Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

LIB. IV. - P. II. 59Itaque vicit urbis excidium et .gravissima quaeque miserrimae captivitatis supplicia pertulerunt. Pacatis Graecis, et successu rerum serocior Alexander persicum bellum repetit. Ad quod prosecturus Graeciae et Macedoniae Antipatrum praeposuit. In exercitu eius fuere peditum duo et triginta millia, equitum quatu0r millia quingenii, naves centum et Octoginta. IIac. tam par a manu, traiecto Hellesponto, cum Persis primum congressus est in campis Adrastiis, ad Granicum flumen. In hac pugna sexcenta millia hostium n0n minus arte Alexandri, quam virtute Maced0num fuerunt superata. Post haec Gordion urbem petit, quae posita est inter Phrygiam maiorem et minorem; cuius urbis potiundae non tam pr0pter praedam cupido eum cepit, quam quod audierat, in ea urbe, in

templo Iovis, iugum Gordii 13 positum; cuius ne

xum si quis solvisset, eum in tota Asia regnaturum antiqua oracula cecinisse. Itaque Alexander, capta urbe , quum in templum Iovis venisset, iugum plaustri requisivit; quo exhibito, quum capila loramentorum intra nodos abscondita reperire non posset, violentius oraculo usus, loramenta caedit; atque ita, resolutis nexibus, latentia in nodis capita invenit. f Haec agenti Alexandro nuntiatur Darius cum ingenti exercitu adventare. Itaque timens angustias, magna celeritate Taurum transcendit, atque in Ciliciam venit, ubi ad Issum oppidum proelium ingentibus animis committitur. In eo uterque rex vulneratur; et tamdiu certamen anceps fuit, quoad

si Intellige iugum plaustri, in cuius loris erat nodus adeo implexus. ut indissolubilis haberetur. Diuitiam by Corale

62쪽

s0 nisTORIAE GR. ΕcAElugeret Darius. Exinde magna caedes Persarum Secula est. Inter captivos castrorum mater et uxor

eademque soror et filiae duae Darii fuere. Ad quas visendas quum Alexander venisset, timentibus mortis metum demsit, easque haberi uli reginas iussit. Geminata iam victoria intellexerat Alexander , quam parum virtutis esset in illa Persarum multitudine , quae armata sibi occurrerat. Itaque honestissimas pacis conditiones aspernatur a Dario oblatas, certus iam universi IPersarum regni pO-

iiundi. Sed primum omnium maris imperium studuit obtinere, Tyro urbe post diuturnam obsidionem expugnata. Mox in AegSptum prosiciscens, Alexandriam condit; deinde Asiam ingressus, tertiam do Dario victoriam retulit apud Arbela. Hoc proelio Asiae imperium rapuit Alexander, quinto post acceptum regnum anno; cuius tanta felicitas fuit, ut posthac nemo rebellare ausus sit, patienterque Persae, post .mperium tot annorum, iugum SeΓ- vitulis acceperint. Donatis reseciisque militibus , diebus quatuor et triginta praedam recognovit.

In urbe deinde Susis quadraginta millia talentum invenit. Expugnat et Persepolim, caput persici

regni, urbem multis annis illustrem, resertamque orbis terrarum spoliis. Postremo Darium a BeSSO. per proditionem interfectum , regio more sepeliri iubet, ac macedonici regni sines ad Iaxartem nuvium profert. Post haec Alexander, velut in eorum leges tran iret, quos vicerat, habitum regum Persarum, et diadema, insolitum antea regibus, adsumit. Quae ne invidiosius in se uno conspicerentur, amic0S quoquo suos longam vestem, auratam Purpureamque in-

63쪽

duere iubet. Sed gloriae cupidine instinctus, neque partis adhuc acquiescens, Indiam petit, ut oceano iii timoque 0riente siniret imperium. Inde Adrestas, Callia eos, Praesidas, Gangaridas, caesis eorum exercitibus, expugnat, atque ad Acesinem amnem pervadit; per hunc in oceanum devehitur. Ab ultimis litoribus oceani BabFloniam reverintenti nuntiatur, legationes Carthaginiensium, ceterarumque Africae civitatum, Hispaniarum praeterea, Siciliae, Galliae, Sardiniae, nonnullas quoque ex Italia eius adventum Babrioniae opperiri. Adeo

