Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

no ultimo profligatus & captus apud Nicomediam cum Martiniano filio, Constantiae tamen precibus a morte servatuS, vitam privatam egit usque ad sequentem annum, quo Thessalonicae morti addictus fuit: sed nec toto quinquennio in Regionibus illis, ubi excitata fuerat, uniformi passu processit s Licinius enim homo versulus ac versipellis, tempori & circumstantiis sese accomodans, modo Christianis se favere eXterius demonstrabat, modo ex animo eos persequebatur : adeo ut in dubio reliquerit, an aliquando Christianus , postea apostata factus fuerit. Metu Constantini ovis pellem induebat, ac se Christianorum fautorem simulabat, metu vero cessante, velut Lupus qualis vere erat oves persequebatur. Talem illum describit Eusebius L. a. de Vita Constant. cap. I s. dicens : At Licinius specie quidem ipsa fingebat Leges se libenter amplecti s Fidem jurejurando firmabat:

verum occultὰ militarem apparatum instruebat, atque iterum bellumi erre , iterum pugvam instaurare meditabatur. Sed π Barbaro-νum auxilia undique conquirebat, ct novos circumquaque investgabat Deos , utpote a prioribus in fraudem inductus. Nec memoria repetebat , quae paulo ante de Diis in conciove dixi et: nee Deum qui pro Consantivo propugnasset agnoscere volabat s fed multo plures, ct recentiores Deos non μὰ risu ac ludibrio coepit conquirere . Sed

ab his quoque sicut a prioribus, quia nihil valentibus, deret, eius, vitam infelici exitu consummavit.

CAPUT XV.

Martyres quorum aetas nescitur.

SL Areadius Cassianus Faustas Ianuarius ct Martuus istas ct Zoilus.

L Lurimi ultra recensitos superessent, qui in praenarratis Persecutionibus Christi Fidem sanguine confirmarunt, A quorum tempus & annus determinari nequit, & quibus plena sunt Martyrologia & Menologia, ut si singulos vel recensi re vellem , plures Tomos implerem. AliquoS tamen pro praesentis argumenti majori robore inserere sat agam. II. Cum in Acha j a Devus debaccharetur Persecutionis furor & tota familia Christi Levientis Diaboli incursibus turbaretur 3 ut uos declinaret S. Arcadius suamque auimam in Iulo po

572쪽

MARTYR Es QUORUM AETAS NESCITUR . s syneret, relicta patria domo & bonis omnibus , in solitarium locum secessit, ibique in precibus vigiliis & jejuniis aliquandiu

delituit: sed cum impii exploratores observassent, eum cum aliis Sacrificia non frequentare , suspicati eum propterea se occultasse, repente ad ejus domicilium M dites qui eum trahe rent miserunt, sed loco ejuS quemdam propinquum inveniem tes , ab eo quaerebant ubi esset Arcadius: quem negantem se scis re , illico traxerunt ad Praesidem , qui eum arcto carceri addixit, ibi mansurum , donec ubi esset Arcadius non proderet. III. Facti hujus rumor ad Arcadium pervenit: quare jam pleno Martyrii ardore accensuss nolensque , propinquym suum sua causa pati, latebris relictis in Urbem rediens se praesidi ob tulit : hic ei dixit, se fugae suae veniam indulgere paratum esse, si vel sero sacrificare statueret. Ad haec exhorrens Saucius Martyr respondit, nunquam fore , ut vel terror suppliciorum , vel mortis timor a Iesu Christo ejusque Fide eum divellerent: quaresponsione iratus Praeses : Tibi, inquit, equuleus plumbati fustes

ungulae ferreae ac caetera ordinaria tormenta vilescunt e excogitabo nova 8c atrociora. Ita putabat, se vincere Deum in Servis suis. Vocatis ergo inter Lictores sevioribus jussit, ut paulatim singula corporis membra & juncturas inciderent: a digitorum nodis inciperent, dein manus a lacertis, lacertos a cubitis, mox a thorace humeros discinderent, & sic articulos a pedidus, crura a poplitibus, femora a coxis ι & in hoc artificio moram trahe rent, ut sic Deorum contemtor miseriam suam magis sentiret.

