Dantis Alligherii Divina Comoedia hexametris latinis reddita ab abbate Dalla Piazza vicentino

발행: 1848년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

396 PARADtSI XXX lil. Hic, qui ex valle ima, Summarum quae ultima Sumula est, 20 Singula vestigans exulas corpore vita SI Iuc usque inspexit, sibi te indulgente, vigoris Implorat tantum, ut visus attollere possit Λltius ad primae auctoremque caputque Saluti S. En ego, non ardens tantum studio ipse videndi, 25 Quantum hujus propter curam, te qua prece POSSum Oro omni Supplex, ne sit prex ista minoris; Ut, quae nunc hebetant mortalis lumina visuS, Omnes dissolvas huic nubes ipsa precando, Ne se ipsi celet Superum ac tua Summa Volupta S. 30 Idque etiam te oro, stibi enim, Regina, quod optasPosse datum est), ut post, quae tanta ac plurima vidit, Ipsi incorruptos serves in pectore Sen SuS, Et vigil humanos vincas eu Stodia motuS.Cerne BEATRlcEM circumstantesque beatos, 35 Conjunctis illi manibus mea vota Secundδnt. Tam dilecta Deo venerataque lumina in illos Defixa orantes nobis testata suerunt, Quam grato illa animo accipiat pia verba rogantuin. Exin aeternum haud dubitarunt quaerere lumen, 40 Ad quod nulla foret natura creata putanda Clarius inspiciens aciei mittere robur. At qui cunctarum rerum, quas diScere aVebam, dam prope eram finem, conSumpsi, ut rite dabatur, Ardorem desiderii. BEnNannus ad ista 45 Annuere atque mihi arridere, ut suspicerem alte; Sed jam talis eram per me, qualem esse volebat. Nam mihi facta acies sincera, magisque magisque Se radio insinuans lucem penetravit in altam, A se quae vera est. Ex illo tempore major 50 Vis oculi venit, quam possim dicere lingua. Nam cedit sermo, cedit meminisse facultas, Pressa ictu tanto. - Ut qui in Somnis somnia vidit, Postque ea, quae vidit, manet intus cura repoSta,

452쪽

Nec res succurrit revocanti; non secus ipsebb Nunc maneo. cum visa mihi paene omnia ceSSant,

Et cor intus adhuc blanda inde exorta voluptasMi liquat. Haud aliter dissolvi, sole tepente, Nix solet; haud aliter soliis commissa Sibyllae Carmina perturbata ibant ludibria ventis.

60 O lux summa, adeo exsuperans mortalia Sen Sa, Sussice parva tui nostrae vestigia menti, Qualis eras tunc visa mihi, santisque loquelae Vim tantam, ut possim genti mandare suturae Tantum ex divina, qua immense gloria abundas 65 Unam scintillam. Namque huc redeunte frequenter Mente, meique oris cantu resonante Parumper, Forte magis populi discent, ut tu omnia Vincas. Credo ego, ob ardentis jubaris quod lentus acumen Sustinui. passus desectum sorte suissem, 70 Lumina si quando statuissem aversa tenere. Et memini hoc propter me contra audacius iSSe, Immensam donec virtutem tutus adivi.

O mihi gratia Opis dives, qua dante, meare Non timui aeternam in lucem sic, ut, quod habebam 75 Visus, consumptum fueriti Mihi, quidquid ubique est,

Hoc alto centro demersum, et amore revinctum i

Cernere contigerat, simul omne, quod occupat orbem

Terrarum studiis curisque, volumine in uno; nem per se atque modum, et quod privi est moris utrique,

80 Sic conflata simul cuncta. ut quod dicere conor, Sit simplex lumen. Tunc me vidisse putarem Totam hujus formam nodi; nam copia gaudi Largius irrorat mentem haec mihi visa locuto. Unum horae punctum mihi plus solet esse veterni, 85 Quam si saecla decem bis sumpta et quina manenda Auso illi suerint, per quod Neptunus in umbra Argus suspiciens stupuit. Sic tota morata est Mens animi suspensa, haerens, immobilis, alte

453쪽

Intenta, inque suo obtutu magis usque sagrabat. 90 Istam qui adspiciat lucem, sit talis, ut inde Declinare oculum atque alio divertere nunquam Vere contentus possit; nam cuique voluptaS, Meta voluntati, tota huc concurrit et extra fHanc, quaecunque alibi sunt Optima, manca labascunt. 95 Parcus ad haec, quae commemoro, jam Verba Prosundam, Ut qui matris adhuc humectat ad ubera linguam. Non quia constaret plus simplice imagine vivum, Quod suspectabam, lumen; nam tempus in onme Semper idem est, quod erat; Sed ViSUS propter acumen, I 00 Major ab intuitu cui vis veniebat, imago lina, mihi tantum mutato, est visa laboranS. Hujus in excelso puncti claroque nitore

Tres orbes triplicem reserentes luce colorem Cernere sum visus triplicemque hunc ambitu in uno. I 05 Unus de alterius dissultans lumine lumen Visus erat, veluti Iris de Iride; tertius ignis Hinc atque hinc aeque et flatus. Quam angusta loquela Haec mea ineptaque iis est, quae mens concipit intust Atque haec tantula sunt, ad quae illo tempore vidi, II 0 Ut non sussiciant conanti pauca referre. 0, quae Sola Super te sidis, lucida flamma Aeterna, et quae tu solam una intelligis, a te Et percepta et percipiens te, huic annue curae. Ille orbis visus, te ipsum generante, m0Veri 115 More repercussi splendoris, fixa mora luS Lumina nostra diu, ille idem intus imagine pictus Nostra erat, hanc proprio ipsius monstrante colore: Namque ego pendebam totus desixus in illitin. More geometrae, qui totus inhaeret in una 120 Circii mensura intentus, neque multa moventi Invenisse suit, quod primum postulat usus; nestiteram illius tactus novitate figurae:

Cura erat inspicere, u circlo conVenit imago,

454쪽

399 lAlque ut se huic aptat; sed non sat ad ista suere,125 Quas habui pennas; at mens fuit icta nitore, Qui desiderium explevit. Me hic alta reliquit

Phantasiae virtus. Sed jam studium omne meaeque , Regna voluntatiS, motae aeque more rot3i, Circumagebat Amor, solem astraque caetera torquens.

SEARCH

MENU NAVIGATION