Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1680년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

somnum oeulis suis nec palpebris suis dormitationem ;'sed sicut Dominus noster Iesus Christus eadem nocte ad passionem pro peccator bus perferendam spontaneus properavit, sic & ipse ad labores poenitentiae perferendos spontanea voluntate exiens, passionum Christi particeps estici voluit, ut resurrectionis & gloriae consors erici mereretur. Igitur ipse & cij ejus cum eo pariter intempestis noctis silenti egredientes de terra sua & de cognatione suade de domo patris sui, nil praeter smplicem vestem, de ipsam vilem de religioni congruam , baculumque& peram singuli deferentes , peregrina ni S iter arripiunt quod ducit ad sanctum Guillel m. Ibant

autem pedibus nudis. quod in usu minime habebant,& ideo duritis hoc serebant. Uia autem qua incedebant, non solum nudis ped: bus ambulantibus, sed etiam calciatis, & equitantibus, S etiam per diem pergentibus valde dissicilis. Est enim amfractibus tortuosa, collibus elata, vallibus demissa, lapidum fragmentis aspera & tota horribilis ; qua dum incedentes sermocinarentur , dc se ad poenitentiae labores perferendos invicem cohortarentur , nescio quo divino judicio accidit eis quiddam triste atque terribile. sed credo quod voluntas Dei fuit ut tentaremur , tentati probarontur , & territi purgarentur. Nam

subito ventus vehemens irruit a regione deserti , qui concussit caelum , tui bavit aera. Tunc luna,

quae prius fulgebat, delituit subito , stellarumque globi amnes pariter aufugerunt; sed& densa nubes

montes operuit,& tenebrae factu sunt. Tunc mugire tonitrua, fulgura coruscare, lapidesque grandinis Ivere coeperunt. Irruit super eos formido , & pavor magnitudine temporis. Tandem inter coruscationes crebras consideraverunt & inspexerunt sibi locum habitationis cujusdam, qui factus est eis in secu-xitatem de in absco; onem a turbine Jc a pluvia.

232쪽

Ixi MI se E Arr EORVM Prulis tamen quam ad illum venirent , tanta passi sunt ut merito de eis dicatur quod lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt. Mane autem facto, ibant gau- gentes in conspectu Domini. esim digni habiti sunt pro amore ejus aliquem laborem pati. X. Tandem ad sanctum Guillelmum pervenientes, multitudinem ibi Militum aliorumque hominum

invenerunt, qui ex more convenerant, sicut omni anno faciunt die ista, ad adorandam crucem ; cum quibuς & ipsi vivificum lignum , in quo nostros actus

actor luit hostia factus, devotissin e adoraverunt. Cumque eo m humilitatem & devotionem pari ter omnes re arentur , cognovissentque quod Lodo-venses erant, eo amplIns eos venerabantur. Aderat autem inter eos vir quidam potens & dives , vide licet Rarmundus Petri de Aguantico, qui eos multis precibus exoravit & opido coegit ut in die dominicae resurrectionis apud Aguanticum cum illo manerent ob honorem tantae solemnitatis : qui acquies. centes ei abierunt cum illo o fueruntque ibi altera

die quae est post Parasceven, & die dominicae resurrectionis ; audieruntque ibi Missarum sacrosancta solemnia , & dominici corporis & sanguinis viati-'

eum susceperunt.

X I. Altera autem die id est, secunda seria pascha lis hebdomadae, valedicentes hospiti, iter apud sanctum Iacobum sunt aggressi , illum in peregrino habitu quaerentes dc invenire omnimodis cupientes qui, sicut in eadem die legitur , in peregrino habitu duobus discipulis euntibus in Emaus apparuit. in quo itinere quot labores quotve cruces passi sint in labore & aerumna, in vigilis, in jejuniis , in fame& si i , in frigore & nuditate, solus ille novit qui eo-Iundem laborum remunerator & testis fuit. Dedit autem eis Deus gratiam in conspectu omnium qRi jderunt eos ut est ipla vultuum specie facile omnes