IV. Quod praeceperat sigillatim impleri coeptum est. Vir Dei illico protulit manus: dumque articulatim secaretur, Deum laudans gratias ei agebat, quod membra , quae ipsi tradiderat, singulatim recipere dignaretur: in hoc adeo intrepide perseverans , ut vel ab ipsis carnificibus lacrymas excuteret. Eo tandem barbara haec laniena processit, ut corpore ad truncum redacto, &suo in sanguine volutante, Vir Dei pridie Idus Januarii

felicem animam Deo reddiderit. Tantam constantiam vel ipsi Infideles admirati sunt. Fideles vero pietate moti sparsas corporis ejus reliquias collectas ei adjunxerunt, & possibili honore sepelierunt. Ejus memoria in Martyrol. Rom. die I a. Januarii

collocatur.

V. S. Cassanus Martyrii locum habuit Imolam salias Forum Cornelii quia a Cornelio Sylla fundatam Urbem Roman-diolae. De eo Prudentius hymnum 9. edidit, ac de eo agunt Beda Usu ardus Ado & Martyrol. Rom. II. Augusti. Cassianus

ergo ibi studiis puerorum praeerat, quos in bene loquendo e

573쪽

scribendo severa disciplina erudiebat. Furente persecutione ea-ptus & ad Judicem diustus, sacrificare compellitur: quod cum ille constanti animo recusaret, monitus Iudex, eum instruendis ephebis operam dare , hoc inauditum supplicium excogitavit. Duci eum jussit ad scholam , ubi congregati erant discipuli, ibi , que nudatum manibus tergo revinciis ad eum seriendum illos excitavit. Memores igitur verberum, quibus eorum deiectus aspera facie sepe punierat & proinde illis exosus factus fuerat, in eum omnes insilierunt tum lapidibus, tum ferreis stilis, quibus

tunc adscribendum utebantur, millenis ictibus vulnerantes, lento quidem, quia pueriles manus lethale vulnus infligere non poterant , sed diutino & acerbo cruciatu sensim ei mortem pararunt 3 sicque sanguine guttatim fuso destitutus spiritum emisit. Ita eius Martyrium describit Martyrol. Rom. : a pud Forum SIllae natalis Saucii Cassiani Maruris , qui eam adorare idola noluisseι , vocatis a Perseeutore pueris , quibus docendo exosus factus fuerat, data eis facultas ipsum perimendi: quorum quant) iuuermior

erat maians, tauto graviorem Mart)rii poenam dilata morte faciebat.

Addit Baronius in Notis, ex quibusdam Manu scriptis haberi, hunc CasΙianum fu i fle Episcopum Brixinensem; sed inde pulsum I molae consedisse, ac ibi ludum litterarium aperuisse, &Undem ibi Martyrium consummasse. Nusquam tamen apud Veteres Cassianum I molae Patronum Episcopum fuisse legitur: ideoque multis suspectum redditur quod Baronius dicit. V l. Faustus Januarius & Martialis Fide ac pietate conjuncti Cordubae degebant , cum Persecutor Eugenius nomine animo Christianos ad Sacrisiicia Gentium trahendi illuc adventasset . Tres isti coram ipso se praesentarunt ei exprobrantes, cur Servos Dei seducere, eos ad falsos Deos adorandos impellendo, tentaret. Tunc Eugenius perditos &iu selices eos appellans, quid de desperata sua societate facere vellent, quaesivit : cui Faustus: desperatio, inquit, eorum propria est, qui inutiliter Christianosa vero Deo ad falsos abducere conantur. Quibus accensus Praeses , eum & simul Januarium in equuleo suspendi jussit. Inde ad Martialem, qui forte junior erat, conversus ei suadere coepit, ne stultitiam sociorum imitari vellet: sed cum iste quoque iram Dei comminatus ei fuisset, Eugenius eum cum aliis in equule suspendi mandavit, ac deinde torqueri, donec Deos suos adorarent . Sed cum Faustus haae omnia despiciens irrideret, dixit Eugenius: nunc te tormentis afficiam : jussitque abscindi ei nares & auriculas , radi supercilia , dentesque mandibulae superio-

iis evelli Fatasto tuterea hilari voce Deo gratias agente: quod

574쪽

MARTYRES QULORUM AETAS INCERTA.

