Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

runt. in qua erat scriptum , nisi domum reverturetur, se capitis eum damnaturos. Spartam ut rediit, ab ephoris in vincula publica coniectus est. Hinc tamen se expedivit, etiamsi opinio maneret , eum cum rege habere Societatem , atque IIelotes spe liberialis sollicitasse. 0uum enim harum rerum nullum esset apertum crimen, quo

argui posset, ephori non I labant, de tali tamque

claro viro suspicionibus oportere iudicari. 0uum tandem se ipse indicasset, ephori cum comprehendi iusserunt. Pausanias, re cognita, in aedem Minervae confugit. Hinc ne exire posset, stulimophori valvas eius aedis ObStruxerunt, lectuntque

sunt demoliti, quo facilius sub dio interiret. Sic

Pausanias magnam belli gloriam turpi morte maculavit. Quum enim semianimis de templo eluius esset, consestim animam efflavit. . Post Pausaniae mortem Lacedaemonii, ob Allienarum moenia Themistocli irati, legatos fit idnas miserunt, qui eum accusarent , quod haud aliter ac Pausanias , societatem cum rege Persurum ad Graeciam opprimendam fecisset. Hoc crimine absens proditionis damnatur. Id ut audivit, quod non satis tutum se alibi videret, ad Artaxerxem , Persarum regem , Venit, qui paullo ante Xerxi patri successerat. Res pollicitus est, si suis uti comsiliis vellet, soro ut universam Graeciam bello OPprimeret Ab Artaxerxe , qui talem virum si hi conciliari cupiebat, magnis muneribus donatus, in Asiam rediit, domiciliumque Magnesiae si hi constituit. Νamque hanc urbem ei rex donarat , ex qua quinquaginta ei talenta quotannis redibant.

32쪽

An. ante Chr. n. 409.

Dum Themistocles, civium suorum invidia, patria careret, Graeci, Sussi agante praesertim Aristide , ducem constituunt Cimonem atheniensem , filium Miltiadis, cuius suturam magnitudinem pietatis documenta prodiderunt. 0uum cnim paler eius litem aestimatam populo Solvero non poSSel, Ob eamque causam in carcere decessisset, translatis in se vinculis, pretio sibi comparavit sepeliendi patris potestatem. Neque in bello iudicium deligentium sesellit. Namque primum imperator apud Strymonassumen mapnas copias Thracum, fugavit: Amphipolim oppidum constituit, eoque decem millia Atheniensium in coloniam misit. Idem iturum npud Mycalen, Cypriorum et Phoenicum ducentarum navium classem devictam cepit; eodemque dio pari fortuna in terra usus est. Namque hostium

navibus captis, statim ex claSSe copias Suas eduxit, atque uno concursu maximum barbarorum vim ProStravit.

Hac victoria magna praeda potitus, quum domum reverteretur , quod iam nonnullae insulae, prOpter acerbitatem imperii, defecerant, bene animatas confirmavit, alienatas ad officium redire coegit. ScTrum , quam eo tempore Dolopes incolebant, quod contumacius se gesserant, Vacuefecit, SeSSOPESVeteres urbe insulaque eiecit, agros civibus divisit. Thasios opulentia laetos, suo adventu fregit. ΙIis

33쪽

ex .nianubiis arx Athmiarum, qua ad meridiem: vergit, est ornata. Rebus tam prospere gestis, tantaque Opum accessione , timor Lacedaemoniis est iniectus, nc Athenienses vim suam in reliquas Graeciae civitates exercerent. Quare duo potentissimi Graeciae

poptili, institutis Solonis, et I Seurgi legibus pares, .