233쪽

L1BER TtRTIV s. MI agnoscerent eosdem viros esse virtutis & vere religiosos. Vnde quae victui eorum erant necessaria multi ὁis libentissime ministrabant. Si quando vero divites eis plurima obtulissent, tantum inde accipiebant quantum ad ipsius diei victum sussicere poterat. cetera reddebant. coacti Vero eadem retinere,

pauperibus ilico dividebant ; & ne in pecunia spem

ponere viderentur , quam in Deo totam posuerant,

nihil in posterum reservabant, credentes ei qui dixit, Nolite cogitare de crastino , & illud : Quaerite primum regnum Dei ct justitiam ejus , ct hac omnia adicientur vobis. Quapropter absque ciborum sustentamento dies plurimos transegerunt ; sed non minus Deo gratias reddiderunt. In omni autem itineris spatio maxima illis cura fuit atque praecipua sanctorum i ea invisere , religiosos viros ubique quaerere , OrOtionum suffragia postulare , modum etiam vitae addiscere quo omni tempore deinceps possent Domino innocenter servire XII. Fuit autem omnium qui eis consitum dederunt una sententia , intentio eadem , idem sermo,

idem consilium; quippe qui uno spiritu omnes edocti

fuerant, dicentibus omninus atque laudantibus illis ut eremi loca incolerent , labore manuum victum

acquirerent , in quo in simplicitate atque puritate vitae Deo servirent, & religionis suae haeredes post

se relinquerint. Quod consilium maxime roboravit atque intimavit eis Archiepiscopus Iacob ensis , qui quidem in episcopatu suo primitus eos voluit retinere & locum congruum eis assignare ; sed postea intra se cogitans quod si inter homines alterius linguae remanerent , parum proficere possent, & dum loquentes non intelligerentur , barbari a barbaris haberentur , ad notas regiones illos remittere studuit iii tincto proposito perseverare monuit, & de Dei bonitate praesumens, a Deo eis grata dia repromisit C

234쪽

D s MiscE AN EORVM ius sermonibus roborati , benedustione firmau, per aliam viam revertentes in regionem suam, Michae- Iis archangeli memoriam, quae in monte sita est in periculo maris , adierunt, beati Martini Turonensis Ecclesiam visitarunt, sancti Martialis causa Lemovi cas abierunt , beati Leonardi basilicam intraverunt, ad ultimum Ruthenensem urbem ingressi, clim ad Ecclesiiam beatae Dei genitricis & Virginis Mariae orarent , Episcopo nunciati & ab eo vocati sunt. XIII. Ipse erat domnus Ademarus Ruthenensis Eniscopus, piae memoriae & magnae auctoritatis vir rqui cum cognovisset quod Lodovenses homines erant noti & vicini, nobiles etiam atque generosi, cum magna veneratione & alacritate eos suscepit ; otum eorum etiam cognoscens , se eis in omnibus profuturum , consilium & auxilium collaturum repromisit , si in episcopatu suo remanere vellent. Comes etiam Ruthenensis audiens quod Pontius de Laraetio in episcopio esset, voluit eum videre tamquam sibi notum & familiarem Militem & quondam amicum suum e cujus clim desiderium agnovisset, pollicitus est ei semper se adjutorem & defensoremm omnibus affuturum. Obtulit etiam eis loca quaedam ad monasterium construendum tam ipse Comes quam Episcopus, videlicet villas & Ecclesias de- se iras. Sed ipsi hominum frequentiam fugientes, secreta sylvarum nemorumque magis abdita deside labant.

