum, sed etiam in publico gymnasio Universitatis, sub doenissimis Cathedrarum primae & vesperarum Rectoribus , Francisco Suario Societatis Iesu, & Agidio a Praesentatione ordinis Eremitarum sancti Augustini, multis, inquit

ipse , titulis menerandis , o inter primos Europae Doctores rennumerandis . Quam senilis autem suerit, tam juvenis tunc Lucae in hae Universitate conversatio, praeter cons alium amorem, & multa honoris, ac benevolentiae tigna ab Ordinis Superioribus illi exhibita, suo etiam testimonio nobis constare voluit vir aeque doctusae religiosus Leo a sancto Thoma ordinis sancti Benedicti, &Coenobii sancti Martini Thianenss in litteris, quas inde Romam aliquando scripsit , & haec inter alia r Memiat etiam ego Re D. Patris mei Lucae in ama no Ira Academia Conimsricensi aliquando commorantis , quem si brachiis nequeo , eorde tamen amplector . Memini illius tua singularis modestiae , o religionis, que si non Ioco ae digni- rate, exemplo saltem , cunctis jam aliis Serapbice Familia commilitoηibus praeerat. Memor semper ero, ceteris interim praetermissis , ingenii tui acuminis , Scoticaeque in arguendo subtilitatis , qua jam peracuto iquosqμe longo superabas intermal . ALtera vero praebendi sui speciminis oecasio fuit Lucae peculiaris , & universo deinceps Ordini utilis; cum amicorum aliqui dolerent juvenes , praesertim vero Lucam, hac vitae ratione a se ipsis separari, idque per aliquot epistolas ad eum jam ultimis

tirocinii mensibus missas indicarent; atque inter alia argumenta illum ab inito instituto retrahendi, praecipue urgerent damnum, nec sera poenitentia reparandum, quod nimirum adeo praeclara indoles Franciscant Ordinis vllitate torperet , in quo , quasi vero, nec litterarum ornatus esset, nec ullus cultus ingeniorum . Sunt enim aliqui tales rerum aestimatores , ut sibi persuadeant nullam scintillam sub cineribus latere posse, aut sub obtrita veste hominem ritegrum contineri, neque componi litteras cum monastico

studio pietatis. Sed qui melius judieamis de malis benefacere , quam mala nulla esse permittere, ita fiaec monstra in melius convertit, ut ejusmodi opprobria ipsi imprimis Lucae, ac toti deinde Religioni sancti Francisci in gloriam, utilitatemque cessissent. Nam aspirante Deo excitatus hoc stimulo gelus Maddingi statim post professionem strinxit calamum, & aeri , sed modesta & gravi epistola , cujus apud me habeo exemplar, propositi sui reprehensoribus monstravit, tum superfluum ornatum litterarum non nisi meram Vanitatem esse, tum verum earum usum semper ita cultum suisse in Ordine sancti Francisci , ut nullibi magis inde redundet vel propria professorum salus, vel proximorum utilitas, aut universae Reipublieae decus. Hinc Dipiti od by Cpost

28쪽

, it d.

Hinc ergo primum suscepit cogitatum ordinem uriversum suis lucubrationibus illustrandi , de qua re praestat ipsum audire in praefatione primi operis, quod in hanc rem elaboravit, se enim ibi scribit ad operis lectorem : Nomi te curiosus adhue seire melu , unde poΗ integra saecula mihi hae opera eolfigendi , tuti-Hrandi irrepsis Hudium, quod nee Patres noBri , nee horum antesignani tam macto temporis tracta sunt aggressi Z Dicam sistere meum hoe eonamen in Francisci, si qua eR, Iaudem ab aliorum vituperandi H

dio sumpsisse exordium . cum enim scioli quidam, suo dumsaxat judicio

ceteris sapientiores, nobis obieerent in ro titteraria ignaviam, o imperitiam, eamque veluti hereditario opprofrio ab In Iitutore aequi

