장음표시 사용
551쪽
imperante, si Tacitum audimus libro Annalium primo, Comitia primum e campo ad patres tranfuta sunt I nam ad eam diem etspotissima arbitrio Principis , quaedam tamen lsudiis tribuum febant. Ad patres, nimirum ad Senatum: sed in Senatu Principes Ro- lniani omnia poterant: nemo enim erat ex
ordine senatorio quin adularetur Principi , & ex ejus voluntate sententiam diceret. V. 78. EFFUDIT curas J Translatum ab eo qui aquam collectam effundat , vel eL
fluere sinat. v. 8o. DUAS tantum res
anxius.opto, Panem ρο- Circenses J Temporibus Augustorum plebs Romana nihil aliud cogitabat quam ut haberet unde viveret , ac praeterea Voluptatem e spectaculis publicis, maxime vero ex ludis Circensibus, quorum desiderio propemodum insaniebat. Favebant enim factionibus aurigarum , quae a prasino, Veneto, russo, & aliis pann rum coloribus nomina sumebant, atque inter se distinguebantur. Equorum etiam studio flagrabat, si qui reliquis velociores essent , ac plures palmas retulissent . Porro victus curam praecipuam Romanis fuisse, ac paene unicam, sub Caesaribus , testatur etiam Claudianus , poeta suo seculo major , libro
552쪽
libro de Bello Gildonico, V. 49. Romam ipsam loquentem inducens: Pinquam jura ferox in se communia Caesar Transtulit, iam mores, desuetaque priscis Anibus in gremium pacis servile recessi , Tot mihi pro meritis Libam Nilumque dedere , Ut dominam plebem, bellatoremque senatum Classibus aesivis alerent, geminoque vicissim
Litore diυeoi complerent horrea venti.
Stabat cena salus e Memphiss forte negasset, Pensabam Pharium Gaetulis messius annum . Ex Africa enim & aegypto ingens frumenti vis quotannis Romam classe comportabatur: quas propterea proVincias , ut etiam Siciliam & Sardiniam , vocabant horrea
Romanorum. - - - Perituros audio multo .
Nil dubium: magna es fornaculae pallidulus mι Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram. Guam timeo, victus ne, poenas exigat AEax, Ut male defensus 1 curramus praecipites , , 83 Dum jacet in ripa, calcemus Caesaris hinem. Sed videant servi, ne quis neget, pavidum injusCe ice obfricta dominum trabat. hi sermones Tunc de Sejano, secreta haec murmura vulgi.
553쪽
Visne salutari sicut Seianus' habere so Tantumdem Z atque illi Dinmas donare curules , Illum exercitibus praeponere Z tutor haberi Principis augusa Caprearum in rupe sedentis Cum grege Chaldaeo Z vis certe pila, cohortes , regios equites , m chira dominico Z quid ni V snec cupias P qui nolunt occidere quemquam , Posse volunt. Sed quae praeclara prospera tanti , in rebus laetis paν sit mensura malorum ZHujus qui trahitur praetextam sumere mavis: An Fidenarum , Gabiorumve esse potesas Z Io oti de mensura jus dicere , vasa minora Frangere pannosus vacuis aedilis Ulubris P Ergo quid optandum foret, ignorasse fateris Sejanum . nam qui nimios optabat honores, . Et nimias poscebat opes, numerosa parabat IO s. Excelsae turris tabulata, unde altior esset sus , impulsae praeceps immane ruinae.