ex aemulatione virium in bellum ruebant. Et iam inde ex . quo Cimon Thasios oppugnabat, horum rogatu lipartiates impressionem in Atticam secissent , nisi TaTgeti montis magna pars terraemotu abrupta corruisset, Spartamque oppressisset. Tantae cladis opportunitale usi Helotes et Messeniii iugum exuerunt, atque Illi 0men confugientes, Lacedaemoniis magno impetu locum oppugnantibus, per decem annos sortissime restiterunt. In iis rerum adiunctis, Lacedaemonii auxilium ab Atheniensibus peiere sunt coacti. Quorum sidem quum

suspectam haberent, mox Supervacaneos simulantes,

a bello eosdem dimiserunt. ΙIanc rem Athenienses graviter serentes, pecuniam , quam in stipendium porsici belli universa Graecia contulerat, Delo Athenas transferunt, et foedus cum Argivis faciunt, Lacedaemoni inimicis. Tunc enimvero principes popularis factionis oblatam sibi occasionem non Praetermiserunt calumniandi Cimonis , qui paullo

ante censuerat, auxilium Lacedaemoniis non esse

denegandum adversus Messenios ; quique idcirco

decem annorum exsilio multatus est.

Cimonis in exsilium exigendi praecipuus auctor fuerat Pericles, Xanthippi silius, qui ambitionis studio populi partes fovebat. Cuius facti mox ipsummenlinit. Duum enim Lacedaemonii bellum Athe-

34쪽

22 nisTORI E GRAEC Enii risibiis indixissent, et confestim notae i ii nonis vii tulis desiderii ina esset consocialiam, POSt lint ilia quintum quam expulsus erat, adnitente potissimum Pericle , revocatus est. Ille quod liospitio Laceda uironiorum utebatiir , Salius cXis limans contendere Lacedaemonom, Sua sponte est Prosectu S , pacemque inter duas pol lissi inas civitati's conciliavit. Post neque ita multo . CSprum cum ducentis navibus imperator missus, maiorum eius insul ac partem devicit. 0uum autum in eo esSet , ut gloriosam Graeciae civitatibus pacem cum roges'sersarum componoret, in inorbiim implicitus , in oppido filio est mori ut S. in has vero conditiones liax convenit, ut gra rneomnos coloniae asiaticae . liborne iit pio immunes esSent; classis persica a litore oceidentali triduum sum per abesset: Persarum navigia fiopaeo mari et Mediterraneo intercluderentur; Atheni senses Cypro insula ubirent, neque in posterum regis sinus uspiam vexarent. Sic postquam annos quinquaginta cum potentissimo omnium imperio armis decertassent, Athe nienses, singulari Miltiadis, Themistoclis. Aristidis et Cimonis virtute Persas ex Europa tandem expulΘrunt.

35쪽

33 LIBER II.

Pericles. - Initium belli peloponnesiaci.

. ante chr. n. 450.

Post bella medica, ad summam amplitudinem maxima cum gloria pervenerant Athenae; ut universae sermo Graeciae principatum obtinerent. Quum autem hac tempestate atheniensem rempublicam arbitratu suo diutissime rexerit Pericles, iuvabit de tanto viro pauca dicere, qui ob praeclaras virtutes cognomento ol Impius est appellatus . Hic, tum paterno tum materno genere, clarissimis maioribus erat prognatus. Praeceptorem habuit Anaxagoram, clazomenium philosophum, a quo intelligens iudicium hausit, ornatam et magnificam orationem, qua ab Aristophane si in poeta in concionibus fulgurare et tonare dictus est, postremo illam gravitatem et dignitatem, quam in omnibus rerum adiunctis praeseserre consueverat, quaeque Atheniensium admirationem illi conciliavit. Iam inde ab anno quadringentesimo , nono et sexagesimo ante Christum natum Pericles, quod Cimoni obtrectaret, princeps factionis popularis habebatur. Exinde nihil praetermisit, quo p0puli gratiam aucuparetur, et viam sibi muniret ad

Inter praecipuos comicos poetas enumeratur apud Graecos Aristophanes, aequalis Meratis, quem exagitat in

36쪽

evertendos optimates; neque prius quieVii, quam, mortuo Cimone et pulso Athenis ThucIdide imilesio, unus in civitate omnia posset. Quem quidem pri I cipatum diu tenuit eloquentia, nominis auctoritate et spectata praesertim abstinentia, qua factum est, ut annos quadraginta in rei publicae administratione versalus, rem familiarem a patre relictam, ne minimum quidem augeret.

