장음표시 사용
581쪽
a 8 IuvENALIS SATYRA X. pulsu naves citissime agerentur, magno impetu rostra illarum in hostium naves impingebant , adeo ut iis haererent, easque dis-jicerent . Quamobrem Tibullus libro a. Praeda vago jussit geminare pericula ponto ,
Bellica quum dubiis rosera dedit ratibus. V. IZq. RIDENDA poemata malo J Opinio increbuit, Ciceronem fuisse malum poetam : quod tamen haud omnino verum est. Illius enim versus adhuc leguntur non ineis legantes , ad Ennii lucernam elucubrati. Nam tempore Ciceronis nullum Ennio praestantiorem poetam habebant quem imitarentur . Sed quoniam oratoria facultate reliquos omnes Cicero praetergressus suit, hac de caussa , poetae personam minus feliciter sustinuisse videtur . Narrat Plutarchus in Vita Ciceronis , eum a puero poesin amare & colere coepisse. Quum vero adolevisset, non solum oratorem excellentem , sed
etiam omnium Romanorum optimum Poetam fuisse visum . Iis tamen quae postea consecuta sunt temporibus quum plures mmnino ad condendum carmen idonei exstitissent , Ciceroniana poesis paullatim refrixit, atque in pretio esse desiit. Ceterum
Tullius , C. Iulio Caesare principatum ob
582쪽
tinente, jam sexaginta natus annos, facultate poetica ludens utebatur: dicitur enim proposito argumento, Versus una nocte suis
disse quingentos; ut appareat, ipsum cete ris palmam in eo genere praeripere potuisse, si se totum ad Μusas conferre voluis set. U. I 23. DIVINA Philippica J Ob al. teram praecipue Philippicam Μ. Antonius Triumvir Ciceronem odio acerbissimo &internecino prosequi coepit : nam oratione illa Μ. Tullius Antonio plagas insanabiles,& sempiternam ignominiam inflixit. Ant nianae debuerunt inscribi orationes illae Ciceronis, quod in Antonium compositae fuerint : sed auctor maluit eas Philippicas nominare , quod iis conscribendis exemplum Demosthenis sibi proposuerit, cujus exstant Orationes Philippicae praeclarissimae adversus Philippum Μacedoniae regem, qui florente Demosthene, libertati Graeciae struebat insidias. v. I 26. SAEvUs m illum Exitur eripuit quem mirabantur Athenae J Demosthenes venenum ebibit , quod in cavo anulo secum gerebat, ut resert 'Eratosthenes apud Plinium libro 3 o. Nat. Hist. cap. L. ne
in Antipatri potestatem veniret, qui ad eum perducendum miserat quemdam Archiam S 4 cum
583쪽
28o IuvENALIS SATYRA X. cum satellitibus. Decessit autem annos natus LX. . V. I 27. QUEΜ mirabantur
theme Torrentem J Nimirum vehementi &. Concitato utentem genere dicendi, quod simile esset hiberno flumini seu torrenti. loquentia saepenumero flumini comparatur . Propterea Cicero dixit alicubi e Flumen orationis aureum fundens Ari oteles. V. I 28. PLENI moderantem frena 'theriri Veteres Oratores multum poterant apud p pulum , eumque facillime impellebant quo voluissent, & impulsum revocabant, non secus ac equi freno circumflectuntur. - V. I 3O. ARDENTIS massae fuligine lippus J Cui saepius lacrimantur oculi, nullam ob caussam fletlis, a Latinis lippus vocatur. Fabris porro serrariis hoc incommodum fere accidit, ortum scilicet ex ignis violentia, & fumi acrimonia. V. I 32. LUT Eo Vulcano J Ignis color , flavus & croceus est ;quem colorem veteres luteum etiam . di
- Bellorum exuviae , truncis a a tropaeis GHea , oe stadia de casside buccula pendens, Et curtum temone jugum, tactaeque triremis I93 lua
584쪽
Apissere; summo triseis captivus in arcu, Humanis. maiora bonis creduntur e ad hoc se Romanus , Grajusque , ac Barbarus induperator Erexit e caussas discriminis, atque laboris Dde habuit. Tanto major famaestis es, quam I4o Virtutis . Quis enim virtutem amplectitur ipsam iPraemia si tollas Z Patriam tamen obruit olim Gloria paucorum, laudis titulique cupido Haesuri saxis cinerum custodibus d ad quae Discutienda υalent serius mala roborasicos o I 43Guandoquide data sunt ipsis quoque fata sepulcris .
