Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1680년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ct privilegium a Papa Clemente accepit, ab Ar chiepiscopo Toletano & sanctae Romanae Ecclesar Legato depositus est i cui post annos multos beatus Getaldus successit. Qua de re Bra cara , qtrae antiquatus fuerat metropolis, modernis temporibus propria Die dignitate privata. Vt autem beatus Geta Idus sedi Bracarensi propriam dignitatem restitueret, Romam petiit ; & a Domino Papa Pa chali honorifice susceptus, palleum & privilegium re auctoritatem Ecclesiae suae inde apportavit. In Concilio enim Palentino , quod venerabilis Ricardus Cardinalis Romae celebravit, Episcopis & Atabatibus & optimis Clericis Hispaniae circumsedentibus , Romanum privilegium in auribus omnium recitatum est, & juxta tenorem ipsius privilegii Bracare metropolis suffraganei Pontifices venerabili Geraldo Bracarens Metropolitano justitia dictante & Cardinali praecipiente obediem iam & reverentiam. Promiserunt, & eum per Bracarensem provinciam incedentem tamquam proprium Metropolitanum in propriis sedibus honorifice susceperunt, & ei deinceps reverentiam exhibuerunt. VII. Beatus enim Gera idus. Ecclesia Bracare si in pristina dignitate reformata, ad tempus Bracarentem provinciam visitabat, Episcopos de sanctitate admonebat , conventus monachorum in sancto ordine monastico attentius informabat, Presbyteros per parochias constitutos de docti ina canouica diligenter instruebat, principes regionum ad pacem tenendam , ad justitiam exercendam vigilantius incitabat , verbum praedicationis plebibus effundere non cessabat. At vero in episcopatu proprio synodos frequenties celebrabat , plebis sibi commilliae vitia , Clericolum ossensas , precibus humilitatis obsecrando, & zebo disciplime arguendo , viriliter res inde' bat. Humiles diligebat, superbis resistebat, egenos

202쪽

334 MI se ELLANE R Mα epulis 8e indumentis assidue confovebati homi nibus in scelere perseverantibus & ad Deum con- ve uti nolentibus nunquam consentaneus , infm acerrimus exiliebar. Totus quippe divino servitio deditus, a bono opere numquam otiosus esse voluit Dedicationes enim Ecclesiarum , ordinationes Cle Ticorum , multiplices confirmationes populorum jugiter frequentabat , boni pastoris ossicium adimplere proculdubio satagebat. Media vero nocte ad matutinos semper surgere consueverat Quibus nimirum recitatis, lotus in Ecclesia remanebat, ubi non m diocres lacrymarum fluctus ante sanctum altare prostratus emundebat . incomptet, et sibiles quoque ge- mirus de sacratissimo suo pectore profundius an- laetando emittebat, nec non etiam supernae' pacis visionem toto mentis est ectu destiterans attingere . alta cordis suspiria trahebat ; & ita sacris orationibus vacanis, Lxis genibus & cubitis usque ad solis ortum in oratorio perdurabat. Sanὶ circa curam accipitrum , aut circa venat onem canum, sive circa Iqdos alearum nunquam operam dedit. In die enim divinae lectioni, nocte vero orationi insistebat. Iucelebrationibus M ilarum frequens semper studium adhibuit. Nam mundus corpore & spiritu ad corpus dominicum consecrandum cum ingenti devotione & cum magna Iacrymarum effusione semper accedere consuevit, Ac tantum saccamentum, negligentia omni remota , spatiose & religiose semper Curabat consummate. Certe & turpr loquium &scurrilitas & cetera stultiloquia , quae ad vanitatem pertinent, ab zjus ore procul extiteiunt. Instituti nis autem sanctae & bonitatis , non exemplum nequitiae , sibi subditis ubique demonstravit. Operum

namque merita a praedicatione minime discrepabant. Virtutum autem sanctarum Elypeo munitus , recto

