장음표시 사용
701쪽
ris antiqui suscipiebant f ne auspiciis. Vale. eius Μaximus lib. 2. Μemorabilium cap. I. Nuptiis etiamnum auspices interponuntur , qui quamvis auspicia petere desierint , ipso tamen
nomine veteris consuetudinis vesigia usurpantur . V. 339. PEREUNDUΜ erit ante lucernas J Ante vesperam , qua hora luceranae accenduntur. U. 3 2. DEDECUS illa domos sciet ultimus J Narrat Dio Cassius libro 6 o. Histor. unumquemque aulicorum timuisse indicare Claudio tantum facinus
Μes alinae: qui enim principibus gravia &molesta nuntiant, ipsi non admodum accepti esse solent . Eum igitur ignorare sinebant quae cognita maximum dolorem ali, tura fuerant . V. 343. SIΤ tanti vita
dierum Paucorum J Subaudi pretii . Est amtem φ ασις eleganS, & poetis praecipue usitata. Ovidius Epistola Penelopes trix Priamus lauti, totaque Troja fuit. V. 363. PRAEBENDA Ut gladio pulchra haec ρο candida cervix J Ita C. Caligula, saevissimus princeps , quoties uxoris vel amLaulae collum exoscularetur, addebat, Tam bona cervix, simul ac jussero, demetur . Id testatur Suetonius in ejus Vita cap. 3 3.
702쪽
a I.. A. iVULPIO EXPLICATA. 399
Nil ergo optabunt homines ρ Si consilium vis, Permittes ipsis expendere numinibus, quid Conveniat nobis, rebusque set utile nos ris e Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt Dii. Carior es illis homo , quam sibi. Nos animorum Impulsu , er caeca magnaque cupidine ducti , 3 uer Conjugium petimus, partumque uxoris e at illis . tum , qui pueri, qualisque futura sit uxor. Ut tamen poscas aliquid, voveasque sacellis Exsa , candiduli disina tomacula porci e 333Orandum es , ut sit mens sana in corpore sano .
Fortem posce animum, mortis terrore carentem I
cui spatium vitae extremum inter munera ponat Naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
Nesciat irasci , cupiat nihil, oe potiores 36o
Herculis aerumnas credat, sevosque labores , Et Venere, O caenis , pluma Sardanapali . Monstro quod ipse tibi possis dare. Semita certe Tranquillae per virtutem patet unica vitae. Nullum numen habes.sst prudentia o nos te , 363 Nos facimus, Fortuna , Deam , caeloque locamuS. Fi Nis SATYRAE X. JUVENALIS. PAE
703쪽
In hac tota Satyra Iuvenalis noster, eu piditates hominum quam stultae sint , precesque Diis fusae pro eis explendis, quam perniciosae precantibus, quum exaudiuntur; nobilium exemplorum atque historiarum auctoritate declaravit . Νam hujusmodi poetae , ad quos pertinet falsas & pravas opiniones irridendo corrigere , scribendi genere magis uti amant, quam: in reprehendendo scilicet Versantur plurimum, doctrinam & praeceptionem Vix attingunt . Vivendi enim praecepta atque
institutiones , ex libris & disputationibus philosophorum , quam ex ulla Satyra , &remus petuntur , & salubrius hauriuntur. Nihilominus ad exitum egregii poematis
nonnullas adjungere voluit scriptor noster cupiendi, ac Deos orandi regulas , aureas omnino & quantivis pretii, quae non tan
tum philosophum hominem , sed Christianum
etiam, bona ex parte decere possint. Hoc igitur pacto concludit: si Humanarum Cu is piditatum, & quae a cupiditatibus oriun ,, tur precum, tot ac tanta pericula sunt,
704쪽
hactenus exposita, ut ab optando & Diis ,, rogandis omnino desistendum videatur . Sed, amice, quisquis es, hoc a me conis ,, silium accipe: Deos ipsos considerare ac se deliberare sinito, quid nobis conveniat, ,, quid rebus nostris profuturum sit. Iis eriri nim posthabitis quae nos jucunda & o- ptabilia existimamus , in eorum locum ,, aptissima & utilissima nobis largientur Dii is immortales . Cariorem enim hominem ,, habet praestans illa ac divina natura , is quam ipse se habeat. Nos, animis i ,, pellentibus , ductique temerario appetitu ,, atque immoderato , conjugium . postulari mus, & secunditatem uxoris : Dii vero se soli noverunt, quae, & quibus moribus is uxor futura sit , quos & quales liberos ,, paritura. Verumtamen ut & Deos petb,, tione aliqua honorare possis, & interdumis Vota concipere , promittereque te dat ,, rum sacellis atque aris Deorum, Viscerari pecudum occisarum, o patria consuetuis dine , offas item de carne suis candidiis & electi, cujusmodi victimas Diis offerri se decet; praescribam tibi paucis quae petere
