Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1680년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Liax R T ERTI Vs. 19.1esu Christo & gloriosae virgini Mariae preces fui damius quod alter nostrum qui alii in hac causa in-

, juritisus existit, ad finem piaesentis anni vivus non pertingat. Quia vero frater , beatus vir .mquit, evangelicae doctrinae disciplinam non attendis , Mcanonica sequi, ulla contemnis, in providentia Min dispositione illius cuius In oratione tua mentionem fecisti , istud negotium pertractandum dc judicandum committimus. His dictis, princeps supra memoratus recessit , & usque ad dimidium annum non pertingens , non in proprio, sed in alieno solo quasi vilis occubuit. XVI. Sane praeter ista miraculorum dona bearum virum spiritum prophetice an quibusdam habuisse cognovimus. Dum enim in caldedra pontifi .cali vir Dei quadam die resideret, & causa necessaria exigente Colimbri ensis Episcopus, ejusdem in tropolis suffraganeus , venerabilis icilicet Mauricius, Eracaram adveniret , Biacarensis Ecclesiae Prae centor , domnus videlicet Mido , viri Dei conspectui te praesentans, qualiter praedustum Pontificem suscipi juberet, ab eo requisivit. Cui pater venerandus , Istum , inqui I Episcopum Colimbri ensem

honorifice dc cum venerabili processione suscipere debetis, quia eum in Dominum de Metropolitanum in Ecclesia Bracarensi post decessum meum proculdubio habebitis. Hoc autem quemadmodum a sancto viro praedictum est, in eflectu rei Rialii tite venisse.

XVII. Omnia igitur virtutum insignia quae Dominus noster Iesus Christus in vita beati Getaldi pro

ejus reverentia & honore manifeste exhibuit, enarrare per singula non valemus, taedium auditoribus generare verentes. Per eum enim infinita populi multitudo ad Deum conversa est. Nonnulli in sanctitate de orationibus ejus confidentes , a periculis

212쪽

r' MisCELL AN EORVM imminentibus liberati sunt. Insuper plurimi praedicationem & doctrinam ejus deridentes, & in eum contumeliose agentes , divina ultione percussi sunt. Clerici quoque castimoniae & ejus munditiae vestigia sequentes , virginem castam se Christoe exhibue

runt.

XVIII. Beatus itaque Geraldus terminum depositionis suae jam appropinquare in spiritu p videns , gentem incultam in montanis . demorantem

dignum duxit visitare , ut populus ille rudis , qui

Pontificis praedicationem nequaquam audire conis sueverat , sanctificationis doctrinam 5c sacrae confirmationis inunctionem ab eo susciperet. Cupiebat enim omnes tam nobiles quam ignobiles sal vos fieri , & neminem per negligentiam sui volebat perire. Et ideo , licet aegritudinem in suo corpore jam esse sentiret , devoto tamen animo , remota omni desidia , rudes illos edocebat, ad cognitionem veritatis eos convertebat , Ecclesias inter abrupta montium constitutas dedicabat, confirmationes in incultae gentis tota die jejunus celebrabat, circa hujusmodi officium incessanter desudabat, in populo Dei ante obitum suum concupiscens fructificare. Viro autem Dei in grege sibi cominisso hoc modo

fructificante , aegritudo vehementer convalescens corpus ejus coepit non mediocriter aggravare. Et licet ψgenti onere infirmitatis beati viri caro premeretur , supra vires tamen enitens, Ecclesiam in loco qui Bornos dicitur constitutam , ad quam consecrandam ipse & infinitus populus con Venerat, celebriter de cavit, & congregatae gentis inopinatam multitudinem, quamvis nimiiim fatigatus, expergiscens, sancti chrismatis inunctione confirmavit. XIX. Peracto autem utriusque sanctificationis officio, aegritudinis valetudo coepit supra modum

augmentari; Sc jam exitus sui diem prope imminere

213쪽

eognoscens , thorum in quo ipse jacebat ad Ecclesiae ostium praecepit collocari , unde Mi isam 8c horas' quae in Ecclesia dicebantur libeth posset audire. Videns denique quia jam hora sui transitus instaret, Missam ctim reverentia dc humili devotione audivit, eucharistiam accepit, crucem argenteam cum crucifixo argenteo sibi jussit praesentari, de illiquem illa emgies representabat cum ingenti cordis computustione , cum magno gemitu , cum nimio fletu , se de multis accusando, transgressiones ordinis sui . si aliquando contigerint , coram astantibus . confessiis est. Deinde in cinere δc cilicio corpus suum mandavit reponi, & Clericos jussit elle paratos , ut quando exhalaret.cum psalmis & hymnis

animam ejus Deo commendarent.

XX. Dum vero ista agerentur, quidam Diaco nus ejus febre acuta arreptus, gravissime in illa ubi sanctus Dei jacebat mansione aegrotaverat : cujus spiritus quasi in extasi raptus, angelos Dei intuitus est diadema pretiosum inaestimabili gemmarum ornatu decoratum manibus suis deserentes, & in haec verba eidem Diacono colloquentes. Ista corona quam, frater, intueris, manibus summi artificis est frabricata I de a Domino Iesu Christo ad beati Geraldi animam coronandam nobis ministrantibus huc est destinata. Cujus equidem animam tali diademate coronatam sequenti die cum summo tripudio portantes divinae majestati praesentabimus , dc cum illo cui in vita sua fideliter ministravit per infinita seculorum secula regnabit. Anima vero tua corpori suo ad vitam ducendam relinquetur. Sed ideo hujusmodi vitio tibi revelatur ut tanti gaudii testimonium illis quibus patronus extitit sine dubio patefacias.

XXI. Diacono nempe visionem hujusmodi intuente , Clerici qui ei assistebant transitum ejus

214쪽

isc MI Ac EL NEORVM praestolantes , eum inconsiderate spiritum exhalare putaverunt , & statim corpus ejus terrae nudae po-1uerunt. At vero ipse in cinere positus , quasi expergefactus, oculos aperuit, & eis in haec verba

locutus est. Quod putatis , nondum est sactum. His dictis, in stratu suo iterum positus a Clericis

circumstantibus , oculos suos avertit, & conversus

ad parietem , vidit malignum angelum in conspectu suo astare. Cui , cunctis qui circumstabant audientibus , sic inquit. Insidiator pessime , & se doctor' maligne, ut quid huc advenisti Z Vade , & procul

hinc recede, quia in me partem non habebis. Statim ad haec verba Sathan maledictus evanuit. XXII. Postremo vero Diacono revelationemanetelorum Dei quam viderat Clerici S. ena irante,

ipsi de tanta visione plurimum gavisi , secundum

dicta ipsitus Diaconi transmigrationem viri Dei expectabant. Beatu, autem Geraldus die ab angelis pia dicta discipulos suos in unum convocavit , eis benedictionem adtribuit , Missam audivit , rursus communicavit , & sic migravit ad Christum. cujus spiritus cum beatis confessoribus in cassestibus reg

nat. .

XXIII. Tanto igitur patrono orbati Clerici, monachi, sancti minatales, necnon laici senes, juvenes , Virgines , pueri, & matronae omnes aequanimiter ad exequias ejus confluentes, planctum magnum super eum fecerunt, orbitatis sitae desola tionem lacrymando deplangentes. Discipuli vero ejus ad sedem Bracarensem corpus sanctum esserre cupientes , feretrum quo digi & convenienter pollet deferri composuerunt. Et quia maxima tam montium quam Vallium inaequalitas d sticultatem itineris ad corpus deferendum faciebat , quaedam nobilis mattona Osenda nuncupata magnum suffragium hominum eis ministrans , usque ad flumen