universum terrarum orbem nominis eius terror

inVaserat, ut cunctae gentes veluti destinato sibi regi adularontur. ,

Dum haec aguntur, epistolae Antipatri ex Macedonia Alexandro redduntur, quibus bellum Agidis, regis Spartanorum in Graecia, bellum Alexandri, regis Epiri in Italia, bellum Zopyrionis, praesecti eius in Scythia continebatur. Quibus varie

adsectus, plus tamen laetitiae, cognita morte duorum aemulorum regum, quam doloris amissi sum ZopTrione exercitus suscepit. Namque post prosectionem Alexandri, Graecia sermo omnis, opportunitate usa recuperandae libertatis, ad arma concurrerat, auctoritatem Lacedaemoniorum secuta , qui Philippi Alexandrique et pacem soli spreverant, et leges respuerant. Dux huius belli Agis, rex Lacedaemoniorum fuit; quem motum Antipater, contractis militibus , in ipso ortu oppressit. Pacatis rebus, dum Alexander Orientis atque Occidentis imperium coniungere meditaretur, immaturo lato Babylone decessit , quum tertium vix et

64쪽

Aridasiis rox dosignatur. - Alexandri duces provincias inter so diavidunt. - Graecorum conatus. - Phocion. - Cdiit uiti inos inter. successores Alexandri Magni. - Graeciae civitates aliae in alianadsilinunt. - Galloruiu in Macedoniam irrupito. - Foedus aei licuin at lite achaiculu. - Pugna ad Sullasiain.

. ante Chr. n. 324.

Mortuo Alexandro Magno, duces in regiam coeunt ad formandum rerum praesentium statum. Aliis aliter sentientibus, Λridaeus tandem, ex Perdicae consilio, rex designatur, Servata regni parte Alo-xandri filio, quem ex Roxane pmpediem nasciturum sperabant. Interea duces provincias administrandas inter se dividunt. Phrygia maior Antigono, Philippi filio, adsignatur; Lycia et Pamphylia Νο- archo; Ptolemaeo Aegyptus; Thracia et regiones pontici maris Lysimacho; Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur; Cappadocia cum Ρaphlagonia Eumeni data; Antipater et Craterus

Europae regionibus praeficiuntur. Summus castrorum tribunatus Seleuco, Antiochi filio, cessit. IIi non magno post temp0re, quasi regna non praefecturas divisissent, sic reges ex praesectis facti, magnas opes non sibi tantum paraverunt, verum etiam posteris reliquere. Dum haec in 0riente aguntur, in Graecia Athenienses atque Aetoli bellum summis viribus instrumbant. Causae belli erant, quod reversus ab India Alexander, epistolas in Graeciam scripserat, quibus omnium civitatum exsules restituebantur. 0uae recitatae, praesente universa Graecia, in convεntuot Tmpico, magnos motus secerunt, pr0pterea quod

65쪽

LIB. IV. - CAP. III. 63

plurimi non legibus pulsi patria, sed per lactionem

principum fuerant. Verebantur autem iidem principes, ne revocati potentiores in republica fierent. Itaque palam iam tunc multae civitates lihortatem bello vindicandam clamitabant. Principes tamen 'omnium Athenienses atque Aetoli fuerunt. Allienienses igitur, contracto triginta millium evrcituet ducentis navibus, bellum cum Antipatro gerunt,

cui Graecia sorte evenerat; eumque, proelium detrectantem atqui Heracleae moenibus Se tuentem,

obsidione cingunt. Tuno Demosthenes, atheniensis orator, pulsus patria, sorte Megaris exsulabat; qui ut missum ab Atheniensibus Hyperidem legatum

cognovit, secutus eum, Sicyona, Argos et Corinthum ceterasque civitates eloquentia sua Atheniensibus iunxit. Ob quod lactum, missa ab Atheniensibus nave, ab exsilio revocatur. Intereadum Antipatrum obsideret, Leosthenes , dux Atheniensium, telo e muris in transeuntem iacis, occiditur. duae res tantum animorum Antipatro dedit, ut etiam vallum rescindere auderet. Auxilium deindo

a Leonato per legatos petit; quem ubi venientem cum exercitu audiverunt, obvii et Athenienses cum instructis copiis suere, ibique equestri proelio, gravi vulnere ictus exstinguitur. Antipater recepto Leonati exercitu, quum par hostibus etiam proelio videretur, solutus obsidione in Macedoniam est prosectus; neque haud ita multo post in expeditione adversus Aetolos decessit. Erant eo tempore Athenis duae factiones: quarum una populi causam agebat, altera optimatum; in hac erat Phocion. Harum utraque Macedonum