tum factum esset, ait Ianuario Eugenius : videsne quanta pastus est Faustus, dum deceptus opinione sua pertinaciter imperio meo parere recusatὶ At Januarius: impietas inquit ista 8c pertinacia Fausti in me maneat, & ejus vinculum caritatis non disrumpatur: quare eadem quae Fausto ipsi abscidi jussit. Tentavit inde dc Martialem , sed cum & hunc constantem inveniret, jussit eos igne cremari. Laetantes igitur ad supplicii locum ibant;

quo cum pervenissent, prae habita ad Populum oratione, traditi flammis ad Deum laeti commigrarunt. VII. De his Martyrol. Rom. I 3. Octobris ait: Cordubae is Hispania natalis Savetorum Ofarorum Fausti Panuarii re Martialis, qui primo equulei paeπε cruciati, delude superciliis rasis, deu-tibus evulsis , auribus quoque re naribus praecisis, ignis passione Mar- rium consummaruut. Hos indicasse visus est Prudentius , dum

in Hymno 4. de Martyribus Hispanis dicit, quod Corduba dabit tres eoronas. Historici Hispani de eis frequenter loquuntur , R volunt eos fuisse filios S. Marcelli Centurionis, Martyrio Tingi in Mauritania coronati, quo fieret, ut horum trium pas so sub Diocletiano ponenda esset. Prudentius in praelaudato Hymno dicit, quod Corduha dat etiam Alciscium & Zoellum . S. Acisclus in Martyrol. Rom. po nitur passus sub Diocletiano, Dione Praeside , una cum Victoria sorore his verbis: Cordubae Sanctorum g Marorum Aciscli ct Horia germanorum , qui in eaclem Perseeutione i Diocletiani j fu Dionis Praesidis faemis Θ crueiati, coronas d Domino illustri passione meruerunt. S. Zoilus apud Prudentium forte ratione metri Zoellus seu Zoillus in Cordubae cum decem & novem sociis Martyrium subiit. Ita Martyrologia S. Hieronymi Usu ardi Adonis , & alii. De eo Martyrol. Rom. 27. Junii haec habet:

Cordubae Sanctorum Martyrum mili S aliorum decem σ novem .

Passum fuisse Diocletiani & Maximini temporibus aliqui volunt, sed incertum est.

q. II. . Drosi Virgo Genesius Arelatensii ct Iulianus Cilix.

I. H E Sancta Droside Virgine Sc Martyre apud Latinos&Graecos Historicos altum est silentium,attamen Sdo: Chrys stomus celebrem de ea orationem habuit, quae extat to. I. homil.

7 I. i modo tona. a. pag. 688. : ubi dicit, quod Sanctae Drosidi fuit corpus imbecillum & obnoxium sexus injuriae, & junior

aetas

575쪽

aetas s imbecillitatem tamen omnem Divina gratia sustulit & ad omnia subeunda sortem ac paratam reddidit. Coram ergo Pep. secutore positam, cum in Fide constans persisteret, noluit Tyrannus celeri morte perimere, sed horribili spectaculo prius terrere. Jussit ergo coram ipsa ingentem accendi rogum, jamque flamma in summam altitudinem attollebatur: spectabat illa s sed major erat amoris Christi, quae intus ardebat, quam quae foris

urebat. Trium Puerorum memor, ardebat se in certamen illorum venire & cum eis coronari. Voti autem compos effecta fuit, nam in ardentem rogum tandem injecta, dum carnes ejus liquefiebant & ossa torrebantur, animae fides firmior &splend dior fiebat, donec corpore dissoluto ad aeternam visionem evolavit . Antiochiae passa fui me creditur, tempus autem ignoratur . II. S. Genesius inter Galliae Martyres celeberrimus, ex Urbe Arelatensi ortum accepit, cujus ipse postea Martyrio suo Patronus evasit. Adhuc valde juvenis & simplex Catechumenus erat,