tramite semper incedere nitebatur, & per devia ub

203쪽

tiorum digressionem facere modis omnibus devitabat. Erat quippe ei praecipua humilitas , amplificam im ricordia , mansuetudo pacifica , moderata abstinentia , splendida pudicitia, longanimis patientia, caritas in Deum & proximum flagrantissima, & ceterae virtutes quae ex his oriuntur semper ei assiste

bant

VIII. Crimina veto quae in clero aut in populo pullulare videbat, statim resecare festinabat. Veis tum crimen illud quod incestus nuncupatur , qui ingente sibi commilsa jam radices aflixerat , summo nisu divellere anhelabat. Vnde beatus Gera idus inter ceteros quendam Militem, qui Egeas Pelagii vocaba tur , qui quidem in incestu per mul ros annos permanserat, semel & bis ac tertio, utpote filium , duligenter admonuit, obsecravit, ut tantum scelus dimitteret, & poenitentiam. duceret. Miles vero incorrigibilis & durae cervicis diabolo instigante ex stens, verba sancti viri attendere noluit ι sed sanctis

correctionis contemptor, in proposito nefando pe sistere praesumpsit. Quocirea sicut putre membrum, quod aliquo medicamento sanari non potest, de corpore amputatur , ita Miles praefixus p nitentiae medicamentum suscipere nolens, gladio anathematis de corpore Ecclesiae abscisus est. Accidit autem eo tempore ut ex praecepto Comitis Henrici, qui tunc Portugalensi terrae dominabatur , Omnes proceres Portu galenses, & ille cum eis qui pro incestu excommunicatus suerat, Vima ranas convenirent. Ad quod nimirum conventiculum, causa necessaria ex3- gente, vir vitae venerabilis accessit. Dum autem in

Ecclesia Vim aranensi vir Dei Missam celebraret , Comite Henrico & uxore ejus venusta Regina scilicet Tharasia praesentibus, & cum eo maxima procerum multitudine assistente , praetaxatum ex communicatum in Ecclesia adesse cum ceteris recogno.

204쪽

is G MI sc ELLANgo RVMvit, starim se ab osticio divino suspendens , in cons. pectu astautium proclamavit virum incestuosum, dia

inae admonitionis contemptorem , a consortib fidelium jam sequestratum , Ecclesiae uniri vel incorporari non debete. At vero ille diabolico instincta 'amatus, praelumptuose agens , obstinat. us coepit in sistere , & de Ecclesia egredi recusavit. Tandem tR-men Comite praecipiente . & aliis eum impellentibus, extra Ecclesiam egressus est ; ubi continuo a spiritu maligno , populo aspiciente , arreptus est. Deu&autem, qui supe ibis resistit & humiles perfecte diligit , istius supelbiam voluit conterere , & ob reV sentiam sancti viri hujusmodi miraculum in oculis astantium dignatus est exhibere , ut criminosus ille non periret, & alii tali ultione perterriti tantum se Ius committere non auderent. Completo itaque misesae ossicio daemoniacus Miles supra memoratus misericordiam & poenitentiam expostulans ad pedes beati Geraldi prostratus cecidit, se a via veritatis errasse & diabolum magistrum habuisse recognos-Cens. Quem nimirum sanctae matri Ecclesiae homo Dei reconciliavit, & ei poenitentiam de commissis discrete & sapienter injunxit, δέ erga eum valde mimsericorditer egit. - I X. Beatus igitur Geraldus , providus & prudens pastor, in agri sui cultura proficere gestiens , imbrem praedicationis plebibus irrigabat, etia an iam decordibus hominum eradicare satagebat. Dum Ver in tali ministerio studium exhiberet, & homines in climinibus detentos ad emendationem revocaret, duos regionum magnates contagio incestus similiter inhaerentes, Pelagium scilicet Petri & Αdeson sum Petri nominibus nuncupatos, in episcopatu reperi quos quidem diligenti admonitione de conversione . .saepissime hortatus est. Cui edm obedientes & ob-Moxii pro coriaectionis beneficio esse deberent, com

205쪽

LIBER TER TIVS. It vitia plurima nonnullasque inhonestationes 'e contrario Tependerunt. Venerabilis tamen Geraldus' coni tmelias & opprobria sibi illata sub silentio prae- Ieriens , quatinus ipsi. resipiscerent, & in facinore non persisterent , eos saepius flagitavit. At velo illi magis magisque in dies obdurati , non solstiti sancti

Vari monita,contempserunt, verum etiam aditum te

xae suae beato viro tem exarie interdicendo Hati; erunt,& Clericos vel Abbates sub jure sto commoram tes venerabili viro obtemperare vel obsequium impendete prohibuerunt. Ad cumulum Eliani iniquitatis suae alter eorum , Pelagius videlicet Pori, ut virum Dei impudenter exarsit , multiplices blasphetamias ei irreverenter objecit, falsum monachum , hypocritam , simoniacum eum appellaris sanctiatatem ejus unum, gallum amrmans Iron valere. Vir equidem sanctus patieutiae i*aixus , in bono malum incere volens, eos ad emendationem fine intermissione invitabat. Sed qui ai pertinaces in pravita te disciplinam recipere, respuerunt , ab Ecclesia seu questrati , quasi ethnici eu publicani reputati sunt. Omnipotens itaque , cujus judicia abyssus a multae, qui iniquitates hominum in virga dc ini vciberibus

peccata visitat, horum contumacrae arrogantiam ob beati viri reverentiam peniciis voluit confundere.

Divina enim dispensatione factum est quia isti iram domini sui, Comitis scilicet Henrici , & uxoris ejus venustae Reginae Tharasae incurrerunt, dc universa quae possederunt oppida , munitiones , hereditates, cunctasque ga Eas omnino amiserunt, atque ad tantam inopiam devenerunt quod Pelagius Petri solus pedes cum filio suo parvulo & cum cane suo gallico Maurorum terram laboriose appetierit. Alter velo, scilicet Adesensus frater ejus , idem refugium dentique requis vit. Iste nimirum in Christianos ulcisci cupiens , ingentem Sarracenorum exercitum super

206쪽

38 Mi se Et NEORVM eos adduxit; εc bellum cum Christianis Sarracenrinierunt. in quo bello interfectus est. cujus corpus

vultures & corvi in eremo comederunt. Pelagius a tem Maurorum conversatione utens, exul & quasi

eaptivus apud eos obiit. Certe hujusmodi ultiones a Deo fuisse factas pro sancti viri reverentia pIO-coldubio reputamus. X. Reverendissimus igitur Geraldus de virtute in virtutem ascendens, animabus hominum alimemta doctrinae incessanter ministrabat, de quanto eum omnipotens apud homines per miraculorum . Ostensionem exaltabat , tanto magis se in conspectu divinae majestis humiliabat, & nec sibi nee viribus sitis sed Deo omnipotenti magnalia quae fiebant attribuebat. Dum itaque quodam in tempore proconsuetudine ad sedem Bracarensem veniret , & ad lumen quod Cadanuvi nuncupatur accederet, Va- dum in flumine non comparuit. Ergo exiguus lem bus ad fluvium transeundum quaesitus, repertus est. Clientes vero prius cum supellectile sua lembum ingressi sunt. Flumine autem vento & fluctibus in sum gentibus tumescente, lembus ecepit vehementer tit bare ; 3c quia uno solo digito ab aqua distabat , infra se non modicos fluctus coepit admittere. Rector autem lembi periculum sibi imminere cognoscens , in flumen prosiliit, & natando exivit. Pueris siquidem sine remige remanentibus & jam periclitari incipientibus , nec non etiam virum Dei orationis adminiculum una voce deposcentibus , ipse vir Dei in ripa fluminis residens , rivulos lacrymarum funde do . obnixe Deum deprecatus est ut misericordiam exhibMet dc clientulos a periculo liberaret. Completa autem oratione , lembus quiete & suaviter us. que ad tutum locum pervenit ; & ita precibus sancti viri naufragium imminens pueri evaserunt.