patrociniis nitebatur. Nam pouulares Polysperchontis

66쪽

savebant, qui ab Antipatro Graeciae ac Macedoniae fuerat praepositus: optimates cum Cassandro, Antipatri silio, sentiebant. Interim a Polysperchonte Cassander Macedonia pulsus est. 0uare populus' superior factus, statim duces adversariae sactionis,

capitis damnatos , patria pepulit; in quibus Phocionem ; deque ea re legatos ad Polysperchontem misit, qui ab eo peterent, ut Sua decreta consi maret. Huc eodem prosectus est Phocion. Quo ut venit, causam apud. regem Philippum verbo, reipsa quidem apud Polysperchontem iussus est dicere ;namque is tum regis rebus praeerat. Hic ab Agnonide accusatus, quod Piraeum Nicanori prodidisset, ex consilii sententia in custodiam coniectus, Athenas deductus est, ut ibi de eo legibus fieret iudicium. Huc ubi perventum est, quum propter aetatem pedibus iam non valeret, Vehiculoque portaretur , magni concursus sunt facti; quum alii reminiscentes veteris famae, aetatis misererentur ;plurimi vero ira exacuerentur propter proditionis suspicionem Piraei, maxinaeque quod adversus p puli commoda in senectute steterat. Qua de re ne

perorandi quidem ei data est facultas , et dicendi causam. Inde iudicio, legitimis quibusdam consectis, damnatus, traditus est xl viris, quibus ad supplicium, more Atheniensium, publice damnati tradi solent. In

hoc tantum fuit odium multitudinis, ut nemo ausus sit eum liber sepelire; itaque a Servis sepultus est. Interea Cassander auctoritate uSus, quam sibi rursus apud cives comparaverat, popularis factionis opes concussit, reique publicae administrationem penitus immutavit. 0uod aegre serens Antigonus, postquam multa conatus esset, ut Graeciae impe-

67쪽

LIB. IV. - CAP. III. DI

rium mi eriperet, Ptolemaeum, unum ex ducibus

suis misit, qui Cassandri dominationem everteret. Tunc vero inter successores Alexandri Magni, interposita pactione convenit, ut unuSquisque ea retineret, in quorum posscsSione esset; hac lamen . lege , ut Graeciae civitates in libertatem restituerentur. Sed mox oborio inter Ptolemaeum et Antigonum bello , Cassandro rursus copia data est Graeciae imperium oblinendi usque ad annum tercentesimum secundum , quo a Demetrio Poliorceta ex Graeciae sinibus est exactus. Antigonus victoria elatus, seque unicum Alexandri Magni heredem serens, regem Se a p0pulcappellari iubet. Sed Ptolemaeus et Cassander, eeterique alterius factionis duces indignati, quod

ab Antigono tamquam vectigales haberentur, bellum communibus viribus instruunt. Proelium committitur in Phrygia, in quo Antigonus occiditur, Demetrius, filius eius, in fugam vertitur. Sed socii, profligati hostili bello, denuo in semetipsos arma

verterunt; et quum de praeda non eonveniret, iterum in duas factiones diducuntur. Seleucus Demetrio , Ptolemaeus Lysimacho iunguntur. Cassandro defuncto, Philippus silius succedit. Sic quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur.

Post Cassandri et Philippi filii continuas mortes, Thessalonice regina, uxor Cassandri ab Antipatrosilio occiditur, proptereaquod post mortem mariti in divisione regni propensior fuisse Alcxandro

vidi batur. Alexander ut maternam necem Ulcisceretur, geSturus cum fratre bellum, auxilium a Demetrio petit; nec Demetrius spe invadendi macedoniel aegni moram fecit. Cuius adventum limen s

68쪽

Lysimachus, persuadet Antipatro genero, ut malit cum fratre in gratiam redire, quam palernum hostem in Macedoniam admitti. Inchoatam igitur inter fratres reconciliationem quum praesensisset Demetrius, Λ lexandro per insidias interfecto, Macedoniae regno talitur. Quum autem totis macedonici regni viribus instructus Asiam invadere statuisset, Pl0lomaeus, Seleucus et Lysimachus, pacta societate colluctisque exercitibus, bellum adversus Demetrium transferunt in Europam. His comitem se et belli socium iungit Pyrrhus, rex Epiri, SperanS, non dissicilius Demetrium amittere Macedoniam p0SSe, quam acquisierat. Neque spes frustra fuit: quippe exercitu eius corrupto , ipsoque in fugam acto,

Macedoniae regnum occupaVit.