quando pro Christo patiendi gratiam accepit, prius filius Dei& haeres Regni, quam in ipso renatus: quod ei fuisse a Deo concessum dicitur, intuitu ardentis Fidei & amoris , quo, ut dicam, in eum ferebatur. Cancellarii seu Exceptoris munus in justitiae tribunali obibat, cujus erat Advocatorum & Judicis verba excipere S in tabulis veloci manu notare: quod ei occasio Martyrii fuit: accidit enim, ut eodem ante tribunal Judicis Exceptoris munus implente , impia atque sacrilega mandatae Persecutionis justa legerentur: quae cum devotus Deo Genesii repudiaret auditus & imprimere ceris manus sancta respueret , abjectis ante oculos Judicis tabulis, secutus Evangelicum consilium Persecutionis impetum declinandi ,repente aufugit,hucque illucque loco& Civitate mutata, latebras quaesivit. III. Hoc inopinato facinore dudex stupore simul & furore correptus, illum inquiri confestim mandaviti & ut eum ubi cumque invenissent interficerent sed crudelissimis poenis , ministris injunxit. Quod ubi Beato Genesio vel occultis nuntiis Vel rumore publico innotuit, diversa latendi loca , non carnis infirmitate sed pio consilio mutavit. Cumque nondum esset ex aqua & Spiritu Sancto renatus, ut Fidem suam confirmaret, perfidos internuntios si Catholicae Religionis Antistite donum Baptismatis postulavit. Sed ille vel temporis angustiis impedistus vel juvenili aetati diffidens, sed verius Divino nutu, distulit,

ei renuntians, quod plenam Baptismatis consummationem daret etiam promta pro Christo cruoris effusio. Deo , inquam , sic disponente, ut circa ejus consecrationem officia humana cessa

renis

576쪽

MARTYRES QUORUM Ar As lNCERTA. so Irent, cui unius Baptismatis duplex gratia, dc aqua scilicet & sanguis e Christi latere parabatur. IV. Itaque cum Dominus nolens disserri coronam, ubi vi debat paratam esse victoriam, Persecutoribus eum obtulit. Is autem ubi se prospicit deprehensum, Rhodani se immittit fluentis , & natatu ad ulteriorem ripam trangreditur: transgressiuntamen Persecutor assequitur, & gladii ictu sestinantem animam

vinculis corporis quibus tenebatur.absolvit . Provideruut ιa- meu Fideles temporis illius Dei servi, ut utramque ripam fluminis

geminaιis Urbibus ambiendam uulus Maroris tutela muniret : nam

in ipso beatae passionas loco , eo ecrati cruoris vest/gia relinquevies , tu alterum fluviii latus honoratas reliquias transtuleruut, at utrobique prasus Sanctus Genesius, ilire savguiue haberetur , hic corpo re . Ita S. Paulinus Nolanus Epist. sa. , ex quo omnia supradicta de S. Genesio excerpsi . Vocat autem Arelatem geminatas Ur hes , quia Rhodano intersecatur, ac si duae Urbes essent. Sunt qui dubitant, an sit genuinus S. Paulini laetus , nemo tamen in

riciari potest , quin ab ipsius aevi Auctore descripta fuerit, sive is fuerit Faustus Rhegiensis Episcopus, sive Eusebius Emissenus , sive Eusebius Gallicanus. U. De Sancto Genesio agit Martyrol. Rom. as. Augusti his verbis: serelase in Gallia beati Ganesii, quι Exceptoris incio fungeas , eum impia Edritia quibus Christiani puuiri jubebantur nollet exeipero, re projectis in publicum tabulis se Christiauum esse

saretur , comprehensus atque Geollatus, guar rii gloriam proprio cruore baptizatus accepit. De eo meminit etiam Prudentius

Hymno 4. cum ait: , Teque praepollens Arelas habebit , Sancte Genesi. Et Venantius Fortunatus his versibus. Porrigit ipsa decens Arelas pia dona Genesiesris Caesareo concomitam e suo .

