장음표시 사용
221쪽
ab aurium , oculorum , manuum , & pedum ossicio destitutum. Hic nimirum ad pedes beati consessoris praesentatus, immobilis quasi truncus ibi permansit, assuetae clementiae praestolans auxilium. Nec mora, libertas membris reddita est ; & membrorum usus ossicio, virtutis manifestae testimonium ostendens, ad propria absque vehiculo reversus est. XXXVI. Ego vero Bernaldus natione Gallicus ad partes Bracarensium a beato Geraldo ductus,& ab eodem ad archidiaconatus apicem in Ecclesia Bracarensi promotus , quod mihi mire accidit iucommune volo deducere. Artificio namque laedicaminis humorum superfluitates opportunitate tem poris exigente detrahere consueveram ; sed obsequio egregiae Reginae Tharasiae , cui ad tempus serviebam , occupatus usum medicinae pro consuetudine implere nequivi. Vnde humores extra cursum naturae defluentes , in gutture modo apostematis collectionem adunarunt. Quod nimirum apostema usque adeo crevit quod mihi anhelitus pene in te clusus est. Esca enim & potus prae nimia angustia per hisophagum.transglutiri nequibant. Tanta suffocatione coartatus loquelam amiseram. Multis &diversis medicaminibus adhibitis tantum aposte maris malum dimovere tentavi. Duritia tandem tantae collectionis invalescente , me colla neci dare penitus existimavi. Pecuniarum facultates Clericis, monachis, pauperibus distribui, jam de vita corporali desperatus. Ad ultimum vero patrocinii quod sanctus Gera idus oppressis & infirmis facere consueverat reminiscens, ad sepulcrum ejus, quamvis corpore debilitatus , cucurri, & diutius ibi lacrymatus sum. Inter quas lacrymas vel ba in hunc modum protuli dicens. O beate & sanctissime confestar Geralde, ad memoriam quaeso reducas quia
ad hujus regionis climata me quondam perduxisti,
222쪽
di me in Clericum sublimasti o atque Ecclesiae Bracarensi me mancipare praecepisti. Pro tua' i itac jussione Ecclesiae Bracarensis qualiscunque coadjator Procurationem ejus pro scire & pro viribus meis utcunque sustentavi. Locum tuae sepultui in Frelinquere non praesumpsi, opitulationis tuae confidentiae vehementer innixus. Nunc autem gravissima aegritudine molestatus, quasi exul & advena in alieno cespite mori compellor. Tuam igitur clementiam suppliciter deposco quatinus apud Dominum tuum Iesum Christum, cui fidele & legitimum exhibuisti servitium , medelam salutis mihi impetres , ut restituta sanitate .deinceps dignam sine labovi tam valeam ducere, ipso eodem juvante sine ca- ius gratia nemo veram salutem adipiscitur. Saepe hanc orationem replicando, in Ecclesia beati Nicolai ante sepulcrum ejus vigilias tota nocte perduci. M
ne autem facto domum repetens , ad stratum meum reversus sum , beati conis floris virtute me comitantes. Nam tussicula me repente invasit, & ex insperato gutturis apostem a crepuit , & ita Dei omnipotentis & beati Geraldi gratia imminens mortis pericu lum evasi. XXXVII. Copia ergo signorum quae a bearc confessore facta sunt me minus sussicientem ad prose .rendum per singula reddidit, cum etiam prae multitudine scire, necdum illa scribere , nequiverim. Cuicunque enim in Bracarensi episcopio demorant aegritudinis molestia in corpore imminet, si ad sepulcrum ejus properat, statim dolocis remedium proculdubio sentit. Alij vero longe distantes , & prmagno objectu terrarum gloriosi corporis praesentiam adire non valentes, si aliqua corporis passior fuerint molestati, pro sola sancti Gerat di invocaticne sanitatis medelam consequuntur. Plures etiam imari navigantes , si quando eis tempestas oriatur
223쪽
LivgR TERTIVs: e ' hos sanctitatis ejus nomen unanimiter invocantes. tranquillitatem securi sine mora suscipiunt. In Ecclesia autem beati Nicolai, in qua fanctissimum corpus ejus requiescit, plurimae cereae essigies ante sepulchiu ra elus dependentes, quas scilicet qui infirmaniatur illuc transmittant , argumentum tanti patroni sanctitatis visibile profecto ostendunt. Quicunque
enim capitis aut ceterorum membrorum molestam
patitur , ad instar membri dolentis imaginem de cera compositam illud diligit, & statim sanitatem sine dilatione consequitur. Omnes itaque qui di versorum criminum vulneribus sauciati jacemus, hujus beati confessoris propitiationem medullitus depos camus, quatinus ipso medjantς & intercedente perfectam nancisci falutem valeamus a Domino nostro Iesu Christo, qui cum patre & spiritu sancto vivit de regnat per omnia secula seculorum.
