장음표시 사용
51쪽
LIB. III. - ΑΡ. II. 49stium exercitu concursurus, magna etiam cura Ordinat suos; summaque non tam ducum, quam militum aemulatio fuit. Sed quanto maius proelium, tanto clarior victoria Cononis, qui Lacedaemonios apud Cnidum fugat, multas naves capit, complures deprimit. Victor in patriam rediens, muros dirutos a LSsandro utrosque et Piraei et Athenarum reficiendos curat; pecuniaeque quinquaginta la- lenta , quae a Pharnabaeto acceperat, civibus suis
Hac victoria uon solum Athenae , sed cuncta Graecia liberata est, quae sub Lacedaemoniorum fuerat imperio. Tunc auxiliantibus Atheniensibus, primi bellum Lacedaemoniis intulerunt Thebani. Hi igitur terrestre proelium ad Haliartum eadem Spartanorum fortuna, qua pugnatum adversus Cononem navali proelio fuerat. In hoc Lysander interficitur, et Pausanias, dux alter Lacedaemoniorum, victus, proditionis accusatus, in exsilium abit. Tanta clade territi Lacedaemonii Agesilaum ex Asia ad patriae defensionem arcessunt. Hic etiamsi victori praeeSset exercitui, maximamque fiduciam haberet
regni Persarum potiundi, iussis absentium magistratuum dicto audiens fuit; multoque gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si bello
superasset Asiam. Hac igitur mentet Hellespontum copias traiecit, tantaque usus est celeritate, ut, quod iter Xerxes anno vertente consecerat, hic triginta diebus transierit. Quum iam haud ita longe abesset a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Atho nienses et Boeotii, celerique eorum socii apud Coroneam, quos omnes gravi proelio vicit.
Sed mox Boeotii, virtute Epaminondae ducis
52쪽
victores apud Leuctra, ad spem imperii Graecino erecti sunt, et ipsam Lacedaemoniorum urbem occupare sunt conati. Itaque principio noctis taciti Spartam proficiscuntur. At incautos cives aggredi non potuerunt. Quippe senes et celera imbellis aetas , quum adventum hostium praesensissent , in ipsis portarum angustiis armati occurrunt; et adversus quindecim millia militum non amplius centum iam etaetae aetatis viri pugnae se osserunt. Tantum animorum viriumque con Spectu Spatriae et penatium subministrat, tantoque prae- Sentia, quam recordatione sui maiores spiritus largiunturi Namque uti viderunt, inter quae et pro quibus starent, aut vincendum sibi aut moriendum censuerunt. Pauci igitur senes aciem sustinuerunt, cui pridie universa iuventus par esse non P0tuit.
In eo proelio duo hostium duces cecidere; quum linterim, Agesilai adventu nuntiato, Thehani reces
Nec tamen bellum diu dilalum; siquidem Spartanorum iuventus, senum virtute et gloria incensa, teneri non potuit, quin apud Mantineam decerneret duum autem, acie instructa, Epaminondas audacius
instaret hostes , cognitus a Lacedaemoniis, qu0d
in eius unius pernicie patriae sitam putabant Sa- llutem, universi in unum impetum fecerunt; neque lyriuS abScesserunt, quam magna caede facta , lmultisque occisis, ipsum Epaminondam sortissimo rpugnantem , sparo eminus percussum concidere lviderunt. Huius casu aliquantum relardali Sunt lBoeotii; neque tamen prius pugna exceSSerunt, quam repugnantes profligarunt. At Epaminondas
quum animadverteret, mortiferum Se vulnus acce-
53쪽
