Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

LIB. q. - CAP. II. 49

quod eorum auxilio dones Sardos expugnasScnt. Suaque praesidia interfecissent. illi praesecti regii

classe ad Euboeam appulsa, celeriter Eretriam ceperunt, omnesque eius gentis civos abreptos in Asiam ad legem miserunt. Inde ad Allicam ac- SSere, ac Suas copias in campum Marathona deduxerunt. Is abest ab oppido circiter millia passuum decem. IIoc tumultu fit lienienses tam propinquo tamque magno permoli, auxilium nusquam nisi a Lacedaemoniis, socia tum civitate, petiverunt ; cursoremque Lacedaemonem miserunt, ut nuntiaret, quam colori opus esset auxilio. Domi autem creant decem praetores, qui exercitui praeessent; in eis Miltiadem, Aristidem et Themistoclem : inter quos magna fuit eontentio, utrum moenibus se defenderent, an obviam irent hostibus , acieque decernerent, non expectato Lacedaemoniorum auxilio. Ili enim prosectionem disseretiani, legis. religione detenti, qua cautum erat, ne Spartanus exercitus ante plenilunium urbe egrederetur. Unus Miltiades maxime nitebatur, ut primo qu que tempore castra fierent: id si factum esset, et civibus animum accessurum , quum Viderent, de eorum virtute non desperari, et hostes eadem resore tardiores, si animadverterent, auderi adversus se tam exiguis copiis dimicare. Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit, praeter Plataeensium: ea mille misit milites. Itaque horum adventu decem millia armatoruR completa sunt; quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate; quo factum eSt, ut plus quam collegae Miltiades valuerit. Eius enim

auctoritate imuulsi Athenienses. conias ex urbe

22쪽

2u nisTOnlAE GRAECAE eduxerunt, locoque idoneo castra secerunt; deinde .i postero die, Sub montis radicibus, acie e region instrucia, BOVa arte, vi Summa proelium commis runt. Datis etsi non aequum locum videbat suis; tamen Delus numero copia iram suarum, confligere

eupiebat; eoque magis, quod priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur. Itaque in aciem peditum centum , equitum decem millia produxit, procliumque cinnmisit: in

quo tanto plus virtute valuerunt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarent; adeoque perterruerunt, ut Persae non castra, sed naves peterent. Lacedaemoniorum duo millia postridie victoriam Marathonem advenerunt. In hoc proelio plusquam sex millia hominum Persae amiserunt. Cecidit et Hippias tyrannus athenienSiS , auctor et concitor eius belli. Ex Graeciscent m tantummodo, duo et nonaginta desiderati Sunt. Tanta autem virtus singulorum fuit, ut cuius

laus prima esset, dissicile iudicium videretur. Themistoclis adolescentis gloria profecto emicuit, in quo iam tunc indoles suturae imperatoriae digni talis apparuit. Miltiadi vero, qui hac victoria Athenas, totamque Graeciam liberarat, talis honor tributus est, ut in porticu, quae Poecile vocatur, 'fluum pugna depingeretur marathonia, in decem praetorum mimoro prima eius imago poneretur, isqtie hortaretur milites, proeliumque committeret. Sed gloria, quam Miltiades hac praesertim 14-ctoria erat consecutus, magnaque auctoritaS, qua apud omnes gaudebat, illum in suspicionem Atheniensibus adduxerunt: qui opportunitalem macti, ulabierun: . oum innoxium Diocli. Guam se diutius

23쪽

osso in timore. Athenienses videt et, post proclium marathonium , clamenti septuaginta navium Oidom Miltiadi dederant, ut insulas, quae barbaros adiuverant, bello perSequeretur. 0uum. autem, in Paro insula oppugnanda, niversa, uSus eSSet is tuna, atque inseclis rebus AthendS magna , .cum ossensione civium suorum rediisset; accusatus est proditionis, quod a rege corruptus a pugna di scessisset. Causa cognita, capitis absolutus, pecu nia est multatus: eaque lis quinquaginta talentis si, aestimata est. IIunc pecuniam quod Solvere in prμesentia non poterat. in vincula publica est coniectuo, ibique diem obiit supremum. Hoc primum ingrauanimi documentum dederunt AthenienSes, quo Saepe viros praestantissimos, optime de se

mulcarunt. . t

CAPUT III.

liellum infert Graeciae. - Proelium ad Titerinopylas. Loonidas. - Ρligna ad Salamina. - Tliemistocles. - Persarum iuga.