Expende Hannibalem e quot libras in duce summo Invenies P bis es quem non capit Africa Mauro Percussa Oceano, Niloque admota tepenti. Rursus ad AEthiopum populos, aliosque elephantos Additur imperiis Hispania e PFrenaeum III Transiit. opposuit natura alpemque , nivemque emiscit scopulos, oe montem rumpit aceto.
Iam tenet Italiam e tamen ultra pergere tendit.
Actum , inquit, nihil es , nis Poeno milite portas Frangimus, di media vexillum pono Suburra . I 36O qualis facies, o quali digna tabella , sitium Gaetula ducem portaret bellua luscum s itus ergo quis e ὶ Z δ gloria J minoitur idem Nepe,'in exsiliu praeceps fugit, atque ibi magnus MirandWque cliens sedet ad praetoria Regis , Ior nec Bit,no libeat vigilare yranno.
585쪽
Finem animae quae res humanas miscuit olim, Non gladii, non saxa dabunt, nec tela, sed ille Cannarum vindex , tanti sanguinis ultor ros Anulus. I, demens , saevas curre per Alpes , Ut pueris placeas , oe declamatio fas .
Hactenus poeta noster locutus est de gloria quam homines dicendo, & caussis oran- dis consequuntur: ea vero quam sit inanis,& haud raro perniciosa , exemplis illustribus Ciceronis ac Demosthenis, excellentium oratorum,' planum secit. Nunc transit ad gloriam bellicam, ut ejus quoque inanitaqvem , &. damna quae ex ipsa oriri solent, exemplis Hannibalis , Alexandri Μagni ,
summorum ducum , & aliorum etiam ostendat. Est autem allatorum .versuum senten Atia sere hujusmodi r ,, Spolia bellica ex is hostium corporibus detracta ; lorica in-- serta & accommodata paxillis & ramisse detruncatis , quos tropaea. vocamus ; bucinis cula , nempe buccae seu malae tegume ,, tum , adhaerens cassidi seu galeae fractae; ,, jugum currus minutum , videlicet sine
586쪽
,, temone ; navis hostilis classico bello deis Victae ornamentum , quod vocant aptuis stre ; denique simulacrum captivi homi- ,, nis , maerore consecti , in arcus trium-- phalis fastigio collocatum ; haec omnia ,, existimari solent divina potius bona quam
,, humana . Quicumque enim apud Roma- ,, nos , Graecos , & Barbaros, exercitibus is praefuerunt, quum haec laborum & ρο- riculorum praemia spectarent, animos e- ,, rexerunt , duraque omnia & aspera libentissime perpessi sunt. tanto majore ce- ,, lebritatis & famae desiderio, quam Virtu- ,, tis ipsius homines flagrare videas. Quo- tus enim quisque nudam Virtutem amplectitur, nullo proposito praemio Νihi- lominus paucorum civium gloria tanto,, Conatu expetita , & studium vehemens,, laudis popularis , ac titulorum qui in- is scribuntur marmoreis monumentis, ubio serVantur cineres virorum illustrium ;,, caussa fuit cur patria ipsorum a culmine,, selicitatis deturbata. , rueret in praecepsis ac deleretur. quae tamen sepulcra Sc m ,, numenta, temporis processu rumpuntur, se ea scindente & comminuente caprifico,
is nempe silvestri ficu in iis enata. Quando
587쪽
doquidem non solum homines mori conis tingit , sed etiam sepulcra ipsa morti obnoxia sunt . Expende quod superest ex
Hannibalis combusto cadavere e quot librarum censes futuras tanti imperatoris reliquias Hic scilicet fuit adeo magno animo & immoderato, quem Africa sua capere non posset , quamvis ea tam late pateat , ut ad Occidentem alluatur &feriatur ab Oceano Μauritano; ad Orientem Vero aegyptum attingat , calidam regionem, quam Nilus mediam dispescit. Quum igitur contentus non esset imperio aethiopum Libycorum, apud quos elephanti nascuntur, quemadmodum apud Indos; ei a senatu populoque Carthaginiensi decreta est Hispania cum exercitu invadenda. Qua perdomita, & Pyrenaeo jugo superato, in Galliam transivit . deinceps Italiam spectare coepit .