X I V. Quapropter cum gratia Comitis & Episcopi benedustione recedentes , venerunt in terram quae Camares nuncupatur. quae terra nemorosa est,

Ac silvis obsita, ardua montibus , devexa collibus , irrigua sontibus, rivis, atque fluminibus; in qua dominabatur vir quidam mainus &' potens, qui Arnaldus de Ponte dicebatur. Cognoscebant autem eum ex multo tempore, scientes quia homo erat bene 'o

235쪽

LIBER TERTIUS. NI us h laetus , & ad orruae opus virtutis promptus, ii venientes eos ad se conspiciens, antequam eos cognosceret dixit eis : Quid veniunt ad me dominini ei. aut quid volunt λ Ad quodcunque voluetitis scitote me esse paratum. Postquam autem eos recognovit , cum honore magno & devotione suscepit, causamque propter quam venerant diligenter inquisivit. Cui respondentes , locum aliquem religioni .congruum , ab hominibus remotum atque secretum, ubi manerent & Domino servirent , se quaerere confessi sunt. Quis , inquit, his votis vestris istis facere

potest sicut ego , aut quae terra convenientior tali proposito poterit in Uniri Ecce terra coram vobis est. Ubicunque vobis placuerit manete ; aedificate, seminate, plantate, novellate , & orate pro me. At

illi elegetunt sibi quendam locum qui antiquitus Silvanium dicebatur ; quem ipsi sive successores eorum Salvanium vocaverunt, i mutato in a; ut qui ante Silvanium a si vis dicebatur, Salvanium a salvatione deinceps diceretur , in quo casulas propriis manibus fabricantes , manserunt bestiis sociati , cotidiano tamen labori insistentes , dumeta falcibus resecantes, terram ligonibus proscindentes , locum habita-balem ex inhabitabili reddiderunt. XV. Tunc fama religionis eorum circum quaquς diffusa , ad aures pervenit vicinorum Pontificum , Ruthenensis scilicet, atque Lodovensis , sive Biter' rensis, deinde ad totius populi. Tunc plurimi eos visitare coeperunt, munera offerentes , eos in omnibus

adiuvantes. Quod maxime fecisse noscuntur homines Lodo vemes , sicux in sequentibus plenius

ostendemus.

XVI. In tempore illo facta est fames incomparanda in illa regione. Negavit enim terra fructum cultoribus suis , & luxerunt omnes qui coler

236쪽

Ceteris fide, quernas ibant ad arbores. In anno illo, secunddin Isaiae vaticinium triginta modii se me tis vix fecisse dicuntur modios tres , & decem jugera vinearum vix implere potuerunt lagunculam unam. Tunc apud Salvanium congregata est pauperum multitudo & gens magna qui obsederunt domum in circuitu tamquam exercituS, omnem Vitae

suae spem in ejus alimoniis collocantes. Erat autem

domui illi & fratribus illis ab initio in olita consue-.tudo , & quasi pro lege tenebatur omnes hospitio

recipere , alere agentes , pauperes recreare , nudos

yestire , mortuos sepelire , de cetera pietatis & misericordiae opera adimplere. quae sonsuetudo usque in

ptaesentem diem secunddm loci possibilitatem fata

vente Deo durare cernitur. Videntes autem fratres tantorum pauperum multitudinem , conturbati &contriti dixerunt alter ad alterum : aut fugiendua

nobis est de loco isto, aut moriendum cum istis. Videte quid faciendum nobis sit. Quis eos vel paucis diebus poterit sustinere. Si enim locus iste cum domibus & habitatoribus suis panis esset, a tanta multitudine brevi tempore devorari posset. XVII. Tunc Pontius de Larario murmur eorum compescuit dicens : Si fugere, inquit, Voluerimus , non effugiemus. Neque enim patet evadendi Via , neque ab oriente , neque ab occidente , neque a desertis montibus, cum Deus judex est. Denique qui ad fugam properant, victos se esse demonstrant; devictos ignominia , victores vero gloria manet. Nos autem non ad fugam venimus, sed id pugnam. Stare ergo non oportet, non fugere , & viriliter decertare, quia non coronabitur nili qui legitime certaverit. Recordamini pristinos dies conversionis vestrae , in quibus magnum certamen laboris & patientia: pertulistis , & quomodo de omnibus tribulationibus de angultiis liberavit vos Dominus; dc nunc credite.