tam alieereat, volui ob oeuios ponere hujus sancti Viri doctrinam , ex qua eon rei non tam nescium quam molunt fuisse , nee Rudium Γι- terarum suis exemplo interdixisse , sed consuluisse , imo er tam elare ex R. uia preseristrisse , ut asperat Bonaventura , eta Regula patere , quod Minoribus ex intentione beati Francisci incumbit studere , de quod nullis aliis Religiosis plus competit praedicare ex rati ne status sui , quam his qui hanc ReguIam profitentur . Si autem id opere praestiterint , ad sui Patris exemplum o mentem , eum laude ofructu peregerint, Orιis universeus , qua Chri Lanus e I, oultra quam Chri Lanus ea,te latur . Si posteriores etates suis scriptis illuHraverint, o universe feeissae suis lucubratissibus honori se rint O adjutorio, quotidiaηamquι adhue praereret sub dium , dicunt

qui Scriptorum Ecclesia ticorum universales eatalogos, vel brevem quampiam θηοῖ ediderunt. In num etenim Franciscanorum numerum a serius Sodalitii mi rem videbis , O s non omnes excedereo fere nulti cedere in bene impenso labore deprebendes. Hoe meae infunstioair operum Francisi, principium . Auxit mero Ludium ipsa laquia filio, dum inventorum gaudium, inveniendorum excitabat de derium iuuas lamentationes , ne sine causa Igaddingum fecisse suspiaceris, praetermissis clanculariis quorumdam ad omne limen in hae materia stultiloquiis , unicum exhibeo factum publicum ea dido testimonio, iisdemque verbis Gabrielis Cardinalis a Trco, quo discant garruli non esse ludendum cum Sanctis ; sic enim

scribit Cardinalis in epistola ad Lucam directa, & iisdem sancti Francisci operibus prelo praefixa : Sed s adhuc superbe sipii , o

illum, Franciscum , iterum atque iterum idiotam vocas, audi casum , ne dicam miraculum . In quadam Hispaniae civitate , quam reticeo ut

honori ea eam viri, o religionis , cujus dedecori boe. tribui posset mihi enim veritas tardi ect assique aliorum injuria ) decem ab hiae

annis eontigit Praedicatorem quemdam coarionantem , o litteras litteratosque Sanctos commendantem dixisse, se uis demotissimum , non vero idiotis , qualis erat Franciseus: quois ut semel atque iterum repetiit , populares miri o mulieres ad lantes, dum Francisci devoti Tom. I. b ne

29쪽

ae ferebantur suserro , mrmre rarite hoe I si de Fruarisio L iam non Macere indiearaxe. Caepit Fusito Praedicator ille, qui tingua expe- Hii mos erat salsurire , rusore se undi, o conturbari et coeperunter ea . quae ad eoaeionem praepar erat solertissimo Hudio , e memoria

decidere. Gemit effas iurbatione popularium tumuisus ; tandem Comesonator obmutuit, o quae superbe forsan didieerat, in medium pro nere non potuit, quia , ut eradisiis ect , humilitatem veri Sapientis despexerat e o ita incompleto sermone e suggeHu mererande descendit .

Hujus rei rectes fuerunt Episcopus , o Capitulum , frequensque popului inius iamitatis , qui aderaut ad sectum solemnissimum iamitati.

Haec igitur & similia non tam moverunt Lucam nostrum ut primum inquireret, & inventum suo quoque studio monstraret non indoctum fuisse Franciscum, nee tam vilem , aut litterarum negligentem ejus Religionem. Ad quod, ut credere licet. a Deo his modis vocatus , vocationem ab adolescentia , deinceps continuo secutus est: qua causa cum Conimbricae studiis incumberet, inaestivis ealoribus ab assiduo scholasticarum exercitationum labore sese subtrahebat ad vicinum Coenobium sancti Antonii a Fieu Fratrum Recollectorum, non ut aestate sterteret, sed ut messem in hyemem compararet; nam quidquid temporis, aut otii a spiritualibus exercitiis illi suppetebat, id totum Iibrorum, chartarumque ruderibus volvendis , & saneti Patris Francisci opusculis, tamquam tot gemmis eruendis impendebat, quam ejus lucubrationem postea sustus explicabimus. ULtimo autem anno studiorum Conimbricensium, hoc est Christi Mocxira. sacrum presbyteratus ordinem suscepit in ecclesia Cathedrali Visontisin a Joanne Emanuele illius urbis Episeopo, & primam concionem ad populum tunc habuit in templo Coenobii nostri ejusdem civitatis. Absolutis deinde studiis remissus ad Conventum Leyrianum, ubi Philosophiam ante audiverat, ut sacras conciones ad populum ibi pro more haberet, adeo dextre Lusitanicam pariter & Castellanam linguam ad Pzias