conversione Pontu de Lanaetio , se exordij
isaniensis monaster6 vera narratio. Aui fore Hugone Franci sena monacho ejusdem monasero IN nomine sanctae & individuae Trinitatis unius verae & summae sempiternaeque & ineffabilis dei tatis patris & filii & spiritus sancti. Ego frater
Hugo omnium minimus monachorum pro capacitate sensus mei de ingeni j modulo qualicunque stili officio referre curavi monaster ij nostri , videlicet Salvaniensis caenobii, prima principia , & quasi infantiae ipsius prima cunabula ad memoriam studui revocare, qualiterque cura caelestis gratiae , velut bonae nutricis studio diligentiaque , in virile robur excreverit, & in ipsum statum , quem modo habere
224쪽
2 6 MISCUILANEORVM decernitur, protegente Deo pervenerit, conatus sum litterarum tradere monumentis ad honorem , gloriam 5e laudem illius qui de minimis magna facere consuevit, qui de quinque panibus quinque millia hominum satiavit , immo qui in principio mundi de
nihilo cuncta creavit ad memoriam etiam futurorum , quatenus cognoscat successionis nostrae posteritas omnis a qualibus quantisque patribus religio domus nostrae sumpserit exordium , ut bonae amboris generosa radice cognita, secundum generis sui speciem fructus afferre studeant qui maneant semper immarcescibiles ad testimonium & laudem & glo- riam arboris hujus pulcherrimae , videlicet Salvaniensis Ecclesiae matris nostrae , quam ab initio coelestis agricolae manus tamquam humile virgultum semper excoluit & excolere semper non desinit , incrementum ei tribuens bc augmentum , irrigans eam plurimis beneficiis tamquam coelestibus pluviis cujus studio diligenti atque inter cetera ligna silvarum
jam in tantum cacumen extulit ut operiat montes umbra ejus; in qua spirituales animae diversarum virtutum pictae coloribus, tamquam caelestes aves nidificantes , studiorum bonotum foetus enutriunt, simulque vocibus assidue laudes resonant creatoris.
Simplices etiam quique atque mansueti tamquam animalia Dei bona sub umbra ejus ab aestu carnalium vitiorum jugiter requiescunt, secundum illud psalmistae r Animalia tua habitabunt in ea. Sed sit aliquis forte me reprehenderit quod in talem tantamque materiam mittere manus praesumpserim, homo ingenio habes eloquio impeditus , & nullius fere scientiae, sciat hujusmodi me non praesumptione temeraria ductum aut inanis vento gloriae promotum,
sed falutaris obedientiae vinculo constrictum hoc incepisse , praeci paente hoc mihi Domino Pontio Abbate meo & singula suggerente quae vel ipse vidit ab
225쪽
initio, vel audivit ab eis qui viderunt & interfuerunt, immo ab ipsis qui primi institutores & fundatores
hujus loci fuerunt, nonnullis etiam de fratribus nostris hoc attestantibus , qui solo auditu cuncta didicerant. Md illorum testimonio innititur magis nostra narratio qui ab initio cuncta noverunt, & laboris & patientiae participes extiterunt, videlicet Hugonis Presbyteri & Raimundi Aletarant, de quorum testimoniorum veritate nullus permittitur dubitare.