Sic etiam in Breviario Toletano legitur ejus sacer Hymnus . quo S. Genesiit Acta egregie canuntur: quae etiam Gregorius Turon. celebrat L. de Glor. Mart. cap.68. 8c 69.: qui etiam restri , quod S. Honorati temporibus si dest ann. 4a . vel 428. pons quidam scaphis compactus, qui Arelate super Rhodanum transitum parabat, dum immensa Populi multitudine nimium

gravaretur, repente confractus corruit. Omnes tamen qui in

fluvium demersi fuerant S. Genesium implorantes ad ripam inveolumes evaserunt.

VI. Inter plures Sauctos Martyres, qui Iuliasi nomen ge rim. VI. Bbbb runt

577쪽

runt illustris ille est, quem in Cilicia natum propria panegyri

celebrat S. Joannes Chrysostomus tom. 1. homil. 47. modotom. a. pag. 67 . ubi eum vocat S. Pauli concivem , sive quia ex eadem Urbe Tarso, sive quia, ut verius putatur, ex eadem

Provincia, & etiam vocat Ministrum Ecclesiae sicut Paulum, quia in Ordine aliquo Ecclesiastico constitutum c de quo tamen Marty rologia & Menologia, ut infra , nihil dicunt Ex his ergo & ex S. Chrysostomo sequeutia respective colliguntur. Primo , S. Julianum aiunt Graeci natum fuisse Anagarbi in Cilicia, patre illius Urbis Senatore, matre vero Christiana, quae ipsum in Fide Christi educavit & sacras litteras docuit.

VII. Deinde dum ageret annum aetatis decimum octavum saeviente Persecutione prassentatum fuisse in Urbe AEgas cuidam Judici Marciano nomine, cujus jussu ad tacrificandum compulsus , cum nollet obedire, Lictores violenter os ei aperuerunt,&in illud vinum & carnem idolis oblata infuderunt : deinde in carcerem conjectus est & mater ejus adducta et quae de illo interrogata , petiit sibi filium suum concedi per tres dies , quibus posset cum illo deliberare . Quo facto rursum in quaestionem adducuntur , & cum dixissent, Christum se nequaquam abnegaturos esse, matrem calcaneis perforatis dimiserunt. Hucusque Graeci in Menol. Basilii die i6. Martii: quod tamen de S. Iuliani matre dicunt, nec in Martyrologiis nec in reliquis Menaeis reperi

tur.

VIII. Addit Chrysostomus, quod saevus Judex cum Iulianum videret forti animo praeditum, nec suppliciorum veheme tia robur ejus posse infringi, procrastinatione uti decrevit, ut sic eum vinceret: quare diebus singulis eum ad se introducebat educebat interrogationes adhibebat,supplicia minabatur blanditiis & promissis alliciebat,omnes machinas admovebat & imm tum illud fundamentum concutere nitebatur. Anno integro per universam Ciliciam illum circumducebat, putans se ignominia assicere, cum illum redderet illustriorem : nam vulnera , quae gestabat, patientia , qua omnia tolerabat, velut lux ad oculos totius Ciliciae immissa, omnes ad imitationem excitabat facio magis quam verbis . Sanctus itaque in medium producebatur ι admovebant illi carnifices ignem & ferrum ti tormenta sloquebatur ille tantum & opera sermo vincebat: vox Martyris

in C um subsiliebat, &. inde reportabat robur, quod inimici

superare non poterant.

IX. Vidit tandem Tyrannus , quod Sanctum Martyrem torquerz aeque inutile erat, ac adamautem frangere Velle : quare

578쪽

MARTYR Es QUORUΜ AETAS INCERTA. σ3 satius duxit eum damnando ad mortem victum se confiteri . In hoc tamen suae crudelitatis notam voluit ostendere: allato sacco arena completo, & in eum injectis scorpionibus viperis& draconibus, Sanctum Julianum una cum illis inclusum in mare dejecit erat enim Agas ubi passus fuit Urbs Ciliciae maritima. Accepit eum mare, non ut occideret, sed ut coronaret , & post coronam corpus ejus reddidit: quod teste Chrysostomo Antiochiam delatum ibi honorifice conditum fuit. Tali genere M a tyrii coronatum fuisse contestantur Martyrol. Rom. & Menol.

Basilii die 16. Martii s quamvis dicat, ejus Reliquias Alexandriam ejectas a Religiosa quadam Vidua fuisse sepultas. Huic horribili mortis generi, refert Eusebius L. de Mart. Palaest. cap. , pro Christo fuisse quoque addictum anno so6. S. Ulpianum adolescentem in Urbe Tyro, qui post erudeles plagos bacerbissima flagroxum verbera , unis cum cave re aspide su cuιeo ex crudo bovis corio insutus , in mare praecipitatus es : hoc genere

supplicii teste Baronio in Notis ad diem s. Aprilis puniebantur parricidae Lege Romana , quamvis ob nimium horrorem in usu esse postea desierit,

SS. Leo Puregoriar: Iulius Eusebius Pasicrateo , ' ct Valentia,

I. O Ancti Leo & Paregorius Patarae in Lycia Martyres fuerunt ι Acta tamen Paregorium cum Leone vixisse, sed antea Martyrio coronatum supponunt, ac proinde de eo obiter tantum loquuntur, occasione scilicet Martyrii S. Leonis: ideoque quo genere mortis obierit ignoratur s scitur tamen ipsius Leonis testimonio fuisse Virum factis praeclarum. Igitur Procu ratoris jussu, qui expectans Lolliani Proconsulis adventum Pataram tunc regebat, Festum Serapidis delebrabatur, cui omnes omnino etiam Christiani interesse tenebantur, & de facto ex eis non pauci metu adacti intererant. Quo cum Sanctus Leo summe tristaretur, ad sepulcrum S, Paregorii, ut ibi orando in lamen acciperet, pergere decrevit. Oportebat autem locum in quo profanum Festum agebatur, pertransire. Eum cum vidisset Populus vultu severo & incessu gravi procedentem : asceticam enim vitam continentiae castitati & temperantiae deditam a j Ventute exercuerat, & aspero pilisque contexto indumento ut

579쪽

immoratus iter suum prosequens ad locum sibi propositum a cessit, ibi preces solitas fudit, & domum reversus de more pa-Dem sumsit, & praeclara Paregorii gesta apud se meditabatur. Paulatim vero in somnum resolutus vidit Paregorium stantem in medio torrentis magno impetu defluentis, ac se ipsum in torrentem projicere, ut ei ad Martyrium eunti conjungeretur. Qua visione intellexit, se quoque cum illo Martyrio coronandum. II. Ad sepulcrum ita ciue S. Peregorii continue pergenti a cidit , ut per medium quadam die transiret, ubi Fortunae Templum erectum erat: & videns lucernas & cereolos circa ipsum

accensos, primo quidem caecitatis eorum qui accenderant misertus esti propius tamen accedens Divino spiritu correptus lucer. nas suis manibus contrivit & cereos conculcavit pedibus,dicens: Si Deos existimatis habere vires, se ipsos defendant. Hoc gravi in Populo edicitato tumultu, monitus Procurator praecepit Militibus , ut Leonem revertentem comprehenderent: quod factum fuit. Et ductus ad Procuratorem , ab eoque aspere increpitus quod talia ausus fuisset, occasionem Vir Dei sumsit objiciendi Vanitatem Deorum ac Daemonum, quo S colebant relicto summo Deo omnium Conditore : asserens, se pro eo omnia pati pa