XI. Sane virtutum insignia, non solam in pr.

207쪽

lent a sancti viri, Cbristo pro eo operante Harescebant , sed etiam eo absente multis in orationibus ejus 'iduciam habentibus plurimae virtutes ad eorum petitionem succurrebant. Contigit autem eo tempore ut Archidiaconus quidam nomine Mido cum quodam monacho de introitu cujusdam Ecclesiae, quam alaica manu acceperat, altercationem haberet. Vnde monachus ille valde indignatus , more seculari in eum ulcisci cupiens . infidias ei molitus est. At vero Archidiaconus hujusmodi insidiarum inscius , dum quadam dioe juxta astinitatem ipsius monachi equitando super mulam parvulam pigre incedentem tranfiret, duo ex parte monachi insidiatores in equis cursoribus equitantes post Archidiaconum armati veloci cui su tendere coeperunt. Archieliaconus nimirum illos post se cursitare prospiciens, incertus quid agere deberet , beato viro & oratio isnibus ejus se commendavit, & mulam calcaribus urgere coepit; cui nimirum tanta cursus valitudo continuo Deo volente adfuit quod ipsa currendo v loces hostium equos superavit, quae quidem nec antὸ nec deinceps in tanto cursu , quamvis stimulata, unis quam potuit comprobari. Absentis igitur venerabilis viti confisus reverentia Archidiaconus ab insidiis hoc modo liberatus est. XII. In eadem etiam regione quaedam fuisse matrona nomine Tota perhibetui, quae generoso sanguine orta, hereditatum copia & infinito te su affluenter abundabat ; cujus nempe opulentia quidam magnatum Portugalensium valde invidentes , dedecus & detrimentum ejus moliebantur, ut facultates ejus aliquo modo adipisci valerent.

Cum quodam igitur egregii Comitis Henrici villuco de servili genere orto , Ordonio vocitato, aeia muli illi conlilium inierunt ut ipse eam raperfit &gum ea matrimonium contraheret, quatinus ipsa

208쪽

so MisCET LANEOR. v M tali connubio defoedata honoris dignitatem .atni teret. Praetustus itaque villicus pro consilio aemulorum matronam rapuit , magnum convivium celebravit, thalamum adoptavit, paratus nefas committere. At vel O mulier nobilissima magis mori quam degere cupiens , nimia anxietate opprella, quid faceret incerta , Deo & beato Geraldo integritatem corporis & animae commendavit. Increpusculo autem noctis cubiculatis suae indumenta aisumpsit. & ipsam pedisequam suis propriis ornamentis indutam in thino maritali vice sui recubare praecepit. 1 pia vero vili habitae pedisequi sumpto , in humero suo urnam deferens, & quasi ad fontem haurire aquam tendens, extra palatium egrelsa est. Deinde Christi & beati Gerat si subsidium obnixe deposcens, communem callem fugiendo devitavit . & in frutice cujusdam sit vae diutius latitavit. Ille quippe qui illicitas nuptias celebrare afluctaverat, ad Thalamum accedθias, domina non . reperta , spe gaudii sui frustratus est. Unde villicus valde ad bilem commotus, circa exitustViarum, per devia montium , per frutices silvarum , plures cum canibus vigiles ad nob: lem feminam investigandam undique adii buit. Sed Deo miserante, & fiducia viti Dei ei succurrente , nulla potuit indagatione matrOna reperiri. Tertia siquidem die hujusmodi quaestionis causa sedata , proba semina de silva pedetenti mogrediens, per quendam Clericum propter silvam

in quadam Ecclesia commorantem venerabili viro& captionem & evasionem suam significavit , supplicans vehementer ut de ea ducenda deinceps sollicitus esset. At vero vir Dei humanitatis & miseri. cordiar non oblitus, optimis Archidiaconibus ad latibulum delegatis , eam ad sedem Bra carensem salvam & incolumen ducere prudenter molitus est. In praesentia igicur viri Dei matrona persisteris , et im-