Neque solum civilibus, sed militaribus etiam artibus eluxit Pericles. Namque Samum post diuturnam obsidionem cepit; postea civibus persua Sit, ut Corcyrae faverent, quae a Corinthiis defecerat, causam interponens, illius insulae classem , mari plurimum pollentem, mox Athenis usui suturam. Ubi vero Thebani Plataeis occupatis , Athenarum sociis , peloponnesiacum bellum inchoarunt, Pericles Athenienses hortari non destitit, ut omnia bello opportuna pararent, Sese ui bis moenibus

clauderent, sociorum anim0s sirmarent, claSSem

instruerent, in qua civitalis salus potissimum nitebatur. Haud ita multo p0st Lacedaemoniorum exercitus Atticae fines ingressus, ad Acharnas castra posuit. ΙΙic vero Pericles ab effusa praedandi licentia hostem non cohibuit, ne sorte AthenienseS, re male gesta, de summa imperii periclitarentur; satisque habuit centum naves ad vastandam Peloponnesi oram mittere, intereadum ipse Megaridem horrendum in modum depopularetur. Cessante per hiemem bello, Athenienses civibus de more parentarunt, qui pugnantes pro patria cecidissoni. Pericles vero laudationem habuit l), ilian

37쪽

Athenarunt opes atque instituta magnisicis verbis est prOSecutus. Ineunte vere, Peloponnesii cum sociis in Atticam populabundi rursus invaserunt. Paullo post in agro S urbemque gravissima pestii lentia incidit, quae ex Aethiopiae regionibus orta,

' Aegyptum, LIbiam et Persarum regnum Vastaverat. In tanta rerum dissicultate constantiam , prudentiam et perseverantiam retinuit Pericles. Haudi aliter atque anno superiore , obstitit, quominusi pugnandi copia hostibus fieret, ne Summam rerum .i temere in non necessariam aleam daret. Cum classo, paratissima adversus Peloponnesum est prosectus.l Sed quum mortifera lues classem corripuisset, . dum Epidaurum obsideret, inde, irrito incepto, eii 1uit abscedendum. Interea mala , quibus Athenae amictabantur, secerant, ut civium studia in Pel riclem deservescerent. Invidiose illum criminabantur , quod pacis dissolvendae auctor suisset, omnesque belli calamitates in eum transferebant. Legatos etiam de pace Lacedaemonem miserunt. Sed quum res ad pactionem non VeniSSet, in po-

puli odium offensionemque magis et magis Pericles incurrit. Itaque imperio spoliatus et ingenti pecunia multatuS eSt.

Neque ingrato civium animo, neque propinquis ot amicis pestilitate absumtis, ingemuit Pericles. Sed illius virtutem atque animi firmitatem pro stravit silii mors, qui unus ei reliquus erat. 0uum

enim ad cadaver, coronam impositurus, acceSSiSSet, tanto dolore est affectus, ut multas cum singultu lacrimas effunderet. Luctuosum illud inconstantis sortunae Spectaculum, quae talem virum ex beato miserum fecisset, atheniensem populum movit;

38쪽

qui reputans, quanto ceteris ducibus antistaret Pericles, civem tam bene de republica meritum, paullo postquam damnatione in illum saevierat, ad rerum gubernacula revocavit, copiisque iterum praefecit. Sed pauco interiecto tempore, grassanti morbo tentatus, delatum civitatis principatum pari ter ac vitam amisit. Tunc enimvero patuit, quantus vir Atheniensibus suisset ereptus; et qui Poriclis vivi potentiam aversarentur, mortuum laudibus Ornare, atque insigne reipublicae praesidium ainpellare non dubitarunt.

Bι llum peloponnesiaeum. - Cleon.- Nicias. - Induciae quinquagint annorum. - Alcibiades. - Atheniensium expeditio in Siciliam.

An. ante Chr. n. 429.

