장음표시 사용
681쪽
378 IuvENALIs SATYRA X. ret. V. 293. AT UE suum Rati dare IScilicet, quod suum erat, raram i& eximiam formam. Non enim dorsi tumor intellige dus, quem Virginia certe , nota habebat .
Nisi sorte in hoc loco dorsum significat, quod . rectum & decorum fuit in Virginia, distortum ac scedunt in Rutila . . E
dem certe pacto usurpari videtur haec vox a poeta nostro Satyrae hujus V. . 3ος- ubi ait, utero pariter, gibboque tumentem I hoc est, Ventre, ac tergo. Praeterea, Varro lib. a. Rei Rusticae cap. s. 'dixit , quum eximiam bovem describeret: gibberi spina leυμων remissa οῦ nempe dorsi. quae lectio viris doctis immerito suspecta est. v. 29 3. FI LI Us autem Corporis egregii J Forma, cor poris bonum atque ornamentum est. Virgialius aeneidos . lib. I. V. 7 I. eodem pacto
Sunt mibi bis septem praestanti corpore ' bae: - suarum , quae forma pulcherrima, Deiopeam, Conjugis jungam sabili, propriamque dicabo -- V. 298. SANCTos licet horrida mores Tradiderit domus J Domum, seu familiam, hororidam vocat quae tantum absit . a vitiis &libidinibus, quantum a nimio cultu'. v. 299. VETERES imitata Sabinas J Qua.
682쪽
rum simplicitas , castitas, parsimonia, labo. rum patientia , celeberrima. v. 3o O. CASTU Μ ingenium J Vere Ovidius Amorum lib. 3. Elegia 4. Dure vir, imposito te rae custode puellae,
Nil agis e ingenio quaeque tuenda suo. , D V. 3OO. VULTU Μ UE modeso Sanguine
sementem J Modestum sanguinem appellat, quia sit verecundiae argumentum, quum subito ingenuis adolescentibus per faciem diffunditur, quos turpis alicujus facti vel dicti psdet. V. 3o3. CUSTODE J Paedagogos enim & custodes apponebant ephebis , sormosis praesertim; ne ad eos corrumpendos improbis hominibus facilis aditus esset. --V. 3o6. NULLUS ephebum Deformem saetaeas Git in arce tFrannus J Puerorum amoribus plures , tyranni flagraverunt: libido enim hujusmodi , cum vi atque immanitate plerumque conjuncta est . Adolescentulos autem quorum corporibus abuti volebant , exsecari jubebant , & masculo vigore spoliari ; quo diuturnam pueritiam 3c temoritudinem ementirentur. Suspicor, Iuvena. Iem hoc loco, Hadriani principis, quo re, gnante scribebat, inquinatos mores clanc tum perstringere voluisse. Notae sunt hist riam
683쪽
riam legentibus, Hadriani libidines in hoe
praecipue genere: notus Antinous puer delicatus ejusdem , ab illo ad infamiam usique & insaniam adamatus . . . . 'V. 3O8. NEC praetextatum rapuit Nero Ioria
pedem J Pueros ingenuos praeteXta , . saCravestis , tegebat , & adversus flagitiosorum cupiditates tuebatur. Nefas enim . erat, PraeteXtatum, vel praetextatam .impuris manibus attingere et si qui vero attigissent , graVes legibus poenas. dabant. Tyranni tamen, qui legum sanctiones contemnebant, ingenuos eta iam violare non dubitabant, si serma ill rum Caperenturi . Nero praecipue, ac Tiberius, qui Neronis cognomen: gessit. De illorum flagitiis multa Suetonius, .& Corne lius Tacitus: Id autem sibi vult Iuvenalis: Formosos tantummodo adolescentes a Nero ine rapi & corrumpi solitos: nullum vitio aliquo corporis insignem , puta claudum, vel strumis foedum, vel simul alvo tumemtem ac distort1s humeris . Loripedes Vocabantur claudi , oblique incedentes, quibus crura in modum lori flexa: essent Noster
Gripedem rectus derideat, AEthiopem albus. v. 3o 8. NEC Strumosum J Tumorem
684쪽
A I. A. UUL PIO EXPLICATA. 38IH
quemdam cervicis, gutturis, & aliarum etiam corporis partium , in quo pus & sanguis colligitur, Veteres medici strumam appellant . Itali dicunt scrofola. Qui hoc vitio laborabant, Brumos dicebantur, & aliquando etiam fmmae . Catullus Carm. 32. . Selia in curuli Struma Nonius sedet. . . V. 3O9. ATQNE utero pariter, gibboque tumentem J inerus, hic pro ventre accipitur: est enim sermo de mare , non de femina. Ita Plautus in fragmento Boeotiae , Comoe diae deperditae: i , - - puero uterus hic erat solarium, . Multo omnium lorum optumum verissimum.. V. 3IO. I NUNC, oe juvenis specie l. tare. tui I Amara qua poeta noster insultat stultis parentibus, quos forma filii delectat, nec terrent pericula formam con sequi solita. V. 3II. FIET adulter Publicus J A matronis plurimis expetitus &sollicitatus , ob eximiam pulchritudinem: quemadmodum Pyrgopolinices ille Plautinus, cui hoc pacto adulatur Artotrogus parasitus
Μilite Glorioso I. I. 38. Amaut te omnes mulieres , neque i hercle injuria , cui sis tam pulcher . mecastor
pulcher es , inquit, , mihi Et liberalis visus.