Au. ante Chr. n. 480.

Ad, delendam maculam marathonia pugna Su-. sceptam, bellum adversus Graecos instaurabat Darius; Sed arina parantem mors intercepit. Xerxes filius, hortatu praesertim Mardonii, et precibus Pisistratidarum adductus, post quinquennium Graeciam petiit cum tantis copiis, quantaS neque linte B, neque postea habuit quisquaiti. Huius enim classis mille et duceniarunmiavium longarum fuit, quam

ilὶ Talentum fuit apud Graecos Pecuniae Summa, essiciae sd,7l0 mrnelii. Quare L talenta rata 28'. 0 stanesti.

24쪽

II ISTORIAE GRAECAE

duo millia onerariarum sequebantur: terrestres autem exercitus septingentorum millium peditum , equitum quadringentorum millium fuerunt. - .

Xerxis introitus in Graeciam quam terribilis, tam turpis ac foedus discessus suit. Nam quum Leonidas, rex Spartanorum, cum quatuor millibus militum angustias Thermopylarum occupasset ne longius barbari progrederentur, Xerxes, contemptu paucitatis, eos pugnam capessere iubet. quorum cognati marathdnia pugna intersecti fuerant; quidum ulcisci suos quaerunt, principium cladis fuere; succedente deinde inutili turba, maior caedes editur. Triduo ibi cum dolore et indignatione Persarum dimicatum. 0uarto die quum nuntiatum esset Leonidae, a viginti millibus hostium summum cacumen teneri, tunc hortatur socios recedant, et se ad meliora patriae tempora resεrvent: sibi cum Spartanis fortunam expiriendam; plura se patriae, quam vitae debere: ceteros. ad praesidia Graeciae servandos. Audito regis imperio, discessere ceteri: soli Lacedaemonii remanserunt. Initio enim belli sciscitantibus Delphis oracula responsum fuerat, aut regi Spartanorum, aut urbi cadendum. Idcirco rex Leonidas quum in bellum proficisceretur, ita

suos firmaverat, ut . ire se parato ad moriendum animo seirent. Angustias propterea Occupaverat, ut cum paucis aut maiore gloria vinceret, aut minore damno reipublicae caderet. Dimissis igitur sociis, hortatur SpartanOS, utcumque proeliantibus cadendum esse : caverent, ne sortius mansissa, quam dimicuisse videantur; neque cxpectandum ut ab hoste circumirentur, sed dum nox occasionem daret. securis et laetis suDer-

25쪽

LIB. I. - CAP- III. 28

veniendum; nusquam victor honestius. quam in castris hostium perituros. Nihil erat dissicito iis ,

persuadere, qui mori iam animo . destinaverant. Statim arma capiunt; et tercenti viri castra quingentorum millium irrumpunt; statimque regis praetorium petunt, aut cum illo, aut si ipsi Oppressi essent, in ipsius potissimum sede morituri. Spartani, posteaquam regem non inveniunt, per

Omnia castra victores vagantur ; caedunt Sternuntque Omnia, ut Sciant, se pugnare non spe Victorias, sed in mortis ultionem. Proclium a principio noctis in maiorem partem diei tractum. Ad postremum non victi, sed vincendo satigati, inter ingen-' tes stratorum hostium catervas occiderunt.

Dum Leonidas cum loreontis militibus ad Thermopylarum angustias sese pro patria devoveret, classis communis Graeciae tercentarum navium , in qua ducentae strant Atheniensium, primum ad Artemisium, inter . Euboeam continentemque ter ram, cum classiariis regis conflixit; angustias enim, Themistocles quaerebat, ne multitudine circumiretur. Hinc etsi pari proelio discesserant, tamen . Graeci eodem loco non sunt ausi manere, ne Si pars navium adversariorum Euboeam Superasset, ancipiti premerentur periculo. Quo factum est, ut ab Artomisio discederent, et exadversum Athenas, apud Salamina classem suam constituerent. At Xerxes, Thermopylis expugnatis, experiri maris fortunam statuit, et protinus accessit Athenas, quas hominibus vacuas invenit. Namque Λthenienses Post .pugnam marathoniam, praemonente Themistoclo, victoriam illam de Persis non finem, sed causam belli lare . contum naves aedisiemstrant