Sod inter Lysimachum et regem Pyrrhum, Socios paullo ante adversus Demetrium , adsiduum inter pares discordiae malum bellum moverat. Victor Lysimachus, pulso Pyrrho, Macedoniam occupaVit. Postea vero quum bellum adversus Seleucum Nicatorem Suscepisset, in quem magno et inveterato odio serebatur , cum vita regnum pariter amiSit. Agatocles, maximo natu filius, a coniuratis caesus, vindices nactus est Lysandram uxorem et Ptolemaeum Ceraunum levirum, qui Seleucum ex Syria

advocarunt.

Seleucus Macedoniae rex declaratur; sed vix ad Europam appulsus , a Ptolemaeo Cerauno intorsicitur, cui, rogatus. subsidio venerat. Antiochus silius, patrem ulturus ex Asia confestim advolavit. Dumque Ptolemaeus Ceraunus, Antiochus atque Antigonus bello inter se dissiderent, omnes serme Graeciae civitates, ducibus Spartanis, veluti Oc-

69쪽

LIB. IV. - sis. II . 6

casione data, ad spem libertatis crociae, missis invicem legatis, per quos in societatis foedera adligarentur, in bellum prorumpunt; et ne cum Λntigono, sub cuius regno erant, bellum cepisse viderentur, socios eius Aetol0S adgrediuntur, causas belli praetendentes, quod consensu Graeciae Sa-- cratum Apollini Cirrhaeum campum per vim occupassent. Huic bello ducem cligunt Arean, qui, collecto exercitu, urbes sataque in his campis posita dep0pulatur; quae auferri non poterant incendit. Quod quum e montibus conspicati Aetolorum pa-Stores eSsent, congregati admodum quingenti, sparsos hostes, ignoranteSque quanta manuS QSSet, quoniam conspectum illis sumus incendiorum ab-Stulerat, c0nSectantur , trucidatisqtie admodum novem millibus, praedones in fugam verterunt.

Beparantibus deinde Spartanis bellum, auxilium

mullae civitates negaverunt, existimantes, dominationem eos, non Graeciae libertatem quaerere. Interea bellum inter reges sinitur; nam Ptolemaeus, pulso Antigono, quum regnum totius Macedoniae occupaSSet, pacem cum Antiocho facit, adsimilatumque cum rege Pyrrho, data ei in matrimonium

sitia, iungit. ΙIaud ita multo post Galli, quos iam non capiebant terrae, quae genuerant, trecenta millia hominum ad sedes novas quaerendas miserunt. Ex

his pars in Italia consedit; alii se in Graeciam si undentes, Brenno duce, Delphos petunt, templi

opes direpturi. Ubi Gallos adventantes audiverunt Delphi, sociorum viribus aucti, urbem Suam muniverunt. Galli sine respectu periculorum in hellum ruunt. Delphi putem cum contemptu hostium resi-

70쪽

68 nisTORIAE GRAECAEslunt : scamientesqlio Gallos e summo montis vertice, partim saxis, partim armis obruunt. Quin et dei ipsius praesentiam senserunt. Namque terrae-Iu0tu pars montis abrupta Gallorum stravit exercitum: et dux ipse Brennus, quum dolorem vulnerum serre non posset, pugione vitam finivit. Belgius, alter ex ducibus, cum decem millibus Samiorum, citato agmine, Graecia excessit. Sed nec fugientibus fortuna commodior fuit. Siquidem ad- 'sidui imbres et fames et lassitudo et gentes, per

quas iter habebant, infelicis belli reliquias obtriverunt.

Post varios casus Antigonus , Demetrii I filius, iterum Macedoniae regno potitus , de universa Graecia subigenda cogitavit. Sed diu adversus Graseos, aetolico atque achaico laedere iunctos, tum illi, tum successoribus suit obnitendum. 0uum vero Antigonus Doson , frater Demetrii II, Cleomenem, Spartae regem, ad Sellasiam devicisset, illius regnum in ditionem suam redegit. Exinde

Lacedaemoniorum opes Sentim senescere, ac tandem penitus corruere visae Sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION