Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

ros admittebantur; quod constat vel ex Lege Famose , titulo Pandectarum ad Legem Iuliam Majestatis , dc ex Lege 6. dc 7. C dicis Iustinianei titulo eodem. V. 87. ET p idum in ius Cervice obstricta dominum tra

hat J Carolus Sigonius libro 1. de Iudiciis

Romanorum cap. I 8. multis veterum scriptorum testimoniis docet, consuevisse Quirites quem accusarent, aut i a quo aliquid lpeterent, si recusaret, , per Vim atque o, torto , collo ad tribunal trahere, : quod tamen haud licebat quum de matronis ageretur. Ita enim Valerius. Μaximus libro a. Μemorabilium cap. I. sius matronale decus merecundiae munimento tutius esset, in ius vocanti Matronam corpus ejus attingere non pedimiserunt, ut inviolata manos alienae tactu sola . relinqueretur. Stola, ut obiter moneam, vestis erat ad talos usque demissa , matronarum propria. v. 9 I. SUΜΜΑ Sre. Μajores, magistratus, nempe Consul, Praetor, Censor, aedilis, utebantur sella curuli; quae sic dicta suit, quod in curru poneretur ; vel a Curibus oppido Sabinorum, unde Romam usus ejus translatus fuerit. V. 92. TUTOR haberi Principis JVicarius esse Imperatoris, ejus munera obire ν

562쪽

A I. A. VULPIO EXPLICATA.

are, ipsum tueri & custodire ab hostium vi, & civium insidiis, non minus quam Romanum imperium ; dum Princeps otio indulget, vanisque Astrologorum studiis dat

Operam in secessu Caprearum . V. 93. AU-CUsΤA Caprearum in rupe J Vocat parvam illam insulam, & rupem aut scopulum pintius quam insulam, augusam ἰ quod videli. cet ibi commoraretur Tiberius Imperator Augustus, & sedem ac majestatem imperii ab urbe Roma eo quodammodo transtulisse videretur . Sunt qui legendum existiment, angusta. V. 94. CVΜ grege Cbal daeo J Hoc est cum Astrologorum caterUa , quos iis temporibus Μathematicos appellabant , & interdum Chaldaeos. Sciendum est, Babyloniam Asiae regionem late patentem, circa magnam urbem Babylonem , Arabiae desertae finitimam, Chaldaeam quoque appellatam suisse, praecipue in sacris litteris . Chaldaei porro gentis & sese ae nomen fuit. Nam Babylonii, quum ingentem planitiem

incolerent, ortus, occasus, Varios positus ac trajectiones astrorum, facile observare potuerunt. Nihil mirum igitur, eos Astron

miae studia & Physicae caelestis coluisse potis simum: quibus tamen studiis ad ineptias &R a super

563쪽

26o . IuvENALIS SATY A X. superstitionem abutebantur: nam ex bbser.

vatione siderum promittebant, se dicturos, quae cuique homini eventura essent in viista. Cicero id testatur diserte initio libri 1. de Divinatione. Chaldaei , non ex artis , inquit , sed ex gentis vocabulo nominati, di latirna obser atione sderum frientiam putanturescisse , ut praedici posset , quid cuique eismturum, quo quisque fato natus esset. Propterea qui divinationem, & alias artes Bais hyloniorum profiterentur, Chaldaei & ipsi

vocari coeperunt , ab instituto nimirum &disciplina. Horatius libro I. Carminum ode a o. Babylonios humeros commemorat: Tu ne quaeseris scire nefas quem mibi, quem ibi Auem Dii dederint . Leuco 3, nec Bab Ionios Tentaris numeros. Tiberius vero Caesar Thrasyllum quemdam Chaldaeum apud se habebat, eum de vita sua consulebat, ejusque monitis diligenter obtemperabat, teste Suetonio Tranquillo. Gregem dixerunt Veteres turbam seu catervam hominum eidem arti vacantium , qui ducem quemdam seu magistrum sibi praefecissent, cui auscultarent,& a quo regerentur. Ita Grex comicorum apud Plautum: quem hodie dicimus, Cons-pagnia di commedianti. V. 94. VIS Certe' pila

564쪽

psio J Tela , sive hastae quibus pedites armabantur in exercitu Romano, pila proprio nomine appellata fuerunt. Iccirco Lucanus initio Pharsaliae suae bellum civile significare volens, dixit: pares aquilas, oe pila misnantia pilis. Inde primipilus vocabatur centurio ille qui inter centuriones majore dignitate erat, primamque centuriam ducebat . A pilo videtur derivatum cognomen C. Pontii praesidis Romani, seu procuratoris Tiberii Caesaris , in Syria Palaestina , . qui

CHRIATU Μ servatorem nostrum cruci addixit: Pilatus enim vocatus fuit. V. 96. ΕΤ qui nolunt occidere quemquam ,

Posse volunt J Velle occidere, .crudelitatem arguit, & vitio vertitur : posse. occidere , indicat potestatem, & honori ducitur. Eodem pacto laudabile est notitiam scelerum& flagitiorum habere: quamquam ea suscipere & committere, odiosum ac turpe merito habetur. Sic tametsi in sermosos multae cadant suspiciones , multa urbana dicta jactentur, forma nihilominus laudatur, &in optabilibus numeratur . Itaque Ovidius

libro I. Artis Amat. V. 623. P,

Delectant etiam cassas praeconia formae ς Virginibus curae grataque forma sua vi.

565쪽

Si quis autem propositam habens ac facilem peccandi materiam , nihilominus a peccando abstineat, summus prosecto & admira. bilis vir est: puta si potentiam cum innocentia , sagacitatem cum animi candore, se mam atque aetatis florem cum pudicitia conjungat. Hujusmodi hominem divinae litterae beatum Vocant: Beatus vir qui potuit facere mala, oe non fecit, transgredi, nones transgressus. Quis est hic' laudabimus

eum; fecit enim mirabilia in vita sua. v. Ioo. FIDENARU Μ J Fidenae parvum oppidum Latii fuerunt. V. IO . GA.

Bio RUΜ QUE J Gabii , aliud Latinum op. pidulum XII. passuum millibus distans ab ur. be Roma. V. Ioo. ESSE potesas J P testatem pro Praetore usurpavit; quod scilicet in illis oppidis, decernendi, & in scelestos animadvertendi summa potestas apud

praetorem esset. Hodie praetorem Vocamus

podesis. V. ro I. DE mensura jus dicere JProprie ac docte loquitur poeta noster: nam jurisdictio ad praetores pertinebat. Illi nempe initio magistratus sui edictum proponebant quibus de rebus cognituri essent, ac judices daturi. Eorum enim cura & munus fuit judices litigantibus dare. Verum haec

jure

566쪽

s A minora Frangere J Hoc irridet etiam Persius Sat. I. in quodam, cui magnificum valde atque insigne videbatur, id 1e facere potuisse. Persii verba sunt: Seque aliquem credens, Italo quod honore supinus Fregerit heminas Aret3 aedilis iniquas. Italo honore, inquit, non Romano. Italus honor nimirum erat minor ille magistratus quem extra urbem Romam in aliis Italiae oppidis

nis obsitus, trita veste indutus. Notat sordes ac paupertatem hominis , a squallore vestis. Pannos interdum Latini Vocant quos vernaculo sermone nos appellamus centa , fracta. V. Ioa. VACUIs aedilis Ulubris JUlubrae castellum fuit Latii veteris, infrequens Omnino, ac prope desertum; fortasse ob aeris vitium . AEdiles dicti sunt a curandis aedibus sacris, aliisque basilicis, publicisque aedificiis. Ea enim sarta tecta prae istare debebant . Ad illos quoque pertinuit cura viarum oppidi, munditiae publicae, rerum venalium, ludorum & spectaculorum Romae fuerunt aediles curules, inter praecipuos magistratus . Hi aedilitium edictum proponebant , quemadmodum praetor prae-R torium

567쪽

164. IuvENALIS SATYRA X.

torium . di Fuerunt & aediles plebeii . V. I 6. EXCELSAE turris tabulata J Contignationes videlicet , quas Itali vocamus palabi , solai. v ro 6. UNDE altior es et Casus , oe impulsa praeceps immane ruinae I Ad hunc fortasse locum poetae Aquinatis respexit Claudianus quum celeberrimum illud pronuntiavit de impiorum atque injustorum prosperitate , libro 1. in Rufinum