Huic Hannibalis consilio Alpium juga praecelsa, & perpetuis nivibus obsessa ,
natura opposuerat . Ipse tamen itineris dissicultate ab incoepto non deterrituS , rationem invenit qua rupes disjicerentur ,& montem ignis vi atque aceto adhibito perrupit. Iam Italia potitus est: nec
588쪽
,, tamen animus inquies consistere adhuc se potest. Nihil, ait, ad hanc diem egisse se mihi videor, nisi milites nostri Cartha- se ginienses in portas ipsas urbis Romae im- petum faciunt, easque. frangunt: & nisi is vexillum Punicum statuo tandem ac defigo media Suburra, frequentissima Romae regione. Μirum est quomodo tam ingens animus lateret in corpore tam deis formi. Ridiculum sane spectaculum , &o dignum quod a pictore aliquo , ludibriise caussa , in tabella exprimeretur ; duxis nempe altero captus oculo insidens eleis phanto belluae Gaetulae. Verum, quis tanis dem exitus Hannibali fuit O inanem se gloriam. Idem videlicet ab Scipione A- se fricano superatur; & a civibus suis, quod ,, rem male gesserit, in exsilium praeceps,, actus, ad Antiochum regem Syriae con- ,, fugit, deinde ad Prusiam Bithyniae re- ,, gem, atque ibi cum ceteris aulicis ad re- ,, giae domus seres consistit, cliens profecto insignis, & omnibus admirabilis, horam que exspectat qua maximo commodo suo , , tyrannus ille expergiscatur, & ipsum tan- ,, dem admitti jubeat . Postremo , vitae, , Hannibalis, quae tamdiu res humanas mi. , scuit
589쪽
si scuit ab imo fundo, non hostiles gladii,
non saxa, non alia tela finem attulerunt; si sed anulus ille fatalis ex quo venenum se deprom sit imperator praestantissimus: quem se anulum jure Vocare possis ultorem Canis o nensis calamitatis, qua Romani ab Han.
si nibale amicti sunt, & vindicem tanti,, sanguinis ab iisdem Romanis secundo bel-- lo Punico effusi. O demens Hannibal , iis nunc , & duras Alpes atque horribiles percurre , ut uberrimae mercedis loco , si pueris in ludo litterario apud rhetorem ,, se exercentibus placere possis , & Suaso se riae seu Declamationis alicujus argumenis tum fias. Nunc singula quae his versibus continentur, percenteamus, & diffici lia quaeque expediamuS.
V. III. TRUNCIs affixa tropaeis Lorica ITropaea erant signa quaedam monumenta , quae victis aut fugatis hostibus, in loco ubi prospere pugnatum fuerat, a ducibus victoribus excitabantur . Dicta vero sunt α ὀτης Τοπῆς, nimirum a conversione & fuga . Quomodo tropaeum statueretur, quum eX aliis
590쪽
liis pluribus, tum ex Virgilio cognoscere licet, qui sub initium libri undecimi JE-neidos id . luculente ita describit
Ingentem quercum decisis undique ramis. Consiluit tumulo, fulgentiaque induit arma , . Meetenti ducis exuvias I tibi, magne, tropaeum , i 'Bellipotens e aptat rorantes sanguine crisas , Telaque trunca viri, bis sex thoraca petitum Perfossumque locis o clipeumque ex aeresniserae Subligat, atque ensem colus pendit eburnum . Nunc intelligimus, aut ego fallor, quamobrem poeta noster dixerit truncis tropaeis nam ad haec signa victoriae statuenda truncaS arbores quercus praecipue, supervacuis ramis amputatis, adhibebant, easque in tumulis , & aliis excelsis locis pangebant, ut longe conspici possent. Hi porro trunci a horum simulacrum armati hominis quodammodo reserebant: audis enim, a Virgilio in
hac descriptione mentionem fieri sinistrae, &colli. Lorica etiam ipsa, tamquam pectori& dorso militis; querno stipiti aptabatur . De tropaeis varia quaedam i& lectu jucunda profert Alexander ab Alexandro Genialium
Dierum libro I. cap. 22. V. I FRΛ-CTA de custae buccula pendens J Buccae proprie sunt malae , . tumentes praesertim atque infla