Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

eapit, partim caedit. Demosthenes, amisso exercitu, 'a captivitate morte volantaria se vindicat; Nicias . autem, frustra Demosthenis exemplo admonitus ul sibi consuleret, cladem suorum auxit dedecoreaaptivitatis.

Bellum peloponnesiaemn. - Darius, Persarem rex. - Alcibiados populiscito in patriam restituitur. - Exsul iterum. - Lacedaemoniorum victoria apud Aegos numen. - Lysander Athenas oe-

Ad tantae cladis nuncium, universa Graecia, veluti ad exstinguendum commune incendium, concurrit; tantum odium Athenienses, immoderati imperii erudelitate, contraxerant. Barius quoque rex Persarum, memor paterni avitique in Athenas odii, facta cum Lacedaemoniis societate per Tissaphernem , praesectum Lydiae, omnem belli sumtu pollicetur. Et erat hic quidem titulus cum Graecis coeundi: re autem vera timebat, ne victis Atheniensibus , ad se Lacedaemonii arma transferreni. Quis igitur miretur, tam florentes Atheniensium opes ruisse, quum ad opprimendam hane urbemtolius 0rientis vires concurrerent' Non tamen inerti neque incruento cecidere bello sod proeliati ad ultimum, victores etiam interdum, consumtimagis fortunae varietate, quam victi sunt. Principio belli ab his etiam socii desciverant, uti sit:

quo Se fortuna, eodem etiam favor hominum inclinat.

Alcibiades quoque motum adversus eatriam bellum, non gregarii militis opera, sed i emicrita

42쪽

virtutibus adiuvat. Quippe, acceptis quinque navibus, in Asiam contendi. , et tributarias Atheniensium civitates , auctoritale nominis sui ad desectionem compellit. Sciebant enim domi clarum , neque exsilio videbant factum minorem; nec tam ablatum Atheniensibus ducem, quam Lacedaemoniis traditum; partaque cum amissis imperia pensabant. Neque tamen Lacedaemonii his rebus tam amici Alcibiadi sunt facti, quam timore ab eo a alienati. Nam, quum acerrimi Viri praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt, ne caritate patriae ductus, aliquando ab ipsis descisceret, et cum suis in gratiam rediret. Itaque tempus eius intersiciendi quaerere instituerunt. Id Alcibiadi diutius celari non potuit: erat enim ea sagacitate , ut decipi non posset; praesertim quum animum attendirset ad cavendum. Itaque ad Tissaphernem , praesectum regis Darii, se contulit; cui se celeriter ossicii comitate, et obsequendi gratia insinuavit. Namque erat aetatis flore et forma, quae venerationem conciliaret, nec minus eloquentia insignis. Persuadet igitur Tissapherni, ne tam enixe auxiliis Lacedaemonios iuvet, ut Athenienses penitus evertant; eatenus' bellum sustinendum, ne inopia deseratur; domestieis bellis

Graeciam obterendam, ne ad externa animum adiungat; expugnandasque vires partium, et inferiores auxilio levandos; dissentientibus autem Graecis, regem Persarum arbitrum pacis ac belli sore. Alcibiadis consilio paruit Tissaphernes. Itaque commeatus maligne praebere; classem regiam non totam mittere , ne aut victoriam totam daret, aut

deponendi belli necessitatam imponeret.

43쪽

LIB. II. - cxP. III. 41

Interea Alcibiades hanc operam apud cives suos Ostentabat: ad quem, quum legati Atheniensium venissent, pollicetur his amicitiam regis, si respublica a populo translata ad senatum foret; speranS , suturum , ut, aut concordante civitate dux belli ab omnibus legeretur, aut discordia inter ordines facta, ab altera parte in auxilium vocaretur. Sed Atheniensibus, imminente periculo belli, maior salutis , quam dignitatis cura fuit. Itaque , permittente populo, imperium ad senatum tran sertur. Qui quum, insita genti superbia, crudeliter in plebem consuleret, singulis impotentiam tyrannidis sibi vindicantibus, ab exercitu Alcibiades exsul revocatur, parique absens imperio praeficitur simul cum Thrasybulo et Theramene. Horum in imperio tanta commutatio rei um factacst, ut Lacedaemonii, qui paullo ante victores viguerant, perterriti pacem peterent. Victi enim

erant quinque proeliis terrestribus , tribus navalibus; in quibus ducentas naves triremes amiSerani, quae captae in hostium venerant potestatem. Αlcibiades simul cum collegis receperat Ioniam, Hellespontum, multas praeterea urbeS graecas , quae tu ora sitae sunt Miae, quarum expugnarant complures; in his Byzantium. Neque minus multos consilio ad amicitiam adiunxerant, quod in Sapios clementia suerant usi. Inde praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis, Athenas

venerant.