26쪽

ea pecunia, quae quotannis ex metallis redibat. Adventante autem Xerxe, quum Delphos misissent consultum, quidnam sacerent de rebus suis, deliberantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent. Id resp0nsum quo valeret, quum intelligeret nemo, Themistocles persuasit, consilium esse Apollinis, ut in naves se suaque conferrent; eum enim a Deo significari murum ligneum. Tali consilio probato, addunt ad superiores totidem naves triremes; suaque Omnia, quae moveri polerant, partim Salamina, partim Troezena asportam; arcem sacerdotibus paucisque maioribus nutu, ac sacra procuranda tradunt, reliquum oppidum relinquunt. 0uum igitur sorro in cives non posset, in Athonarum aedificia igne grassatur Xerxes . Huius incendii fama porterriti sunt praesertim classiarii athenienses, qui, uti supra memoraVimus, angustias salaminii Deli occupaverant. Quumque, deserto bello, ad sua tuenda dilabi vellent, Themistocles unus restitit, et universos esse pares aiebat,

dispersos testabatur perituros. Idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, sore affirmabat. Quem, quum minus quam , Vellet, moVeret, noctu de servis suis quem habuit fidelissimum, ad Xerxem misit, ut ei nuntiaret suis Verbis, adversarios eius in suga esse : qui si di-ScessiSsent , maiore cum labore et longinquiore tempore bellum consecturum, quum SingulOS consectari cogeretur ; quos si flatim aggrederetur , brevi universos opprossurum. Hoc eo valebat, ut ingratiis ad depugnandum Omnes cogerentur. Hac

re audita, Barbarus nihil doli Subesse credens,

27쪽

etilienissimo sibi loco, contra opportimissi ino hostibus, adeo angusto mari conlii xil 4 , ut eius mul- litudo navium explicari non potuerit; quartam aliae captae, aliae mersae; pars etiam non minus saevitiam regis, quam hostem timentes , domum dilabuntur. Hic etsi male rem gesserat, tamen lanias habu-bat reli lilias copiarum, ut etiam cum his opprimere possul hostes. Interim ph eodem gradu depulsus est. Nam Themistocles voritus , ne bellare perseveraret, certiorem eum secit, id agi, ut P0ns,

quem ille iii Hellesponto lacerat, diSsolveretur, ac reditu in Asiam excluderetur; idque ei persuasit

'Itaque qua sex mensibus iter flacerat, eadem minus diebus triginta in Asiam revel'sus est, Seque nThemistocle non sup0ratum, Sed conservatum iu

dicavit. Sic unius viri prudentia Graecia liherata

est, Europaeque sucrabuit Asia. Haec altera victoria , quae cum marathonio possit comparari tropaeo. Nam pari modo apud Salamina, parvo numero navium , maxima post hominum memoriam classis est devicta. Hac clade perculsus Xerxes in regnum abit, relicto in Thessalia Mardonio genero cum trecentis millibus armatorum, lectis ex omnibus copiis ; qua manu Peloponnesum se perdomiturum Sperabat.

iij Ix cal. Octobres; anno mite Chr. nat. CCCC. LXXX.

28쪽

Maraotui frustra Allioni fiasos in Xerxis ainicitian ollicitat. - Promitum ait Plataeas. - Piigna navalis ad Mycalon rnout ni. - M mila Athenarum. - Pausanias. - Tli 'ni istocles.

stppetento vero, Mardonius. Thessalia egressus est cum tercentis millibus barbarorum, ilii tibiis quinquaginta lure millia subinde accesserunt Graecorum auxiliarium. Olyntho in Thracia expugnata. Athenienses per Λlexandrum, Macedonum regem, in spem pacis amicitiamque Xerxis sollicitat, spondens, fore ut incensa illorum urbs etiam in maius restitueretur. Posteaquam nullo pretio liliortalem videt his venalem, incensis quae aedificare coeperant, copias in Boeotiam apud Plataeas transfert. Eo et Graecorum exercitus Secutus est, qui centum ot decem millium fuit. Universis summa auctoritate praeerat Pausanias ; oclo Atheniensium mil