Sed haec praefationis loco dicta sufficiant. II. Regnante igitur Ludovico filio Philippi, D
mino Petro Episcopo praesidente catsedrae Lodoveniasi , Domino nostro Iesu Christo imperante in caelo& in terra & in mari, fuit vir unus in Lodovensi pago, Miles ossicio, nomine Pontius de Laraetio, quod erat castrum ejus inexpugnabile. Hic secundum seculi dignitatem genere clarus , opibus dives, posseLsionibus felix, ingenio acer , viribus potens , armis strenuus, municipio firmus, & in omni gloria seculari conspicuus inter ceteros eminebat; qui in primaeva quidem aetate secularia desideria sectatus , multis
vicinorum suorum extitit importunus. Quosdam enim sermonum astutia circumveniebat , alios armorum violentia perturbabat omnes Vero quoscunque poterat rebus propriis Viduabat, die noctuque rapacitatis actibus insistebat. Qui licet isto vitio notaretur , per cetera tamen non minus reprehensibilis ha bebatur. Sed pius Dominus, qui non mortem peccatoris sed poenitentiam desiderat , qui quibus vult miseretur, eu quos vult indurat, cor ejus timoris sui jaculo percussit, & a pristinis eum actibus penitils immutavit. In semetipsum namque rediens, considerare coepit mala quae fecerat , pensare judicium quod talibus actibus imminebat ; & tactus dolore cordis intrinsecus , totus ad poenitentiam est conversus; Acut deleret maculas criminum, die noctuque deduce-
226쪽
λμη MiscE AN EORVMbat flumina lacrymarum. Dumque assidue secum ra citus cogitaret quomodo vel quali satisfactione iram superni judicis placaret, quibusve actibus ejus misericordiam impetraret, placuit ei subito ut seculum omne desereret , & residuo vitae suae tempore deinceps poenitent Tae ach:bus vacaret. Sed quia uxorem habcbat . sine cujus aflensu hoc facere non valebat.
consi ij sui ei .cretum credidit, utque ipsa taliter faceret magnis precibus exoravit. Quae, ut erat nobilis genere, mente nobilior, piis viri votis libenter annuit. Pietatis tamen mota visceribus, & tota perfusa lacrumis 'patrem pro suis liberis exoravir. Filium namque & filiam habebat, quorum affectu maternum pectus pictas agitabat. Sed pater providus, dum bene sibi cavere studuit, etiam filiis bene cavit. Matrem enim & filiam cum magna suae portione substantiae in monasterium virginum quod Drinonia dicitur honorifice collocavit Filium vero in monasterio Lodovensi , quod sancti Salvatoris dicitur, monachorum coetui sociavit. Et haec fuit prima ejus oblatio , quam gratam obtulit trinam trino. III. Cumque vicini ejus & amici omnes pariter mirarentur, & secum singuli quaererent quid agere vellet vel quid disponeret, cogitantibus omnibus in corde suo , atque dicentibus aliis quidem sic, & aliis
sic ; amicorum turba familiaris eum alloquitur, Volentibus omnibus scire quid animi haberet vel quid facere cogitaret. Quibus ille cordis sui propositum per ordinem enarravit; & hac occasione accepta, de contemptu mundi, de timore judicii divini, de paenitentiae fructu, de poenis malorum , de gaudio beatorum sermonem faciens , ut erat disertus atque facundus, licct laicus, luculentiissime peroravit. Cujus eloquio influm mari quidam atque compuncti , omnem mundi fastum spernentes , ad poenirentiam protinus sunt conversi , & et jugiter adhaerere deinceps
227쪽