215쪽

. LiBER TERTIV s. 197 quod dicitur Tamica cum sanctissimo corpore pervenit. Flumine quippe extra alveum decurrente , m. na in eis o ita est sollicitudo quomodo feretrum cum glorioso corpore ultra flumen transdu-

ere possent. Erat ibi quidam molendinus cujus de causa se pes quaedam de sudibus & lapidibus

composita per medium fluminis extendebatur, per quam scilicet unus homo solus 8c pedes vix secule

poterat transmeare. Qua videlicet reperta , matrona praefixa in auribus omnium proclamavit hoc modo dicens. Carissimi fratres , omnes communi orationis consensu Dominum nostrum Iesum Christum deprecemur quod si patronus noster, venerabilis scilicet Geraldus sanctus ei est, ut credimus , per istud sepis articulum meatus hodie sine laesione pervius nobis & feretro pateat. Oratione peracta , homines qui sanctum corpus deferebant , sine aliqua offensione illud altum iter transierunt. Aliud etiam mirabile quod eis in ripa fluminis persistentibus acci3it non silentio praeterire judicavimus. In exiguo namque liburno duo pueri fluvium illum transmeabant . sed gurgite ipsius fluvii tumescente& liburnum subvertente, pueri in flumen ceciderunt . qui cum impetu fluvii euntes procul inde profluxetunt. Hoc audito , omnes quicunque ad infuerunt beati Geraldi pietatem deprecantes , incolumitatem puerorum summa devotione deposcebant. At vero sancti consessoris misericordia statim suffragante adolescentuli sani de incolumes periculum evaserunt. Inde vero procedentes , ad sedem metropolitanam cum thesauro pretiosissimo perveneruiar, ubi planctus non minimus a clero &a confluente populo iterum renovatus est. Sepulcrum autem idoneum ad corpus sanctum sepeliendum in urbe Bracarensi re periri non potuit. Vnde Bracarensibus opportunum visum est ut ipsi sepulerum

N iij

216쪽

is 8 MIs CELLA NE RUM . marmoreum , quod alio in tempore de colina Tibianis transsatum fuerat , requirere deberent. TempOIe enim praeterito mortuo quodam magnate Por iugalensi, Tibianenses monumentum in quo sepeliretur prae manibus non habentes , in colina ubi cimii, terium Regum antiquitus fuerat fodientes , illud ad monasterium attulerunt; in quo videlicet magnas

praedictus sepultus est. Sed quia in somniis in illo sepulcro ardere videbatur , de eodem ej ctus, in alio humatus est . Sc ita usque ad obitum beati Geraldi sepulchrum illud vacuum permanserat. ad quod nimirum tunc temporis transferendum plurima juga boum plurimum desudarunt, & plura plaustra fracta fuerunt. Ad illud v o modo reducendum unum solum jugum & plaustrum in inds validum proculdubio suffecerunt. Certe transsatio sepulcri de Bra- cara ad Tibianas tunc d:fficilis & laboriosa fuisso perhibetur, quia ad virum criminosum & peccatorem sepeliendum deferebatur. Reportatio vero ipsius de Tibianis ad Bracaram sine aliqua vexatione levis & suavis profectc extitit, quia ad virum sanctum & justum inhumandum reducebatur. In quo scilicet monumento insignibus pontificalibus egregie indutus , positus est in Ecclesia beati Nicolai , quam ipse construxit, & quam festive & celebriter dedicavit, requiescit. XXIV. Ad cujus equidem sepulturam quidam

Clericus , cujus nomen Ses udus, dinoscitur venisse, qui quendam morbum quem medici fistulam vocant in crure suo multo tempore passus fuerat, &diversis herbarum medicaminibus .adli bitis lanari non valebat. Moibus enim in crure jam plura fecerat foramina, Sc humores superflui ex eis jugiter emanabant, & homo assidua morbi comestione a Lflictas dolorem intolerabilem pat ebatur. Vnde suffragium beati Geraldi obnixe deposcens , medelam