LIB. III. - CAP. II. 51pisse, simulque, si serrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum; u Sque eo retinuit, quoad renuntiatum est, vicisse Boeotios. Id postquam audivit: satis, inquit, vixi; invictus enim morior. Tum serro extracto, confestim exanimatus eSt. Cum Epaminonda rei publicae quoque Vires ceciderunt. Nam neque ante hunc ducem ullum memorabile bellum gesserunt Thebani, nec postea virtutibus, sed cladibus insignes fuere; unde iam illud patet, patriae gloriam et natam et exstinctam
cum eo fuisse. Incertum autem est, Vir melior an
dux esset. Nam et imperium non sibi, sed patriae semper quaesivit; et pecuniae adeo parcus fuit, ut desuerit ad funeris sumptus. Gloriae quoquo non cupidior quam pecuniae; illi enim omnia imperia ultro sunt delata, honoresque ita gessit, ut ornamentum non accipere, sed dare ipsi dignitati videretur. Iam litterarum studium, iam philosophiae doctrina tanta , ut mirum sit, undelam insignis militiae scientia homini inter litteras
Hic uxorem numquam duxit. In quo quum reprehenderetur, quod liberos non relinqueret, a
Pelopida , qui filium habebat infamem , maleque
eum in eo patriae consulere diceret: vide, inquit, ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Neque vero stirps mihi potest deesse; namque ex me natam relinquo pugnam leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est. Quo tempore, duce Pelopida, exsules Thebas occuparunt, et praesidium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas,
54쪽
quamdiu facta est caedes civium, domi se tenuit; quod neque malos defendere volebat, neque im-PUgnare, ne manus Suorum sanguine cruentaret ;namque omnem civilem victoriam lanestam putabat.
Idem postquam apud Cadmeam pugnari cum Lacedaemoniis copptum est, in primis stetit. Morte Epaminondae etiam Atheniensium virtus intercidit; siquidem amisso cui aemulari consueverant , in segnitiem torporemque resoluti, non ut olim , in classem et exercitus, sed in dies sestos apparatusque ludorum reddi ius publicos essundunt ; et cum actoribus nobilissimis poetisque theatra celebrant, frequenlius scenam quam castra visentes; illos laudantes, qui aptiores esSent Versibus condendis, quam exercitibus ductandis. Tunc vectigal publicum, quo antea milites et remiges alebantur, cum urbano populo dividi coeptum est. Quare, inter otia Graecorum, sordidum et obscurum antea Macedonum nomen emersit; et Philippus, obses triennio Thebis habitus, Epaminondae et Pelopidae virtutibus eruditus, Macedoniae regnum Graeciae et Asiae cervicibus, veluti iugum servi
55쪽
Maeedonia eliisque reges. - Philippus regno Potitur. Huius res gestae. - Intersicitur a Pausania. .
Ex quo bella medica suerunt coorta, Macedo num reges disticultatibus atque incommodis non caruere, quae tot per annos Graecos amictaverant.
Tandem vero post proelium ad Plataeas liberi avectigalibus, quae Persis penderent, Atheniensium inimicitiam subiere, qui maritimas colonias in ditionem suam redegerant. Perdicas, huiusce nominis secundus, foedere icto cum Lacedaemoniis, praesidium sibi adversus Atheniensium impotentiam comparavit. IIuic Λrchelaus successit; quo interfecto, regnum ad Amyntam II pervenit, qui tres liberos ex Eurydice suscepit, Alexandrum , Perdicam et Philippum, Alexandri Magni patrem, et postquam gravia bella gessisset adversus Illyrios et 0lynthios, senex decessit. Post Amyntam ad rerum gubernacula sederunt Alexander et Perdicas III, quorum uterque insidiis Eurydices matris Oeeubuit. Itaque Philippus Amyntae, Perdicae fratris silii, tutelam suscepit. Sed quum graviora bella imminerent ; neque ullum in insante auxilium esset, compulsus a populo regno est potitus.