debeas . Illud ante omnia orandum est, is ut sanitati mentis respondeat bona corin
705쪽
poris Valetudo . Posce tibi constantem ,, animum atque obfirmatum , qui neque ,, mortem ipsam sermidet : immo dies Q. - timos & finem vivendi in rerum naturae beneficiis numerandum censeat : qui par
,, sit quibuscumque laboribus sustinendis
,, qui tantum ab ira , quantum a cupidi.,, late longe absit: eamque opinionem imis biberit, ut aerumnas Herculis, laboresque ,, asperrimos, quorum perpessione Deus it. M te nobilitatus est , obsecenis voluptat, ,, bus , conviviis deliciis , otio denique Sardanapali prorsus anteferendos exista ,, mei . En ingentia bona , en felicitas , iis quam adipisci atque obtinere, in tua potestate est. Profecto per solam virtutem ., ad tranquillam beatamque. vitam aditus M patet. O Fortuna, si homines deinceps
ad prudentiam coniugiant, nullum tibi se imperium reliquum erit , nulla divini.
taS : Verum nos ipsi ob inanes cupidi- ,, tales, ac stultas opiniones, te Deam fa- cimus, 3c in caelestium numero colloca- ,, muS . se Hanc sere sententiam continet ἐπίλογος Satyrae hujus praeclarissimae . An, madversiores nonnullas adjungemus , atquς
ita labore hoc nostro, pro commodis opib
706쪽
morum adolescentium, . libentissime suscepto, tandem aliquando perfungemur.
V. 347. PERΜITTEs ipses expendere numinibus, quid Conveniat nobis J Neque enim
judicium Deorum selli potest i qui soli no
verunt pretia rerum, & quid quamque rem consecuturum sit . Dictum hoc videtur ex Thaletis Μilesii doctrina , qui absolutam &consummatam sapientiam nulli hominum, sed soli Deo tribuebat . V. 33o. CA RIOR es illis homo , quam sibi J Μulti v terum philosophorum , Stoici praesertim ,
tradiderunt, Deos immortales φιλανθρωπους eL se , mira scilicet caritate asseclos adversus humanum genus ; cujus incolumitati omni ratione consulerent . Immo non desuerunt qui docerent, omnia quae caelo terraque continentur , a Diis hominum caussa tantum
fuisse creata. Viderunt enim & ipsi tempore illo tenebricoso scintillas quasdam veritatis . Epicurei contra, philosophorum appellatione prorsus indigni, quum providentiam e mundo sustulissent , capitaxem quo, que Deorum δc gratiam, quod . consequens C c a est,
707쪽
est, una sustulerunt. Epicuri autem absuris das , impias , & coetibus hominum inimi.
eas opiniones ejurare Videtur Iuvenalis. V. 33o. NOS animorum Impulsu J Ham. monius, & Eustratius, veteres Aristotelis interpretes , & alii Vulgo, duas appetitus partes faciunt , ε θυμον , nempe concupiscentiam , & iram . Θυριὸς Graecis est animus vehemens , item perturbatio illa qua fit ut sanguis circa cor effervescere incipiat : ἐπιθυμία etiam derivatur ab eadem origine. Hinc factum , ut Latinis quoque animus significet cupiditatem : animi vero, plurali numero, tum cupiditatem, tum iracundiam . Dicimus, animi causse, hoc est appetitsis explendi. Horatius vero Epistola a. lib. I. Animum rege , qui nisi paret , Imperat . puta cupiditatem . nisi sorte de ira accipiendum sit: antecessit enim : Ira furor brevis es. Animos numero multitudinis usurpat Iuvenalis noster hoc loco pro acuto & vehementi desiderio. Contra Ovidius Epistola Briseidos, de superbia dixit atque iracundia:
Vince animos iramque tuam , qui cetera vincis.