libus imperabat Aristides, LIsimachi filius, cuius

iustitia praesertim factum strat, ut omnes sero civi uites Graeciae ad Allieniensium societatem in applicarent. Ibi atrox proelium commissum est, quod Graeciae libertatem asseruit. Postquam dux ipso Mardonius , cum Strenui Ssimo .quoque , Pugnans cecidisset, Graeci mullitudinem barbarorum adgressi, qui in munita castra confugerant, eos ad internecionem trucidarunt; ut vix tria in il- llia superfuerint, praeter quadraginta millia, qui ante pugnam , Artabazo duce, iuga salutem Petierant.

Eodem sorte die . quo Mardonii copiae anuit

29쪽

Plataeas deletae sunt, etiam navali proelio in Asia

ad Mycalen montem adversus Persas dimicatum est. Horum classis quadringentarum numero navium a Graecis capta atque incensa est. Terrestri simul navalique clade barbarorum opes adeo suerunt accisae, ut spem Graeciae subigendae abiecisse viderentur. Consecto bello, quum de praemiis civitatum ageretur, omnium iudicio, Atheniensium virtus ceteris praelata. Inter duces quoque Themistocles, civitatum testimonio princeps iudicatus, gloriam patriae suae amplificavit. Itaque Athenienses aucti et praemiis bolli ei gloria, .urbem ex integro condere moliuntur. Quum autem triplicem Piraei portum Themistoclis consilio moenibus circumdedissent, suspecti esse Lacedaemoniis coeperunt, recte reputantibus, quibus ruina urbis lanium incrementi dedisset, quantum sit datura munita civitas. Mistunt ergo Athenas legatos, qui monerent, ne munimenta hostibus et receptacula suturi belli exstruant. Themistocles ut vidit, spei urbis invideri, non existimans inconsulte agendum, respondit, ea de re legatos Lacedaemonem ituros. Sic dimissis Spartanis, hortatur Suos, opus maturent. Dei ii ipse, interiecto tempore, in legationem proficiscitur: et nunc in itinere infirmitate simulata, nunc tarditatem collegarum accusanS, sine quibus agi iure nihil possit, diem de die proserendo, spatium consummando operi quaerebat: quum interim nuntiatur Spartanis, opus Athenis maturari; propter quod denuo legatos mittunt ad inspiciendam rem . Tum Themistocles per servum magistratibus scribit Atheniensium, legatos ε Darianos vinciant, obsidescue teneant. ne in Se

30쪽

28 IiisTonI R GR EC Εgravius consulatur. Postquam Veio audivit, non multum superesse munitionis, ad magistratum senatumque Lacedaemoniorum adiit, et apud eos liberrime professus est, Λlhenienses suo consilio urbem muris sepsisse, quo facilius se ab hoste possent defendere o Lacedaemonios autem male et

iniuste sacere , qui id potius intuerentur, quod

ipsorum dominationi, quam quod universae Graeciae utile esset. Quare si suos legalos recipere vellent, se remitterent, aliter illos nunquam in patriam essent recepturi. Sic dimissus, veluti triumphalis Spartanis, a civibus excipitur. Interim Graeci Pausaniam cum classe communi Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut ex his regionibus barbarorum praesidia depelleret. Se cunda fortuna in ea re usus, elatiuS Se gerere c0 pit, maioreSque res appetere. Nam quum, BFzantio expugnato, cepisset complures Xerxis propinquos, hos clam regi remisit, petens ut siliam sibi nuptum daret. Id si fecisset, et Spartam. et Graeciam sub Persarum potestatem se redacturum pollicetur. Rex confestim cum epistola Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat ac petit, nocui rei parcat ad ea perficienda, quae pollicetur;

id si fecerit, nullius rei a se repulsam laturum. Huius Pausanias voluntate cognita, alacrior ad rem gerendam factus, in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. Domum revocatus, accusatus capitis,

absolvitur; multatur tamen pecunia. Quam ob

causam ad classem remissus non eSt.

At illo post non multo sua sponte ad exercitum rediit, et thi dementi ratione cogitata perfecit. Tun CLacedaemonii legatos ad eum cum scytala IniSQ

SEARCH

MENU NAVIGATION