V. 2 o. - - - Iam non ad culmina rerum

. Djusos crevisse querare toliuntur in altum - . Ut lapsu graviore inant -- - V. I 8. QUID Crassos , quid Pommissemistis P J Μ. Licinius Crassus, locupletissimus ille Romanorum , qui cum PompejoΜagno, S Iulio Caesare Triumvir fuit, in Parthos expeditione suscepta , quum male pugnavisset, ac locorum ignarus esset, a Surena eorum duce insidiis circumVentus, proditus , ac trucidatus est. Filius quoque ejus, sortissimus adolescens, in proelio cecidit . . Pompeii Μagni vices. notissimae sunt omnibus qui Romanam historiam vel primoribus labiis degustaverunt. Hic vir extinmius , quum partes reipublicae tueretur, in campis Pharsalicis a Caesare victus, confu

git ad Ptolemaeum AEgypti regem, de quo

568쪽

suerat optime meritus e verum ab ingrato rege, qui nondum puerilem aetatem excesserat, occidi jussus est in navicula , priusquam pedem in litore poneret: ejusque cainput ad Caesarem delatum . Cn. etiam &Sex. Pompeji , ipsius liberi , malum vitae exitum sortiti sunt. v. ro8. ET illum Ad sua qui domitos deduxit fagra Quirites JPlerique hoc accipiunt de C. Iulio Caesare, Dictatore perpetuo, qui quum rerum potiretur , & Romanam libertatem sustulisset,a Μ. & D. Brutis , C. Cassio , & aliis conjuratis, in curia viginti tribus vulneribus confossus interiit. Nec desunt qui Syllam , aut Cinnam, vel Augustum denique significari putent. Μarcus enim Cicero si mnium vidit , in quo Iuppiter octaviano adolescenti flagellum tradebat , signum videlicet summae in republica potestatis, qua ipsi liceret quicquid libuisset . Ceterum apud Romanos lex Porcia , & aliae leges

nonnullae vetabant ne magistratus civem ullum Romanum flagris aut virgis caederent : quod supplicium ignominiosum fuit. Propterea, sive Iulium Caesarem , sive Octavianum Augustum, sive Syllam, seu Cinnam intelligere malis , res eodem recidit. Nam

569쪽

Nam deducere Quirites domitos ad ' sua fama nihil aliud erit quam tergo civium Romanorum abuti pro arbitrio, eos nimirum flagris percutiendo, contemtis legibus quae iapsorum dignitati consulebant . Verum haec poetae nostri verba Augusto minus conveniunt ; qui, si calamitates ipsius domesticas exceperis , & Varianam cladem, prospera fortuna usus est , ac tandem in senectute mortuus, postquam reipublicae sex & quinquaginta annos praefuisset. V. II o. SUM-ΜUS nempe locus Mulla nore arte petitus J Hi omnes quos commemorat Iuvenalis, imminderatam rerum omnium licentiam, & principatum in sua civitate concupiverunt: quae

res illis pestem ac perniciem creavit . De ambitione Caesaris & Ρompeji , testem in-sgnem praeter ceteros habemus Lueanum libro I. Pharsaliae v. Iao. cujus afferam

verba :- - - Stimulos dedit aemula virtus. Tu nova ne veteres obscurent acta triumphos ,

- Et victis cedat piratica laurea Gallis Magne , times te jam series , ususque laborum Erigit, impatiensque loci fortuna secundi. Nec quemquam jam ferre potest Caesarve priore ,

Pompeis e parem ---

V. III. Disitirso by Corale

570쪽

a I. A. VULPIO EXPLICATA. 267 V. III. ΜAGNAQUE vota exinaudita malignis J Nam potentibus hisce viris Dii nocuerunt, non eorum quidem preces repellendo, ac desideriis obsistendo, sed potius tribuendis & largiendis quae illi stulte postulaVerant. V. II 2. AD generum

Cereris sne eaede oe vulnere pauci Descendunt reges J Gener Cereris Pluto; qui Proserpinam Cereris filiam , sicut est in fabulis, apud Ennam locum Siciliae amoenissimum rapuit, ac sibi matrimonio junxit , & reginam inserorum fecit . Μortuos autem mmnes in ditione Plutonis esse credebant, quem etiam Ditem patrem , atque Orcum appellaverunt . V. 113. SICCA morte ISicca mors est quae sine sanguine contingit. Eodem pacto , foris oculis dixit Horatius Carminum libro I. Ode 3. pro lacrimarum expertibus. Ita sobrios homines, qui mero abstinebant , focos vocare consueverant econtra, ebrios appellabant uvidos. Idem Η ratius Carminum libro 4. Ode s.

- . - Dicimus integro

Sicci mane dis , dicimus titari suum Sol Oceano subes.

SEARCH

MENU NAVIGATION