237쪽

quod similiter vobis subveniet. Mementote quod olim' populum Israel quadraginta annis, absque pane terreno , coelesti manna pavit Deus in solitudine, &in diebus Heliae in Sarepta Sidoniae viduam &domesticam ejus familiam cum Propheta multis diebus pavit ex hydria farinae & lecytho olei, ita quod hydria farinae non defecerit , & lecythus olei non est imminutus. Sed & in tempore Helisei, quando obsessa est Samaria , & obsessi famis angustia periclitabantur, Deus in una die tantam eis ciborum abundan- . tiam contulit ut modius similae statere uno esset, &duo modii hordei statere uno , in porta Samariae. In evangelio etiam audistis Dominum ex quinque panibus quinque hominum millia satiasse ; post quorum refectionem A postoli duodecim cophinos fragmentorum substulerunt ex quinque panibus illis quae superfuerant illis qui manducaverant. Numquid invalida facta est manus Domini ut nunc talia facere non possit λ Tantus est nunc quantus erat tunc. Non potest esse minor, non potest esse major. Credamus in eum, fratres, quod omnia possibilia sunt credenti. Spem nostram omnem ponamus in eq , quia ipse est liberator omnium sperantium in se. Timeamus eum , scientes quod voluntatem timentium se faciet. Diligamus eum , quia custodit omnes diligentes se. Sed nunc tempus postulat, fratres , ut iterum faciatis quod olim feci sse vos meministis. Vendite quae possidetis, & date eleemosynam, olim propria , nunc communia. Ecce habetis boves & oves, jumenta &pecora. A filo subtegminis usque ad corrigiam caligae nihil remaneat quod non vendatur & detur egenis fratribus. Fratres etenim nostri sunt, eundem patrem habent nobiscum Deum , cui omnes dicimus Pater noster. Eodam pretio redempti sunt quo nos, id est,

sanguine Iesu Christi. Quod si post omnia nos mori, moriamur omnes in simplicitate nostra,

238쪽

scientes quod sicut Christus pro nobis animam suam positit , ita & nos debemus pro fratribus animas' ponere. Interim ego vadam ad optimates populorum

qui sunt in seculo, & pro mendicis mendicus ipse e siciar. Et his dictis ,. asellum ascendit; ferulamque manu bajulans, profectus est. X V III. Fratres vero cuncta quae possidebant vendere parabant , sicut ipse jusserat. Quod audiens Dominus Arnaldus de Ponte , hoc fieri modis omnibus prohibuit, timens ne iterum iocus insolitudinem ὸ eveniret ; dc aperiens horreum suum,

dedit eis alimentorum quippiam , unde, pauperes vel pauco tempore sustentarentur. Tunc videns Dominus fidem illorum , dedit benedictionem suam supex domum illam a die illa & deinceps. Nam si quando pauca grana molari machina frangebantur, farina colli cta dolia replebantur; tu quando conspersiones fiebant, divinae benedictionis fermento navgides redundabant ; S cum in parva forma clibanus panes suscipiebat, in magna reddebat ; & quando iidem panes frangebantur , magnae sportulae im plebantur, quK a dantibu 9 vax evacuabantur. Multiplicabatur enim magis daspendio panis sui , & edentium sub dentibus crescebat in ore cibus. Et ita benedictionis divinae gratia redundante pastus est populus ille in ista eremo quasi coelesti manna toto illo tempore usque ad tempus novarum frugum. XIX. Pontius vero de Laragio post paucos diei rediens, & ipse benedictionis divinae consolationem. non minimam afferens , laetificavit domum & habitatores ejus universos. Audiens vero quanta Deu

secisset mirabilia gavisus est gaudio magno valde. Et omnes cum eo pariter benedicebant Dominum in hymnis de confessionibus , dicentes : alsia memo riam fecit mirabilium suorum misericors ct mi erator. In ta escam dedit timentibus se. Expleto autem

239쪽

Lis ER TERTIUS. ta tempore usque ad nativitatem sancti Iohannis Baptis at, in ipso die convivium fecit populo ; ct refectis omnibus abunde, valedicens omnibus, jussit eos abire ad loca sua in nomine Domini. Illi autem pro isti praedicaverunt ubique dicentes quod vere Dominus est in illo loco, de non est aliud ibi nisi domus

Dei.

X X. Deinde pauco tempore in tantum locus profecit dc excrevit, non tantum rebus, sed etiam religiosis personis & possessionibus, ut abbatiae con struendae & tenendo ordani idoneus diceretur. Facta est ergo contentio inter eos quis ordinum videreiatur ei te major , aliis laudantibus ordinem Caster- ciensium , aliis vero ordinem Carthusiensium , quibusdam etiam sanctimonialium virginum monasterium construere dicent: bus dignum. Tunc hanc ca satra ponere placuit in arbitrio Carthusiensium. Ob quam causaria Pontius de Lara Zio pergens Carthusiam , Ptiori ceterisque fratribus causam expotuit. Qui inspccta regula veritati , prae ceteris cunctis ordinibus Cisterciensium ordinem laudaverunt, eumque pot: ds exserendum eidem Pontio mandaverunt. Cui consilio hoc. insuper addiderunt, ut de illa abbatia ordinis quae loco illi vicinior videretur , ordo deduceretur, ne in eundo sive redeundo laborem nimium paterentur.

XXI. Tunc Pontius de Laraetio valefaciens illis. ad Mausum Adae venit, capitulum intraVit, per manus Domni Petri Abbatis , qui tunc eidem loco praeerat, Salvaniensem domum C Istercensi ordini retadidit, de Abbati eidem praedictis domus curam imposuit. Tunc Domnus Petrus primus Mansiadae Ab has piae memoriae , vir sanctus & Deo dignus, viros quosdam electos illud direxit , qui offiς inas aptarent. & locum ordini praepararent. Fratres vero Sal vanistases ad se venire praecepit, dc eos secundum

240쪽

regulam beati Benedicti per annum probatos R erv. ditos monachali habitu Induit, benedixit, atque e misit. Ex quibus unum virum sapientem & bonum, litteris eruditum , videlicet domnum Ademarum , illis praeposuit, & abbatem esse constituit, domus curam illi tradidit , & dimisit. XXII. Tunc primum Salvanientis Ecclesia in abbatiam surrexit , anno Videlicet ab incarnatione Domini millesimo centesimo tricesimo sexto. Tunc in ea religio coepit ilorere, ordo succrescere , caritas fervere. Tunc illustres viti & fideles homines de rebus & possessionibus suis dare ei plurima coeperunt , & non solum vicini, sed etiam ex longinquis

partibus, atque transmarini, cujus etiam domus religio Principes orbis non latuit, qui ob salutem & redemptionem animarum suarum sua illuc munera trani miserunt. Fecit hoc Imperator Constantinopolitanus, hoci etiam Siciliae Rex sive Dux Rogerius, hoc & mirabilis vir & sua sanctitate & devotione toto orbi cognitus Comes Theobaldus, hoc 3c multi alii, qui in aeternae beatitudinis albo conscripti, devotionis suae a Domino praemia receperunt. Inter . quos praecipue recensendus& aeternae memoriae commendandus est vir quidam nobilis & dives Guillelamus nomine , qui de transmarinis partibus ad construendam Salvaniensem Ecclesiam misit ducentas marchas argenti; cujus memoria in benedictione inter speciales amicos & familiares nostros , non sollim anniversario cursu , sed etiam quotidiano usu celebratur Jc colitur. Sed & vir quidam nobilis ae praedives civis Lodovensis nomine Pettus Aibrandi fecit dormitorium. ad quod opus faciendum centum marchaa argenti obtulit. Filius vero ejus Aibrandus secit refectorium. XXIII. Postea vero procedente tempore pla-euit D smno Abbati Guiraldo& fratribus universis

SEARCH

MENU NAVIGATION