217쪽

1alutis ab.eo devoti iis requirebat. A ger denique . misericordia a sancto viro impetrata post temporis ex lxuum sanus factus est. XXV. In territorio Bracarensi erat quaedam no, bilis matrona quae habebat filium qui a daemonio vexabatur, quae quidem ad sepulcium ejus cum humili devotione accedens, beati viri misericordiam pro filio suo attent .s exoravit , ibi diutius lacrymata est , filium glorioso consessori repraesentans. Beatissimus vero consessor pro consuetudine sinum Pietatis apperiens, puerum sanitati restituit. XXVI. In Pannoniis autem quidam Clericus d morabatur , qui difficillimam aegritudinem, quam medici cephaleam vocant, in capite suo patiebatur. Qua nimirum aegritudine anno integro molestatus . nullo medicamine remedium inde habere valebat. Tandem ad beati confessotis sepulcrum confugium faciens, ibi tota nocte psalmos cum lacrymis &cum precibus recitavit. Media vero nocte , dum ipse Orationi insisteret, medelam salutis ei sanctus G raldus attribuit Deinde Clericus Dei nostri de bea-.ti Geraldi laudem ubique glorificans , ad locum

suum sanus & incolumis reversus est.

XXVII. In urbe etiam Bracarensi quaedam dicitur mulier habitasse cujus filius parvulus dum pisces quadam die comederet . arista pistri gutturi eos adhaesit, & ita puerulus intolerabili dolore fatigatus

nullo potuit medicinae remedio mitigari. Mater vero ejus causam doloris ignorans, tempora fletus agebat.' uapropter ad sepulturam sancti Goraldi misera-buis de gemebunda parvulum in ulnis deferens cucurrit ; & plorans ibi tota nocte , tanto dolori remedium fieri postulabat. Ad lacrymas miserabilis . genitricis sanctus Geraldus respiciens, quod puerulo in gutture adhaeserat dimovit, & dolorem penitus mitigavit. Nocte vero sequenti genitrici pue-

218쪽

xoo MISCE AN EORVM

tuli in visione vir sanctus & gloriosus apparuit hoc modo dicens. Passio quae filium tuum molestabat. te ignorante intolerabilis erat. Spina enim piscis guttur illius inhaerendo occupaverat , quam quidem carnibus infixam virtuto Domini nostri Iesu Christi opitulante divulsi. Mulier expergefacta , gloriari Omnipotentis magnificans, sancti Geraldi magnalia ubique celebravit. . X X U III. In eadem quoque civitate erat quaedam muliercula domum hospitalem inhabitans, quae

inopinata aegritudine superveniente omnibus membris contracta facta est. cujus etiam corPus tanta leprae valitudo occupavit quod carnes de corpore

ejus frustatim cadebant. Ipsa vero ad beati Geral di sepulcrum quodam vehiculo transata , vigilias M obsecrationes infinitas ibi diutius est executa. Ad ultimum sanctus Geraldus mulierculae suspiria Mcompunctiones attendens , membrorum contractione distenta, et gressum restituit , & eam lepra penitus emundavit. Quae vero ad beatum confessorem pedibus alienis misericordiam reqvirere Venerat , virtutis miraculum repraesentans, propriis vestigiis ad domicilium suum proculdubio est reversa. XXIX. In villa autem quae Concieria nominatur , quidam perhibetur homo sui sse cui in oculo ostema vastidum inolevit. Cum tanto enim tumore impetus apostematis jam ei insurrexerat quod oculus de capite perie egredi videbatur. Valde in arta dolore positus , sancti Geraldi adminiculum sine intermissione deposcebat. Cui beatus confessor solitara pietate ianitatis medelam exhibuit. In pristina demum salute restitutus, ad locum gloriosi conses.sotis china magna devotione accedens , quae facultas suppeditavit sepulcro ejus obtulit, di immensas gratias agens , Dominum nostrum Iesum Christum &sanctum Gerat dum, qui misericordiam ei exhibue-i at, propensius glorificavit. a