Quid Crassos, quid Pompuos eυertis illum Ad sua qui domitos deduxit sagra Quirites'
Summus nempe locus nulla non arte petitus, I I o Magnaque numinibus vota exaudita malignis. Ad generum Cereris sue caede oe vulnere pauci Descendunt reges, o scca morte tFranni. PAE
554쪽
. PARA PHRASIS. Pergit poeta in describendis quae mortem Sejani consecuta sunt; praesertim colloquiis
popularibus, quum repentinus eventus hominum animos perculissset. Inducitur porro μιριωτικως, ὁ τυχὼν, nimirum quidam e populo , cum altero Verba commutans . Ut
accepi, inquit, non in unius Sejani caede se ira Principis conquietura est. Μulti quiis cum Sejano adversus Tiberii salutem con- juraverant , , de medio tollentur . Al- ,, ter ita respondet : Id certissimum est . ,, Fornax ad conflandam Sejani statuam ,, succensa, non ita angusta est, ut multis ,, noxiis urendis par esse non possit. Sane,, Brutidius, quo familiarissime utor , ocis currit mihi nuper ad aram Μartis pal-- lorem inusitatum facie praeserens, ut qui
is Tiberio suspectus , & ipse sibi conscius
se esse videatur. Etiam atque etiam timeo, is ne quum accusatus fuerit a delatore , &is caussa ceciderit propter imbecillitatem pa- ,, troni a quo male defensus fuit, tristem si Ajacis Telamonii exitum vitae imitetur,
ri qui ab Ulixe, in judicio de armis Achil-- lis ,
555쪽
lis , eloquentia superatus , prae doloris magnitudine insanivit , ac demum sibi violentas manus intulit. Ne igitur & in nos aliqua suspicio conjurationis cadere possit, citissimo & praecipiti cursu festine& donec Sejani cadaver porrectum
est in ripa Tiberis, palam id pede pre
mamus, nullis contumeliis parcentes adinversus inimicum Tiberii Cisaris. Verum demus operam ut servi nostri videant nos calcantes & vexantes cadaver , ne quis illorum negare possit vel nos fecisse, vel se vidisse ; & postea dominum, mortis metu consternatum, obtorto collo in judicium rapiat: quod interdum solent seris vi nequam & proditores. Haec erant Colin loquia vulgarium hominum eo tempore de Sejano: haec in aurem alter ad alterum susurrabat. Quisquis igitur casum tanti viri audivisti, cupisne, turbam salutatorum domum tuam advenire, sicuti olim Sejani sedes frequentabat λ pecunias ejus possidere λ ad pares honores evehi pad summum auctoritatis, gratiae, potentiae fastigium pervenire ut pro tuo arbitratu supremos 3c curules magistratusis aliis donare possis, alios exercituum iminis pe-
556쪽
a I. A. , VU LPIO ET PLICATA.,, peratores creare: denique vicarius, ac tamquam tutor Principis audire dum ipse Capreis otiosus desidet cum grege Astrologorum, quibus maximopere addictus est, Romanique imperii majestatem ab urbe Roma in desertum scopulum & squallentem transtulisse videtur. Certe , si be- ne te novi, cupis praeesse cohortibus praetorianis , quae manibus pila gerunt , sicut ille praeerat: vis equitum florem circa te habere , & domi tuae speciem quamdam castrorum. Et cur non horum desiderio tenearis λ Ηominum ingenium sic est: Etiam qui mitem animum habent ,& a caedibus abhorrent, nihilominus non recusent nancisci potestatem occidendi , quandocumque ipsis libuerit. Sed quae , rogo te, fortunae prosperitas, quae rerum
gestarum gloria, qui honorum splendortanti aestimari debet, ut parati sint homines haec omnia pacisci & mercari pre
tio, ingentium calamitatum, quae nimium secundos eventus consequi solent, ut eos non solum adaequent, Verum etiam longissimo intervallo nonnumquam antece
dant λ Dic mihi amabo, utrum praeopteSis hujushe, cujus cadaver unco raptatur,
557쪽
o nimirum Sejani , praetextam induere, an potius Fidenis, aut Gabiis, contemnen
;, dis oppidulis, municipalem praeturam ge-- rere, vel aedilis esse Ulubris, loco Votiis scorum prope deserto, ibique de mensu- , , ris liquidorum dc solidorum edicta pro- ii, ponere, ac Vasa praescripto ac desinito lmodo minora, pro imperio frangere: ne- que Tyria purpura tegi, sed crassioribus lis ac detritis vestibus operiri Ηoc alterum , certe, mavis, quod Sejani magistratibusue, concedit quidem, sed periculo tamen ca- ret. Quod quum eligis, contra Sejanum se sententiam pronuntias, '& fateris aperte, ,, ignoravisse illum omnino quid vere b is num & optandum esset. Nam qui immoderatos honores cupiebat, qui opibus se infinitis inhiabat , turrim quodammodo se excelsam aedificabat, pluribus tabulatis su- ,, perstructis, unde lapsus esset profundior, & ex qua repentino impulsu ruente ipse se in abruptum barathrum praeceps serretur.