His quum obviam universa civitas in Piraeum descendisset, lania fuit omnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgus conflueret, Derinde ac si solus advenisset. Sic enim Douulo

44쪽

42 msTORIAR G Ε ΑΕ erat persuasum , et adversas superlares, et praesentes secundas res accidisse eius opera. Itaque et Siciliae amissum, et Lacedaemoniorum victorias culpae suae tribuebant, quod talem virum o civitate expulissent. Neque id sine causa arbitrari videbantur; nam postquam exercitui praeesse coeperat: neque terra neque mari hostes pares esse potuerant. Hic ut navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem rebus pra suerant , simulque venerant in Piraeum, tamen illum omnes prosequebantur; et, quod nunquam antea usuvenerat, nisi 0lympiae victoribus, coronis aureis aeneisque vulgo donabatur. Ille lacrimans talem benevolentiam civium suorum accipiebat, reminiscens pristini temporis acerbitatem. Postquam Astu venit, concione advocata, sic verba fecit, ut nemo tam serus fuerit, quin eius casum Iacrimarit, inimicumque his se ostenderit, quorum

opera patria pulsus fuerat; proinde ac si alius populus, non ille ipse , qui tunc flebat, eum sacrilegii damnasset. Restituta ergo huic sunt publieo bona; iidemquo illi Eumolpidae sacerdotes ,

rursus resecrare sunt coacti, qui eum devoverant;

pilaeque ille, in quibus devotio fuerat scripta,

in mare praecipitatae.

Dum haec aguntur, Lysander classi belloquo praesicitur; et in locum Tissaphernis Darius, rex Persarum, Cyrum filium Ioniae LTdiaeque praeposuit , qui Lacedaemonios auxiliis opibusque ad spem fortunae prioris erexit. Λucti igitur viribus, Alcibiadsim cum centum navibus in Asiam prosectam, dum agros securius populatur et praedae dulcedino sine insidiarum metu sparsos milites

45쪽

habet, ropentino adventu oppressere : .tantaque 'edes palantium fuit, ut plus vulneris do. proelio Athenienses acciperent, quam superioribus dedo rant. Quo factum est ut Athenienses alium in Λ lethiadis locum substituerent; arbitrati, victosso non fortuna belli, sed fraude imperatoris, apud quem plus prior offensa valuisset, quam recentia heneficia. Alcibiades veritus multitudinis in potum denuo in voluntarium exsilium proficiscitur. Neque tamen a caritate patriae potuit recedere INam quum apud Aegos flumen Pnilocles, praetor

Atheniensium, classem constituisset Suam , neque longe abesset Lysander. praetor Lacedaemoniorum, Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium , ibi que, praesente vulgo, agere coepit: si vellent, sccoacturum Lysandrum aut dimicare aut pacem p terer Lacedaemonios eo nolle , constigere classe,

quod pedestribus copiis plusquam navibus valerent: sibi autem facile esse Seuthen , regem Thracum ,

deducere, ut eos terra depelleret; quo facto necessario aut classe conflicturos , aut bellum composituros. Id etsi vere dictum Philocles animadvertebat ', tamen postulata sacere noluit. Ab hoc discedens Alcibiades: quoniam , inquit, victoriae patriae repugnas, illud moneo, iuxta hostes castra

habeas nautica. Periculum est enim, ne immodestia militum nostrorum occasio detur LIsandro nostri opprimendi exercitus. Neque ea res illum sesellit. Nam Lysander, quum per speculatores comperi Sset, vulgum Atheniensium in terram praedatum exisse, navesque pene inanes relictas, tempus rei gerendae non dimisit; a uius, impetu facto, laniam hostium