Lia ER TERTIVS. a Os einceps cupientes, societatem ei inseparabillam pio-rnisetunt, dextras dederunt, parati cum illo & inmintem & in vitam ire. Ex quibus primus fuit Ra mundus de Pireto bonae memoriar vir , qui in monachali conversatione postea floruit. Secundus Guirati-dus Presbyter , tertius Petrus AlZarran Miles . quartus Guillelmus de Rota , quintus Hugo Magnus, sextus Guillelmus Desparron. Septimus ipse fuit, qui eos verbo & exemplo convertit. Vt iplo numero daretur intelligi eosdem ipsos illuminatos gratialeptiformi ad perfectionem Venturos conversionis& vitae , qui a perfecto numero incepere. I v. Carnalis igitur amoris vinculis absolutus, &societate sibi a Deo palata factus robustior, evange licum praeceptum illud aggreditur quo Dominus ait: Si vis perfidius se , vade , vende omnia suae habes, ct da pauperibus, ct habebis thesaurum in coelo , cst veni, sequere me. Factoque praeconio, postessiones suas emptoribus omnes exposuit. Tunc multi ho mines , Milites & pagenses, divites atque mediocres , Clerici & laici , refertis marsupiis undique convenerunt, quod cuique placuerat bene sibi emetare cupientes. Et cum eis pecunia defecisset emptis jam plurimis, & adhuc plurima emenda superessen , etiam de pretio emptoribus dedit consilium, dicens se pro pretio accepturum animalia cuncti generis jumentorum . nec non & tertae fruetus omnes quibus alitur vita mortalium. Quod certa de causa facere
voluit, sicut ex sequentibus apparebit. Ipse enim sciebat quid esset facturus. pactum est igitur ut distractis immobilibus universis , rerum mobilium ha -- beret plurimam multitudinem , in equis videlicet de equabus, mulis , mulabus, bubus & vaccis, ovibus& capris, & aliis multis quae denumerare longum e st. Cdmque secundiim Domini praeceptum distribuere cuncta vellet egentibus . Ecclesiis , & monasteris ν
228쪽
rio 31 Is C E L L AN EORhospitalibus & senodochus, pauperibus atque permgrinis, viduis & pupillis, minus Deo acceptum hoc fore credidit nisi ea primitus redderet quae violenter quondam abstulerat. Mittit ergo nuntios per provinciam circum quaque , per civitates, & castella, villasque , ubicunque conventus hominum fiebant causa mercatus sive nundinarum, & per Ecclesias, qui publice proclamarent, ut omnes quibuscunque Pontius de Laraetio vel aliquid debebat vel aliquid per vim abstulerat, ad eum venirent apud villam quae Pegue rotas dicitur secunda vel tertia vel quarta feria post solemnitatem palmarum, sua singuli recepturi. Erat enim proximum Pascha, dies festus Christianorum.
V. Adveniente igitur die dominica quae in ramis palmarum dicitur, de sua salute bene sollicitus, apud Lodovam post processionem lecto evangelioia stante Episcopo cum Clericis suis, super gradum qui factus
fuerat ad loquendum in platea circumstante populo venit Pontius de Larario cum sociis supradictis nudus & dascalciatus. Ducebatur autem a quodam collo ejus innexo vinculo ligneo quod vulgo redorta dicitur , tanquam maleficus ; & qui eum ducebat, vim
gis eum assidue flagellabat. Sic enim ipse fieri juslerat. Perveniens itaque ad Episcopum tamquam servus fugitivus qui a bono domino recessisset, per manus illius se Deo reddidit, flexis genibus veniam pos. tulavit, chartam quam manu ferebat, in qua peccata su cuncta describi fecerat, Episcopo tradidit, & ut in auribus locius populi legeretur , multis precibus exoravκ. EpiscopuS vero ejus verecundiae parcens hoc fieri primum prohibuit ; sed ipse in petitione sua instantissime perseverans, ut hoc fieret tandem obtinuit. Itaque Episcopo concedente charta legitur. Ipse veto in confracti e periistens cum virgis caedi- iis,& ut ducitis caedi debeat enixilis deprecatur,
229쪽