685쪽
caesaries quam decet 1 Nae illae sunt fortunatae quae cum Uio cubanti Respondet autem Pyrgopolinices: Nimia es miseria puLchrum esse hominem nimis . Rursus Artotrogus : Molestae sunt mihi, orant, ambiunt, Obsecrant , Videre ut liceat.' ad sese arcus imhent . ut tuo non liceat operam dare negotio.
V. 3I3. ΝEC erit felicior i Hiro Martis, ut in laqueos numquam incidat J - Interpretes hoc loco nescio quam 1bmniant malignita. tem planetae Μartis: quae interpretatio pra-Va omnino est atque inepta. Haec est , squid video, sententia Iuvenalis: Iste vester sermosus filius, . jam publicus adulter, non erit certe Μarte felicior, sidera non habe.bit magis propitia quam habuerit Mars , quum Veneris amoribus operam daret , lectumque maritalem Vulcani contaminaret. Incidit enim male cautus in retia quae Vulcanus ipsi paraverat , & lecto circumdederat . Hanc fabulam diligenter narrat Homo rus Odysseae lib. 8. Afrum igitur Martis hoc loco non est ipse Μars, aut Deus, aut pia neta : sed est sertuna . illius: nam sideribus tribui solet a superstitiosis casuum fortuit
rum moderatio. - V. 3I3. . ILLE ADνJ Μaritorum videlicet, qui adulteris, praeter mo . dum
686쪽
a I. A. UuLPIO Ex PLICATA. 383 dum irascuntur e neque ullo pacto tantam
injuriam pati possunt . V. 3I3. PLUS piam lex ulla dolori Concessis J Laesis enim adulterio leges Romanae majorem licentiam se ulciscendi concesserunt, quam ceteris as.fectis injuria. v. 3I6. NECAT hic ser-- J Adulterum scilicet deprehensum. V. 3I6. SECAT ille cruentis Verberibus JVerbera hic non significant plagas, sed flagella ipsa, quibus plagae infligebantur. Tibullus pariter Elegia 9. lib. I. re meum potius famma caput, oepere ferro
Corpus, intorto verbere terga seca. V. 3I7. QUOSDAΜ moechos mugilis
intrat J Aliud supplicii genus, quod quum
ridiculum & joculare videatur , acerbissimum tamen erat, atque ignominiae plenum. Catullus quoque hujus poenae mentionem facit Carm. II. . Ab tum te miserum , malique fatif- Quem attractis pedibus , patente porta, Percurrent rhaphanique , mugilesque. Ceterum haec adulterorum pericula enumerat diligenter Horatius lib. I. Sermonum
. Audire es operae pretium , procedere recte cui moechis non vultis, ut omni parte laborem g
687쪽
Utque ilis multo corrupta datim voluptas, Atque haec rara , cadat dura inter saepe pericis .