Vt imperium Philippus obtinuit, magna de illo spes omnibus suit propter ipsius ingenium , quod
56쪽
54 nisTORI E GRAECAE magnum spondebat virum. 0uum autem omnibus
bellis par esse non posset, quae veluti conspiratione quadam ad opprimendam Macedoniam ex diversis locis uno tempore confluebant, dispem sanda ratus , alia interposita pactione componit, alia redimit, facillimos quosque adgrediendo, quorum victoria trepidos militum animos firmaret: Primum illi cum Atheniensibus certamen fuit, quost quum interficere omnes posset, incolumes sine pretio dimisit. Postea bello in lilyrios translato, multa hostium millia caedit: Larissam urbem capit. IIinc Thessaliam expugnat, unumque corpus equitum pedestriumque copiarum invicti exercitus facit. Quibus gestis, iam non contentus Submovere bella, ultro etiam quietos lacessit. Quum Methο- nam urbem oppugnaret, in praetereuntem de muris sagitta iacta, dextrum oculum regis essbdit. Quo vulnere nec segnior in bellum, nec iracundior adversus hostes factus est; ut, interiectis diebus,
pacem petentibus dederit. Dum Graeciae civitates imperii cupidine in mutuum exitium sine modo ruunt, Philippus, rex Macedoniae, libertati omnium insidiatus, auxilium
inferioribus serendo, victos pariter victoresqua regiam servitutem subire coegit. Huius mali causa Thebani fuere; qui victos armis Lacedaemonios et Phocenses apud Amphictyonas superbe accusaverunt. Lacedaemoniis crimini datum. quod arcem thebanam induciarum tempore occupassent; Phocensibus, quod Boeotilim essent depopulati. Vtrique tanta pecunia damnantur, quanta exsolvi non poterat. Itaque Phocenses, desperatis rebus, Philomelo quodam duce, templum Apollinis Delphis.
57쪽
invadunt. Inde auro et pecunia divites, conductis mercenariis militibus , bellum Thebanis inserunt. Etsi omnes Phocensium factum exsecrabantur ob sacrilegium; plus tamen invidiae contraxerunt Thebani , qui illos ad hanc necessitatem adegerant. 0uum igitur Athenienses et Lacedaemonii auxilio Phocensibus venissent, commisso proelio , Philomelus sortiter dimicans cecidit, et sacrilegii poenas sanguine luit. In huius locum dux 0nomarchus creatur: Thebani vero Philippum, Macedoniae regem , sibi ducem eligunt, qui Phocenses fugatiunditque. Athenienses, audito belli eventu, ne in Graeciam Philippus transiret, angustias ThermopFlarum occupaverunt. Rex aulem, quasi timens, ne ab hostibus sacrilegii scelere vinceretur, civitateS, quarum paullo ante dux suerat, quaeque sub eius auspiciis militaverant, hostiliter occupatas diripuit; coniuges liberosque omnium Sub corona vendidit. Inde, velut rebus egregie gestis, in Cappadociam traiicit, ubi bello, pari perfidia facto, eaptisque
per dolum et occisis sinitimis regibus, universam provinciam imperio Macedoniae adiunxit. Post haec 0lynthios aggreditur, eorumque Urbem antiquam et nobilem exscindit. Postremo Thermopylas transgressus, Phocidem iuvadit, et bello sinem imponit. In Macedoniam reversus, populos et urbes, ut
illi vel replenda, vel derelinquenda quaeque loca videbantur, ad libidinem suam transfert. Alios populos in sinibus ipsis hostibus opponit; alios in extremis regni terminis statuit; quosdam bellocautos in urbes diversas distribuit, ut civium nu-
58쪽
56 nisTORIAE GRAECAE merum suppleret. Atque ita ex multis gentibus nationibusque unum regnum populumque constituit.