219쪽

N LX. Inter duo vero flumina , scilicet inter Hominem & Cadavum, quaedam mulier morabatur quae Per quatuor annos infirmitatem quam medici asma vocitant sustinuerat, quam nimirum asmati M. Vocatio jam ad tantum malum perduxerat quod anhelandi ossicium vix implere valebat. Nullo agitur medicaria inis suffragio remedium adipiscens , ad beatum confessorem accessit , tantae passioni mitigationem fieri nocte dieque expostulans. cujus quippe Virtus eam in oratione assidua constitutam dignata est vi-

stare. Namque ipsa prorsds ab aegritudine liberata α sanitati reddita beato Geraldo & se & virum suum & filios suos deinceps obsecuturos contradidit. X X X I. In Episcopatu quoque Bracarensi quaedam dicitur femina fuisse quae per unius anni spatium languerat, ab officio membrorum suorum d stituta : quae quidem in praesentia corporis sancti constituta, lacrymas innumeras effundendo, cleme tiam sancti Geraldi assidue deprecata est. cujus lacrymae non frustra sunt proculdubio es sae. Nam incolumitate corpo is sui consecuta , hilaris & gaudens ad proprium locum est reversa. XXXII. Quaedam etiam puella maniaca ad sepulcrum ejusdem confessotis perducta fuisse memoratur, quae anno integro per devia montium furibunda vaga Ado incesserat. cui beatus Geraldus v sibile exhibuit miraculum. Namque furore praetermisso , ipsa sancti Geraldi suffitagio ad sanam redire mentem

concessa est.

XXXIII. Clericus aurem quidam Bracarensis,

cujus nomen Honoricus, dum Hierosolyma navigio rediret, tempestas valida in mari exorta est. unde navigantes naufragium incurrere ilico metuerunt.

Quapropter ipse Clericus valde pavefactus patro num suum, beatum scilicet Geraldum , attentius de-

220쪽

aox MI sc ELLANEORUM 'poscere coepit. cujus quidem sanctitatem circum se dentibus enarravit , eos ad eum in tanto perici, lo invocandum sic inflammando exhortans. Omnes itaque , jam maris naufragio incumbente, beati Geraldi opitulationem unanimiter petierunt. quorum quidem petitio a Deo exaudita est. Nam pro beati Geraldi reverentia magna repente tranquillitas eis

a Christo facta est. Ad portum namque salutis sine

detrimento per Venerunt.

XXXIV. Sane quidam monachus, Pelagius nuncupatus, qui beato Geraldo viventi sedulus comes extitit, dum quadam die de actione obedientiali rediret , ad flumen Cadavum accessit, sed transmeare nequivit. In altera nimirum partae ripae, nullo homine existente, lembus exiguus consistebat. Pelagius vero monachus undique circumspiciens , dc quaerens qui sibi ministraret & lembum adduceret, nullum transeundi consilium potuit reperire. Quia vero festivae diei, qui in sede metropolitana erat celebrandus , interesse satagebat, animum ejus angustia transeundi vehementius momordit. Ad ultimum valde gemens, & suspirans , domini sui, beati videlicet Getaldi, consuetae misericordiae consolationem, ne solemnitatis ossicio careret , medullitus postulavit. Ad haec vel ba, quod est mirabile dictu, lem- , bus per se solus sine aliquo ductore a ripa dilapsus

medium fluminis alveum sulcando usque ad Pelagium monachum in altera ripa existentem proculdubio pervenit. Nec mirum ; quia qui daemoniacoScurabat & aegros sanabat , ad lignum per aquam transducendum profecto compos potuit et te. Pelagius itaque monachus cum tanto virtutis miraculo flumen transmeavit, & quid & qualiter sibi contigerat sodalibus Bracarensibus enarravit. XXXV. Quidam autem homo morabatur in

la quae Siccaria nuncupatur, qui habebat filium

SEARCH

MENU NAVIGATION