V. 334. VOVEAS UE sacellis Exsa J G. Glium diminutivum est a sacrum, sicuti lucellum a lucrum e significat vero aediculam, seu
708쪽
seu parvam aedem sacram . Pompejus Festus i rella dicuntur loca Diis sacrata, sine tecto . Exsa porro sunt animalium Viscera , quae olim Deorum honori prosecabantur . Νοαmen acceperunt ab exstando & eminendo
Hujusmodi sunt jecur, pulmo, lien , cor ,
praecordia. renes, lingua. Praecipue tamen
jecur observabant haruspices , ut ab ejus colore, positu, aliisque signis futura divinarent . Tibullus libro a. Elegia 3. ad Apollinem:
Tuque regis sortes a per te praesentit haruspex Lubrica signavit quum Deus exsa notis. V. 333. ET candiduli divina tomacula pomei J Tomaculum farciminis genus fuit ex jecore & abdomine suillo, additis ovis, caseo , pipere, liquamine. involvebant autem omento. Candidulum appellat porcum , non a colore saetarum, ut puto , sed potius a Visceribus candenti adipe coopertis . Videtur autem significare porcellum lactentem, qua les interdum Diis mactabantur , praesertim agrestibus . Petronius Arbiter in Satyrico, ad hortorum Deum: - Non sine honore tuum patiar decus e ibit ad aras, Sancte, tuas hircus, pecoris pater ibit ad aras
Corniger , ω quem foetus suis hostia lactens.
709쪽
Animadvertendum. hoc loco Iuvenalis, επι- ριον sive adjectivum diminutum , pro suta stantivo diminuto . Ita Catullus dixit alia eolum malum , Cicero eburneolam Mulam. Divina tomacula , sunt quae Deos deceant: sed poeta noster loquitur έρ-ntas , ut abis surdam suorum temporum superstitionem pedistringat . . V. 336. ORANDUM es ut si mens sana in corpore sano J Saestatem pro. prie Latini veteres menti atque animo tribuerunt , corpori mistudinem. Iccirco infamia opponitur sanitati , morbus valetudini. Horatius Sat. s. libri T. . Nil ego contulerim jucundo sanus amico. videlicet, si mente constem, nisi delirem. Idem Satyra 4. . ejusdem librit. Nil me paeniteat sanum patris hujus - Catullus Carm. ΦI. - Propinqui , quibus est puella curα ,
Amicos medicosque con cate- Non es sana. puella. nec rogatei Qualis sit: solet haec imaginosum. Nihilominus interdum sanitatem dixerunt etitam de corpore. Satis esse potest illud Cor. nelii Celsi . nitidissimi scriptoris quo prae fationem suorum Μedicinae librorum exorditur i in alimenta sanis corporibus agriciat
710쪽
A I. A. VULPIO ET PLICATA. MIM , sic sanitatem aegris Medicina promittit.
-- V. 3 37. FORTEM posce aiamum , mortis errore carentem J Hoc ex porticu i Stoico4rum praecipue derivatum . Consulendus Epi. Eietus , vir sapientissimus, in. Enchiridio.
- V. 338. QUI Disium vitae extremum sim ter munera ponat Naturae J Etenim quum ho mines valde senuerunt, Vitam poenae moditem beneficii loco aestimare debent, ac na. turae gratias agere, quod aerumnas &. miserias aeternas esse noluerit . Vinius hae Stoicorum decreta secutus Hist. . Natur. lib. 7. cap. 36- mortem appellat praecipuum naturae bonum. Legendi etiam sunt de hoc argumento Μ. Tullius lib. r. Tuscul. , Quaest. qui inscribitur de comemnenda morae, & L cretius in calce lib. 3- ubi Naturata, ipsam loquentem inducit , & mortis metum hominibus adimere conantem. Longe diversa de morte ac mortaIitate docent Christiani scriptores. Nam Sapientiae cap. 2. Uers. Σ
dicitur . Invidia diaboli mortem intrasse in
orbem terrarum'; ut iccirco non donum
naturae, sed poena peccati habenda sit. V. 339. QVI 1 r queat quoscumque D. bores J Hic versus ομκκάλμι est duobus sis quentibus : quod rarum omnino est apud , . C c 4 L