stragem edidit, ut bello sinem imponeret, quod

46쪽

44 nisT-IAE GRAECAE sexto iam et vicesimo anno in Peloponnesios gerebatur; Atheniensium vero non imperium modo, verum etiam nomen deletum videretur. Quae quum Athenis nuntiata essent, omnes, relictis domibus, per urbem discurrere pavidi; alius

alium sciscitari; auctorem nuntii requirere. Alii fratres aut filios aut parentes dessent, cognatos alii, alii amicos cognatis cariores, et cum privatis casibus querelam publicam miscent. Sic defletae ac prope perditae urbi hostes superveniunt, et, obsidione circumdata, obsessos fame urgent. Sciebant enim, neque ex advectis copiis multum superesse, et ne novae advehi possent, providerant. Quibus malis Athenienses fracti, post longam samem et adsidua suorum lanera, pacem petivere; quae andari deberet, diu inter Spartanos sociosque deliberatum. duum multi delendum Atheniensium no

men, urbemque incendio consumendam censerent;

negarunt Spartani, se ex duobus , Graeciae oculis alterum eruturos; pacem polliciti, si demissa Piraeum versus muri brachia deiicerent, navesque, quae reliquae larent, traderent; resque publica ex semetipsis triginta rectores acciperet. In has leges traditam sibi urbem Lacedaemonii formandam Lysandro tradiderunt.

47쪽

LIBER III.

Triginta tyranni Athenis imposui. - Alcibiades et Theramenes in tei iciuntur. - Thrasybulus xxx tyrannos eum ut atque 'At nauliberat. - Darii mors. - Cyri expeditio. - Αυαβασις X millium

Graecorum. An. ante chr. u. 404. . .

Mulato Athenarum statu, etiam civium conditio mutatur. Triginta rectores. reipublicae constituumtur, qui fiunt tyranni: quippe a principio tria millia sibi satellitum statuunt, quantum ex tot cladibus prope nec civium superfuerat: et quasi pa vus hic ad continendam civitatem: exercitus esset, septingentos milites a victoribus accipiunt. Caedem deinde civium ab Alcibiade auspicantur, ne iterum rempublicam sub obtentu libertatis invaderet. Quem quum prosectum ad Artaxerxem, PerSarum regem, comperissent, Sysamithrem et Bagoam citato itinere miserunt, qui eum interciperent. Illi, quum eum serro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa eam casam, in qua quiescebat, eumque vivum in cubiculo cremarunt. Liberati hoc ultoris metu tyranni, miseras urbis reliquias caedibus et rapinis exhauriunt. Quod quum displicere uni ex numero suo Theramentdidicissent, ipsum quoque ad terrorem omnium interficiunt. Fit igitur ex urbe passim omnium iuga,

48쪽

repleturquo Graecia Atheniensium .exsulibus, Quod etiam ipsum auxilium quum . miseris eripereturinam Lacedaemoniorum edicto civitates recipere exsules prohibebantur), Omnes se Megaram et Thebas potissimum contulere. Ibi non solum tutum

exsilium egerunt, verum etiam Spem recuperandae patriae receperunt. Erat inter exsules Thrasybulus, vir strenuus et

domi nobilis, qui audendum aliquid pro patria et

pro salute communi etiam cum periculo ratus, collectis exsulibus , PhIlen occupat, quod eSt castellum in Attica munitissimum. Nec deerat quarundam civitatum, tam crudeles casus miserantium. favor. liaque Ismenias, Thebanorum princeps, etsi publicis non poterat, privatis tamen viribus adiuvabat; et Lysias, sTracusanus orator, e ut tunc. quingentos milites, stipendio suo instructOS, in auxilium patriae communis misit. Fit igitur asperum proelium: Sed quum hinc pro patria summis viribus, inde pro alia dominatione securius pugnaretur , tyranni vincuntur; victi in urbem refugiunt, quam . exhaustam caedibus, etiam armis spoliant. 0mnes Athenienses , proditionis suspectos, demigrare ex , urbe iubent, et in brachiis muri , quae diruta .suerant, habitare. Post haec, quum auxilia a Lacedaemoniis petiissent, de integro bellum instaurant, in quo Critias et Hippomachus, tΤrannorum Saevissimi, cadunt. tΗic Thrasrbulus non minus prudentia eSt USuS, quam sortitudine. Nam cedentes violari vetuit, eivos enim civibus parcere aequum censeb t. Tyranni victi emigrare Eleusinam iubentur, substitutis decem, qui rempublicam regerent. Dum haec gerun-

49쪽

LIB. III. - CAP. I. 47

tur, nuntius assestur La daem ntis, denuo Athonienses in bellum exarsisse, ad quod opprimendum rex Pausanias mittitur. IIic, inter Thrasybulum et eos qui urbem tenebant, secit pacem his conditionibus : nequi, praeter triginta tTrannos et decem, qui postea praetores creati superioris more crudelitatis erant usi, allicerentur exsilio , neve bona publicarentur; reipublicae procuratio populo redderetur. Nequa vero dissensio ex anteactis nasceretur , omnes iureiurando obstringuntur, discordiarum oblivionem. α-i α 0 lare. Per idem serme tempus Darius, rex PerSarum, moritur, Artaxerxe et Cyro siliis relictis. Regnum Artaxerxi, Cyro civitates, quarum praesectuS erat,

testamento legavit. Sed Cyro iudicium patris iniuria videbatur: Daque occulte adversus Datrem bellum parabat. Quod quum nuntiatum Artaxerxi

esset, ai'cessitum ad se Dalrem, et innocentiam

dissimulatione bolli simulantem compedibus aureis vinxit; interfecissetque, ni mater prohibuisset. Dimissus igitur Cyrus iam non occulte bellum, sed palam, nec per dissimulationem, Sed aperte pa-

raro coepit; auxilia undique contrahit. Lacedaemonii memores , atheniensi bello enixe se eius opera adiutos, velut ignorantes, contra quem bellum pararetur, decemunt auxilia Crro mittenda, ubi res eius exegisset; quaerentes apud CSrum qi'atiam , et apud Artaxerxem, si vicisset, Veniae latrocinia, quum nillil adversus eum aperte de-irevissent. Sed quum in bello fortuna utrumque fratrem pugnae obtulisset, prior Artaxerxes a fratre vulneratur; quem' quum equi fuga periculo subtraxisset . Cyrus a cohorte regia oppressus inter-

50쪽

48 nigronME cnΑΕ exE scitur. In eo proelio decem millia Graecorum Cyro auxilium tulere; quae et in cornu in quo Steterant, vicerunt , et post mortem Cyri neque armis alanto exercitu vinci, neque d0lo capi potuerunt; et revertentes, Xenophonte duce, inter tot indomitas nationes et barbaras gentes , per tanta iti- lneris spatia , virtute se usque ad patriae sines

Agesilaus, rex Lacedaemoniorum. - Εius expeditio in Asiam. - ίω non. - Thebanorum de Spartanis victoria. - Epaminondo. - Graeciae satus et concilio post mortem Epaminondae.

An. ante Chr. n. 39s.

Lacedaemonii non contenti, atheniensium opuIn accessione vires sibi duplicatas, totius Asiae imperium asiactare coeperunt. Itaque contractis Undique auxiliis, bellum ad Dercrllidam detulerunt; qui cum intelligeret, adversus duos Artaxerxis praesectos, Pharnabaetum et Tissaphernem , sibi esse dimicandum, cum altero pacificari decrevit. Aptior visus Tissaphernes, cum quo pacis conditiones statueret. 0uod ubi resciit Pharnabazus , Artaxerxi persuadet, ut in locum Tissaphernis navalis belli ducem, eligat Cononem athenien Se , qui, amissa patria, Cypri exsulabat. Mox Lacedaemonii, qui haud salis Dercrllidae considerent, Agesilaum summae rei praepositum in fisiam cum ingentibus copiis mittunt; intereadum Pisandrius ab Agesilao proficiscente dux patriae relictus, classem summis viribus instruit, fortunam belli adversus

Cononem tentaturus. Conon tunc primum cum ho-

SEARCH

MENU NAVIGATION