Compositis ordinatisque in Macedonia rebus, Philippus bellum toti Graeciae inferre statuit. duum
autem arbitraretur, se facilius cogitata sua persecturum , si Bigantium, nobilem et maritimam urbem, receptaculum terra marique copiis suis suturum, in potestalem redegisset; eandem claudentem sibi portas obsidione cinxit. Diuturna obsidionis mora exhausius, ut pecuniam sibi compararet, se ad piraticam convertit. Deinde ne unius urbis oppugnatione tantus exercituS tereretur, prosectus cum sortissimis, multas Chersonensium urbes
expugnat; et Alexandrum silium, octodecim annos natum , ut sub militia patris tirocinii rudimenta poneret, ad se arcessit. In ScIthiam quoque praedandi causa venit, impensas belli alio bello resecturus. Quamvis autem virtute et numero praestarent Scythae; Philippi lamen astu vincuntur. Viginti millia puerorum ac seminarum et magna pecoris vis capta. Revertenti ab Scythia Triballi Philippo occurrunt; negant, Se transitum daturos, ni partem accipiant praedae. IIinc iurgium et mox proelium, in quo ita in seniore vulneratus est Philippus, ut telum, per eius corpuS adactum, equum
Vbi primum ex vulnere convaluit, diu dissimulatum bellum Atheniensibus insert; quorum causae Thebani se iunxere, metuentes, ne victis Atheniensibus , veluti vicinum incendium belli ad se transiret. Facta igitur inter duas paullo ante inse-stissimas civitates societate. Demosthene DoliSSi-
59쪽
mum adnitente l), legationibus Graeciam saligant;
communem hostem putant communibus viribus submovendum; neque enim cessaturum Philippum, si prospere prima successerint, nisi omnem Graeciam domuerit. Proelio commisso ad Chaeroneam, Atheniensium copiae profligantur ; n0n tamen immemores pristinae gloriae cecidere; quippe adversis vulneribus omnes loca , quae tuenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. Hic dies universae Graeciae et gloriam dominationis et vetustissimam libertatem sinivit.
Huius victoriae laetitiam callide dissimulavit Philippus. 0mnium civitatum legatos ad res publicas ordinandas evocari Corinthum iubet, ubi pacis
conditiones universae Graeciae, pro meritis singularum civitatum, statuit. Interea nuptias celebrat
Cleopatrae filiae, et Alexandri, quem regem Epiri
secerat. Dies erat, pro magnitudine duorum re gum, et collocantis siliam et uxorem ducentis, apparatibus insignis. Nec ludorum magnificentia deerat; ad qu0rum spectaculum quum Philippus sine
custodibus corporis, medius inter duos Alexandros, silium generumque contenderet, a Pausania, nobili ex Macedonibus adolescente, in transitu obtruncatur. Decessit Philippus annos natus Septem et quadraginta, quum annos quinque et viginti regnum obtinuiSSet.
li Demos lienes. allieniensis, graecomim oratorum lacile prinerim, ali ploi habuit orationes. iit hellum Atheniensibus suaderethdversus 'hilippuin, quae inscributitur ἔ- λογοι.
60쪽
Alexander, cognomento Magnus, Macedoniae remum ausHeatur. Thebas diruit. - Persis bellum insert. - Pugna ad Granicum si men. - Alexander nodum gordium caedit. - Pugna ad Issum. Pugna ad Arbela. - Darius interficitur. - Alexander Indiam petit.- Porum proelio vincit. - Graeciae rebellio. - Mors Alexandri.
Philippo Alexander silius successit, et virtute et vitiis patre maior. Hic pueritiam exegerat sub. Aristotele doctore, inclito omnium philosophorum. Imperium deinde adeptus, periculis undique circumventum, quum vicesimum aetatis annum ageret,
confestim de se multa pollicitus, omnium favorem sibi conciliavit. Inter initia multas gentes rebellantes compescuit; orientes nonnullas seditiones lexstinxit. Quibus rebus erectus , citato gradu in Graeciam contendit; ubi, exemplo patris, Corinthum evocatis civitatibus , summus dux in locum eius substituitur. Inchoatum deinde a patre persicum bellum adgreditur; in cuius apparatu occupato nuntiatur, Athenienses et Thebanos ab eo ad Persas defecisse. Quibus artibus occursurus, tanta celeritate instructo paratoque exercitu Graeciam oppressit, ut quem venire non Senserant, videro lse vix crederent. Sed Athenienses, siculi primi defecerant, ita prim0s coepit p0enitere, contem- tum hostis in admirationem vertentes. Itaque, mi S- sis legatis , bellum deprecantur; quibus auditis et graviter increpitis , Alexander bellum remisit. Inde Thebas cum exercitu est prosectus, eadem indulgentia usurus, si parem poenitentiam invenisset. Sed Thebani armis non precibus usi sunt.