209쪽

sa periculum evaserat, in auribus omnium enarravit. 'Deinde beato viro & sedi Bracarensi optimam

hereditatem , quae Nogariola vocitatur , contulit. Insuper etiam alia dona ria , quae altari beatae Mariae deserviunt, ei concessit, caritati & orationibus ejus se in perpetuum commendan S. Y ΙΙΙ. Iste etiam villicus, villicationis suae po-ittentam supra modum excedens, Ecclesias violare, Clericorum & Ecclesiarum res per violentiam auferre praesumebat. Unde vir Dei valde molestus, eum ad emendationem saepius advocavit. Illμero tyrannidem de rapinam ubique exercere non desistens , cum viro Dei colloquium habere contempsit. Beatus autem Geraldus plenus humilitate & mansuetudine, facrilegum illum a nequitia sua volens revocare, ad castellum quod Lagenosa dicitur, ubi ipse erat , accessit, & per ardua loca incedens, peneusque ad supremam muhitionem ascendit , cupiens nequissimum illum Deo reconciliare. At vero ille veteris serpentis veneno imbutus, in arce castelli arroganter residens , non soli1m ad virum Dei de cendere neglexit, sed etiam contumeliosa in sanctum Dei verba proferens , quod male egerat emenis dare recusavit. Deus autem, qui unicuique secun-ddm opera sua retribuit , patentem in istum ultionem voluit exhibere. Nam inimici ejus in proximo tempore eum aggredientes in loco illo quo sanctus Dei ad locutionem ejus constiterat, & ad quem ille sacrilegus descendere neglexerat, ipsum turpiter

interfecerunt.

XIV. Non solum itaque venerabili viro absente

virtutum insignia in ejus invocationem declarabantur , ve id n etiam eo praesente plura signorum magnalia in conspectu hominum ad ejus petitionem effulgebant. Illo etenim temporore dum vir Dei a seis

210쪽

33 1 M i s.c ELLA REOR V lde Auriens rediret & Bracaram tenderet, in ruta quod Rivus calidus nuncupatur hospitatus eth. Illi nimirum luce secutura per locum difficilem qui Portella hominis vocitatur transituro , hyemalis tempestas & infinitae pluviae inundatio exorta est r quae quidem toto noctis spatio pluere non cessavit, de die sequenti integra magis augmentata perduravit. De capella vel is sua , ne tanta imbrium in lai datione madefieret , homo Dei sollicitus . Doamino suo profundos gemitus pro hac causa effudit,&' Clericis eum comitantibus septem psalmos in orat em pro eodem negotio recitare praecepit. Cumque autcm ad hospitium altera die pervenirent, Cletici qui duplici aut triplici indumento tegebaniatur , nimborum impetu omnia transfundente, usque ad interulas & usque ad se moralia penitds madefacti reperti sunt. Capella vero sola juxta votum viti Dei ab omni prorsus' humefactione immunis proculdubio inventa est. X v. Inter cetera vero vir Dei circa Ecclesia rum libertatem praecipue invigilans , quorundam relatu didicit unum regionis magnatem , Suarium scilicet Menendi nuncupatum . quendam in quadam

Ecclesia Clericum absque Bracarensis vicarii licentia intrusisse. Quo audito vir Dei principem illum ad satisfactionem invitavit, eumque diligen ter edocuit ecclesiassica jura nec laica manu' pe tractari nec sanctuarium Dei a laicis hereditario jure debere possideri. At vero ille cum reatum suu in recognoscere & Praelato suo satisfacere debuisset,

ad rixam devenit, ic verba Veritatis non attendens , cum justo viro causari & sedularibus argumentis ratiocinari diutius praesumpsit. Denique ipse tyrannus nimia bile commotus, quasi causae finem imponere cupiens, sententiam protulit in hunc modum dicens. Vterque ego & vos Domino nostro

Iesu

SEARCH

MENU NAVIGATION