Hic se praecipitem tecto dedit o ille sagellis
Ad mortem caesus' dedit hic pro corpore nummos Hunc perminxerunt calones. quin etiam illud Accidit, ut cuidam teses caudamque salacem Demeteret ferrum
V. 3I8. SED tuus Euomion dilectae ieiadulter Matronae J Sed fortasse, o pater se anosi filii, Endymion hic tuus, quemadmodum tibi blandiris,. matronae tantum alicui operas locabit suas, quam sincere & ex animo amabit: ob id saltem felix, & invia dia dignus. Hanc quoque spem, . o stulte, missam facere potes. Endymionem Vocat poeta , egregii corporis adolescentem, similem videlicet Endymioni illi e Caria venatori, quem fabulae serunt a Luna perdite amatum,
quum e caelo noctu descenderet ut eum in monte Latmo dormientem complecteretur. V. 3I9. ΜΟx quum dederit Semilia, nummos , Fiet illius, quam non amate exuet
omnem Corporis ornatum J Quasi diceret: Apulchra quidem & dilecta matrona flagitii tyrocinium ordietur sed paullo post , ut sunt mores juvenum leves & mutabiles, turpis quoque seminae mancipium fiet. Pecunia
688쪽
cunia scilicet nihil non potest: singe, nummos ipsi dare Serviliam, deformem anum, cujus Veneres OmneS in crumena sunt; jam delicatus & elegans juvenis odiosae mulieri, sed locupleti morem geret: paullatim Veroeam gemmis, auro, purpura, mundo muliebri spoliabit, & ad incitas rediget. Μulieres enim ut malam cupiditatem expleant, nullis sumtibus parcunt. Μartialis Epigram. 27. lib. 4. Chloen quamdam, Vulgati corporis mulierem , quae adolescentulis imberabibus mirum in modum delectaretur, atque in eorum amores sua omnia prodigeret, ita describit: Douam tenero, Chloe, Luperco Hispanas , Uriasque, coccinasque , Et istam tepido togam Galeso, Indos sardonFGas , Sythas zmaragdos,
Et centum dominos novae monetae I
Et quicquid petit , usque que donas. Vae , glabraria, vae tibi , misella d
Nudam te flatuet tuus Lupercus. Porro nudam statuere, quod ait Μartialis , &omnem corporis ornatum exuere , quod ait Iuvenalis noster , sunt locutiones prope pares. Glabraria poetae Hispano est glabrorum puerorum amatrix , quae laeves & investes tantum
689쪽
admittit: quod solent pleraeque meretrices. Id, contra nonnullorum interpretum falsam& ridiculam explicationem, ostendimus jam. pridem in Commentario nostro ad Catul.
tum Carm. 6 o. v. I 2. Ceterum , Ornari proprie dicuntur mulieres . Terentius He. autontimorumeno a. 3. 47. suavissime: . . Sine auro, tum ornatam ita uti quae ornantur sibi, Nulla mala re esse expolitam muliebri .
Capillus passus , prolixus, circum caput. Rejectus negligenter. -
Capilli mentionem facit Comicus ut id obiter moneam ) propterea quod ornatus muliebris ad comam praecipue pertinebat. Tibullus Elegia postrema libri x. Sit satis, ornatus dissoluisse comae. Propertius quoque libro ' I. Elegia a. cuia juvat ornato procedere, vita , capitis ZInde ornatrices Vocabantur ancillae quae dominae comam fingebant , calamistro vibra.
bant , lixivio rutilabant , discriminabant, ungebant , religabant : de quibus mentio non infrequens in Romanis Inscriptionibus. Ovidius lib. 3. Artis Amatoriae V. Σ39. ta sit ornatrix. odi quae sauciat ora Unguibus , m rapta brachia Ait acu. Commendat Ovidius dominabus puellas or-
690쪽
AI. Α. VuLPIO ET PLICATA. 387natrices et earumque matronarum saevitiam
abominatur quae si quid ancilla inter ornandum peccaVisset , continuo in ejus faciem unguibus involabant, vel acu de manibus ipsi erepta, brachia misellae crudeliter figebant ac vulnerabant . Sed haec obiter.
V. 322. SIVE es haec Hippia , site Caturula J Hippia, matrona fuit prodiga & dissoluta, quam superius quoque commemoravit: Catullam volunt avaram fuisse; at in libidines tantummodo sumtuosam . Hujus mentio Satyra etiam 2. V. 49. V. 323. DETERIOR totos habet illic femina . mores J Versus hic subobscurus est: nihilominus ita explicandus videtur, postulante sententia : Μatrona propter sordes Scavaritiam a majorum suorum nobilitate degenerans , quum agitur de obtemperando
cupiditati , & de juvene aliquo sormoso
corrumpendo , statim habet mores omnes qui patriciam decent , puta Venustatem , comitatem, liberalitatem, benignitatem. Interdum enim mores solas virtutes significant. Horatius ad Caesarem Augustum Epist. I.