Enimvero quid Crassos perdidit , quid
se Pompejost illum praeterea qui Dictator se perpetuus factus, populum Romanum li-- bertate spoliavit, & quemcumque voluis. is set Quiritium flagellis & fiistibus caedi j be
558쪽
,, bebat λ Quid aliud , nisi princeps locus
,, in civitate, quem ut obtinerent, nullumis non lapidem moVerant , omnia facere ,
se omnia herpeti parati fueranti Quid aliud , se nisi desideria & vota ipsorum immodesta, & nullis finibus circumscripta, quiis bus Dii, non liberales aut propitii, sed i-
rati & maligni, facile aurem praebuerant l,, Profecto, pauci reges , pauci rerum poten- tes, qui tyrannidem in urbibus exercent, placidum vitae finem sortiuntur, & ad O ,, cum, generum Cereris, qui scilicet Pr ,, serpinam Cereris filiam matrimonio sibin junxit, descendunt cruore suo non inqui- nati: nempe non occisi a strenuis liber- tatis vindicibus , & multis vulneribus is non consessi. Iam ad initium propositorum versuum redeamus, obscura quaeque ac difficilia explicaturi.
v. 82. ΜAGNA es fornacula J Haec verba varie admodum a variis interpretibus Explicantur . , Sunt qui sornacem intelligant in qua ' Sejani statua conflata est : ubi &alia simulacra liquefieri possunt, Vel . etiam pluin
559쪽
plures conjurationis participes ustulari. Pla. Cet nonnullis, fornaculam pro. ira Principis aestuante a poeta usurpatam fuisse.. Alii denique dicunt , de fornace loqui Iuvenalem quam Caesar construi jusserit ad noxios cre mandos & absumendos . Ego vero quibus accedam nescio: locus .est obscurus, & parum venustus. Animadvertendum porro επι-
magna additum diminutivo fornacula . Quod imitari nolim : videtur enim reprehendisse Quinctilianus libro x. Instit. Orator. cap. 3. Nam vitium, ait, quod si per quantitatem , ut magnum peculiolum, erunt qui soloecismum putent , quia pro nomine integro positum si diminutum. Ioannes Boccatius ab hoc vitio, seu potius loquendi figura , non abstinuit, qui Narratione 6. Diei decimae dixit: due grandissmi piatielli. Verum apud Etruscos piatiello idem fere est ac piat-to , tametsi habeat formam diminutivit si uti apud poetas Latinos ocellus idem est at
que oculus , quo υποκοροταρε , Vocabulo nemin
pe blanditiarum, Elegiae praesertim amat riae scriptores , frequentissime utuntur. V. 83. BRUTIDIUS meus 'J . Hic rhetor quidam fuit, summus Tiberii adulator, qui Principis gratiam sibi conciliaverat accusan' do
560쪽
do L. Syllano Asiae proconsule , quod is Augusti nomen Violavisset, Tiberii majestatem sprevisset; si credimus Cornelio Tacito libro 3. Annalium . Postea vero cum ceteris Sejani familiaribus, ejus quoque nomen delatum fuit . Caussam ipsemet suam peroravit: a delatore autem judicio victus antequam supplicio assiceretur , sibi violen
tas intulit manus. V. 83. AD Manis aram J Quo fortasse Brutidius confugerat, ut se tueretur loci religione . Ara Μartis Ultoris Romae celeberrima fuit. v. 84. QUΑΜ timeo , victus ne poenas exisgis inax s I Brutidium comparat Ajaci T lamonio, qui quum ab Ulixe superatus fulsiset in judicio Graecorum de armis Achillis;
prae dolore factus insanus, caprum, quem Agamemnonem en putabat, cecidit flageb iis, ac jugulavit, & gregem omnem persecutus est: quum autem resipuisset, ac sce. dum facinus agnovisset: quod per insaniam perpetraVerat, ejus rei cogitationem ferre
non potuit, ac gladio sibi pectus transfixit .
Ovidius initio libri r 3. Μetamorphoseon. v. 87. SED videant se i J In delictis laesae majestatis etiam servi ad accusandos he-R ros