est , ut egregius in utraque concionator evaserit . Hac autena occasione sanctorum Patrum lectioni addi istus, duo iusta volumina chartae scriptoriae sibi paravit, quae alphabeti apicibus ordine

signata anno Mocxiii. die uri. Idus Aprilis per locos communes in omnem concionandi opportunitatem aptos inscribere coepit,& multis paulatim, iisque selectis utriusque Testamenti, & sanctorum Patrum sententiis infersit, quae ipsi deinceps in aliis quoque studiis non parum opis attulerunt. Leyria Vero ad proximum Provinciae Capitulum vocatus

Ulyssi ponam , publicas theses apte & aeute dispositas, ex septem diversis scientiis propugnandas exposuit,lc adeo feliciter ita omni

30쪽

Vita.

bus disputavit, ut Antonius a Trdo tunc ordinis Minorum Vicarius Generalis, & Provincialis illius Capituli Praeses , ipsius

ingenio eruditione & gratia captus , omnino voluerIt, ut Lucas

sui ipsius ti aliorum profectui in insigni ordinis Collegio Salmanticensi sancti Francisci aliquandiu moraretur. Ille vero illuc prosectus, cujus juvenili studiorum servori, & amplo ingenio

nullae scientiae lassicere videbantur, non contentus frequentibus& serventibus Salmanticensium scholarum concertationibus ,

Hebrai eae linguae desiderio flagrabat, & ad illam addiscendam Albam se eontulit, oppidum Dioecesis Salmantieensis, ubi in ordinis Collegio sanctam hane linguam profitebatur vir illius per quam peritus frater Franciscus Castellius, sub cujus magisterio Lucas capessendo idiomati aliquandiu incubuit, eaque Collegit , quae postea Romae digessit in opusculo suo de linguae in-braicae origine, praematia , utilitate ; cujus studii ampliorem deinde rationem exponam . Sed ante, & post haee Salmanticae publicos disputationum actus, quos minores majoresque Vocant, pluries cum applausu sustinuit. Sunt autem scholastica exercitia minus, magisque solemnia pro more illarum Universitatum.

Post haec Salmantica Legionem, olim Regni caput, sacrae Theologiae Lector destinatus est, & professionem prosecutus anno integro docuit, quousque Salmanti censes , qui ejus ingenium , laborem &industriam satis probaverant, illum ad se denuo remitti curarunt, & Magistri studentium, ae simul saerae Theologiae Lectoris muneribus in supranominato Collegio sancti Francisci

donarunt. Dum his graviter incumberet Lucas , alia ips occasio data fuit, qua perpetuum eruditionis suae, & amoenae indolis monumentum reliquit in patulo omnium ingredientium conspectu. Tunc enim utriusque illius civitatis Coenobii sancti Francisei nimirum & alterius sancti Antonii claustra , seu interiores ambitus elegantibus picturis ornabantur, volueruntque Praelati, ut Lucas picturas singulas subscribendis versbus explicaret ;quod adeo ultra votum praestitit, ut & pictor extemporaneam carminum compositionem, ad primum sere picturarum aspectum,

di acumen persectionemque poetae miraretur. Eorum aliqua

Franciscus a Sosa vir doctissimus, & ex Ministro Generali Ordianis Minorum Episcopus Segoviensis, suppresse nomine auctoris illustravit suo quodam opusculo, quod inscripsit, Sanctorale Seraphicum, Salmanticae impresso, & nos sorte separatim aliquando dabimus integra. Magno prosectu discipulorum, magnaque sui aestimatione& laude, utroque munere Magistri studentium, & saerae Theologiae Lectoris in antiqua illa, & celebri universitate Salmanticensi fungebatur Lucas usque ad annum Christi Moeotii. qui fuit aeta

SEARCH

MENU NAVIGATION