Post Periclis mortem Cleon, qui populi rebus studebat, et Nicias optimatum fautor. , de principatu in urbe Athenis decertarunt. Victor ex certamine discessit Cleon, qui, de publico largiendo, multitudinis gratiam captaverat. Interea, exardeScente bello peloponnesiaco, Septem annorum Spatio nun- . quam cessatum est, quin Athenienses et Lacedaemonii, aut terra aut mari, varia proeliorum fortuna invicem se trucidarent. Quod quidem bellum acrius gestum est, postquam Brasidas, Lacedaemoniorum duX, ratus, suturum, ut Atheniensium opes facile concuteret, si illorum coloniis potiretur, in Thraciao et Macedoniae oram cum navibus adveniens, Am phipolin urbem per vim expugnaverat. IIoc nuntio accepto, Athenienses Cleonem cum classe illue . miserunt, et sub iusis urbis moenibus lam perti-

39쪽

naciter pugnatum est, ut Cleon in proelio caderet, Brasidas autem victor, haud ita multo post ex vulneribus interiret. Nicias adversario et obtrectatore suo liberatus, Atheniensibus tot malis sessis persuasit, ut pacem in annos quinquaginta sacerent, quam nisi sex annis non servarunt. Namque inducias proprio

nomine pactas, ex sociorum persona ruperunt, adnitente praesertim Alcibiade, qui, Summo genere natus , disertus , consilii plenus, Jaboriosus , liberalis , assabilis et temporibus callidissime in- Serviens, maximam sibi ad populum auctoritatem conciliaverat. Huius igitur consilio Athenienses bellum Syracusanis indixerunt; ad quod gerendum ipse dux delectus est. Duo praeterea collegae dati, Nicias et Lamachus. Id quum appararetur, priusquam classis centum, quatuor et triginta navium cxiret, accidit, ut una nocte omnes Hermae, qui

orant Athenis, deiicerentur. Quod quum appareret,

non sine magna multorum consensione esse factum,

magnus multitudini timor est iniectus , nequa repentina vis in civitato existeret, quae libertatem opprimeret populi. Hoc autem maxime convenire in Alcibiadem videbatur, quod et potentior et maior quam privatus existimaretur. Aspergebatur etiam infamia, quod sacra initiorum Cereris evulgasset, quae silentio premi solebant. Hoc crimine in concione ab inimicis accusabatur. Qui tamen quie- Scendum in praesenti, quia noceri non posse intelligebant, et illud tempus exspectandum decre-Verunt, quo exisset, ut sic absentem aggrederentur; itaque iecerunt.

Dum Alcibiades in Sicilia bellum eupidius quam

40쪽

28 nisTORIAE GRAEc si felicius gerit, ei nuncius a magistratu missus sest, ut domum ad causam dicendam rediret. diri sive conscientiam , sive indignationem rei non serens ,

parere noluit. Itaque Thurios in Italiam contendit, unde primum Elidem, deinde Thebas venit. Postquam vero ge capitis damnatum, bonis publicatis, audivit, Lacedaemonem demigravit, ibique Laco-dacmonios impellit, ut Decetiam in Attica muniant,

et Syracusanis auxilium serant. Ex eius sententia

mittitur Gylippus, qui auxiliis partim in Graecia, partim in Sicilia contractis, loca bello opportuna

occupat. Duobus deinde proeliis victus, congressus tertio, occiso Lamacho , et hostes in fugam com- pulit, et Syracusanos obsidione liberavit. Interea Athenienses in locum amissi ducis Demosthenem et EurImedonta cum supplemento copiarum mittunt : Peloponnesii quoque communi civitatum decreto, ingentia Syracusanis auxilia misere: et quasi Graeciae. bellum in Siciliam translatum esset ,' ex utraque barte summis viribus dimicabatur. Prima congressione navalis certaminis Athonienses vincuntur. Super haec mala, quum etiam terrestri proelio victi essent, Demosthenes censebat, ut abirent Sicilia. Ficias, seu pudore male actae rei, seu metu destitutae spei civium, setidemum, impellente sato, manere contendit. Reparatur igitur navale bellum. Sed inscitia ducum , qui clausi' maris angustiis Syracusanos aggressi Puerant, facilet vincuntur. Eurrmedon dux, in prima acie sortissime dimicans, primus cadit; tristinian Ves, quibus praefuerat, incenduntur. Centum c. triginta naves; a Demosthcne et Nicia relictas. Gylippus iiivasu ; ipsos deinde insoquitur; fugientes

SEARCH

MENU NAVIGATION