tantorum criminum se reum esse viva voce fatetur, sol iam lacrymis rigabat, omnemque populum in flertum & laclymas commovebat. Omnes quicunque aderant mirabantur, & eum affectu nimio venerabantur, ejus poenitentiam praedicabant, eumque Dominum respexisse veraciter affirmabant. Preciabantur etiam pro eo, ut qui ei poenitentiae dederat gratiam , donaret etiam in bono per everantiam. Fu eautem ista confessio utilis & necessaria, non solum ei qui confessus est , sed 3c aliis multis qui verecundiae
pudore timidi peccata sua celaverant, nunc autem ejus animati exemplo , dum eum sic confitentem viis derunt , ad confessionis & poenitentiae lavacrum cu
VI. His igitur ita gestis , & solemnitate ramorum rite peracta , ad Ecclesiam itum est. Altera autem die, id est, secunda poenalis hebdomadae, nec non dc tertia & quarta seria , affuerunt loco quem supra diximus clamatores multi ex diversis partibus congregati , quae quondam amiserant sua singuli requirentes. Convenientes igitur ante ipsum velut ante judicem , de ipso tamquam de reo ipsius tamquam testis testimonium contra se flagitant. Ipse vero sui ipsius accusator & judex , reus & testis , omnes judici j personas in se suscipit , dum omnibus satisfacere cupit; accusat se-ipssim, testimonium contra se perhibet. seipsum iudicat tanquam judex, poenam suscipit ipse
reus. Tandem singulorum pedibus provolutus, inprimis veniam pollulabat, deinde secundum quantitatem a mill brum de suis facultatibus singulis perdita restaurabat. Et quoniam , sicut supra diximus, diaversorum animalium multitudinem possidebat, necnon & pecuniae omnis quae in usus hominum est necessaria , qualia quisque amiserat talia recipiebat, ut non tam aliena recepisse quam sua propria invenisse se crederent. Maledictiones igitur antiquas in bene-
230쪽
2lt M i s C st x L A N E o R V Mdictiones convertentes, valedicentes & benedicetistes ei, cum gaudio ad propria sunt re vel si . . VII. Tunc pagensem quendam vicinum prope via dens adstare dixit : Heus, inquit, tu quid expectas Quare clamoris tui causam non indicas λ Ego, inquit ille, Domine mi. adversum te clamoris causam non
habeo ; sed multum te laudo & benedico , quia in multis me adjuvasti, dc in causis plurimis contra adversarios mihi patrocinium praebuisti; nihil unquam mihi nocuisti, nihil injuriae intulisti. Ad quem ipse: Immo, inquit, tibi nocui; malum feci, damnum intuli ; sed tu forsitan ignorasti. Numquid tali tempore, tali nocte, gregem tuum de caulis tuis non perdidisti 3 Perdidi, inquit ille, Domine mi , vel e perdidi; sed quis mihi damnum fecetit, ignoravi ; te damni mei conscium non agnovi. Ego, inquit Pontius , illud feci , per satellites & complices meos totum egi. Quapropter obsecro, da mihi veniam , dc postea quod tibi abstuli reddam. Indulgeat, inquit , tibi
Dominus de coelo. Nam ego hoc tibi libenter remit
to. Accipe, inquit, animalia haec quae remanserunt ,& sint tibi loco eorum quae tibi aliquando perierunt. Tunc ille pecuniam illam suscepit, de coelo eam lap sam credidit ;&eum qui damnum sibi aliquando fueCerat, non malefactorem , sed magni muneris largitorem cum gaudio praedicabat. VIII. Ipse vero de facultatibus suis , quae superfuerant, egentibus cuncta distrabuit, sicut scriptum est Dispersit, dedit pauperibus. justiti.r eius manet in
deternum. Feria autem quinta, quae & coena dominica nuncupatur , tredecim pauperes assumpsit, cibis tempori Convenientibus copiose refecit ; pedes lavit, lacrymis rigavit, capillis tersit, & omnia secundum Domini mandarum fideliter adimplevit.
Ι X. Vel pere autem facto , cum sol occidis let, do ἀminicae passionis nequaquam immemor , noluit dara