ratum esse, ut ab eo vitam aeternam consequeretur s addens ad

ad eam per passiones tutiorem sterni viam. Ill. Cum ergo alia multa dixisset, quae Judaeis aeque& Gentilibus displicebant, facta est vox adversus ipsum clamantium , ne amplius loqui sineretur. Quare Procurator videns , Sanctum Dei Deos suos adorare prorsus nolle, flagris eum caedi Iussit,& quidem Levillime, ut totum corpus plagis fauciatum esset, ipso Ne quidem suspirium emittente. Cumque Procurator ipse pietate erga ejus canitiem motus eum hortaretur, ut saltem diceret: Dii magni sunt: respondit s dicam : Dii magni & potentes sunt, sed ad perdendum miseros, qui illos adorant. Quibus iratus Procurator , graviora supplicia & mortem ipsam comminatus, videns

haec a S. Leone contemni, R iterum conclamante populo, lusest pedibus alligatum per Urbem ad torrentem trahi extremo ibi supplicio finiendum : quod inhumaniter a Diaboli Ministrisims letum fuit. Cumque semiaminis ad locum supplicii perductus sui siet, obtenta brevi precandi venia, beatam animam statim enisit. Tunc impii satellites beatum Corpus in excelsam rupem elatum, illud in profundam voraginem praeceps dejecerunt , putantes illud dispergendum & in frusta comminue dum: sed intactum ac facie quasi ridente praeter leves quasdam puncturas repertum, a piis Fidelibus honorifice tumulatum fuit. IV.

580쪽

MA RTYREs QUORUM AETAs INCERTA . sσς IV. S. Iulius, ut notat Martyrol. Rom. a . Maii, Miles

veteranus ac emeritus erat. Tempore Persecutionis comprehensus ab Ossicialibus oblatus fuit Maximo Praesidi Dorostori in Mysia, qui promissis & minis eum impellere studuit ad obediendum mandatis Principum Deos suos adorando: sed cum Iulius promissa rejecisset & minas contemsissiet, capitali sententia eum mulctavit. Cum autem ductus fu i siet ad supplicii locum Beatus Julius, osculabantur eum omnes: ipse autem dicebat: Unusi quisque videat qualiter osculetur. Hesychius autem quidam Christianus cum esset Miles, & ipse custodiretur, Sancto Iulio dicebat : is Obsecro teduli,cum gaudio comple pollicitationem

is tuam & accipe coronam , quam Dominus consistentibus sese dare promisit, Sc memor esto mei s nam ego subsequor te: plu- rim timetiam saluta Pasicratem & Valentionem famulos Dei, is qui nos per bonam confessionem praecesserunt ad Dominum, , . Julius vero osculans Hesychium dixit: is Frater, festina venire eis mandata enim tua jam audierunt, quos salutasti se . Et haec dicens Sanctus Julius ligavit oculos suos, & tetendit cervicem suam dicens : ,, Domine Jesu Christe , pro cujus nomine uis haec patior, tu cum Sanctis tuis meum collocare dignare,, spiritum, , . Tunc Minister Diaboli educens gladium caput ei abscidit in Civitate Dorostori 6. Kalend. Iunias. De anno ambrugitiar. Nam quidam, ut Martyrol. Rom. ponunt eum pastum sub Alexandro s alii anno soa. sub Diocletiano , adeoque passionis tempus incergum est. v.

dem Maximo, ut ipse . praedixerati, pastus est. De eo enim in Martyrol. Rom. I s. dulii dicitur: Dorostori in Mysia Sancti H Debi, o mittis , qui eum Beato Pulio comprehensus sub Maximo Prode pos eum Martyrio coronatus es. VI. Pasicratem vero & Valentionem biduo ante S. Julium coronatos fuisse indicant Martyrologia s inter quae Romanumas. Maii ita habet: Norosiori tu ursia natalis Sauetorum Maν

rum Fasicratis Valentionis oe' aliorum duorum coronatorum: ubi

duos adjungit socios . Graeci quoque in Menol. Basilii a . Aprilis rem fusius exponentes a junt: Mar res Chrisi Fasicrates erValentinus fuerunt ex Civitate Dorostolo in Macedouia milites quidam , sed tamen Chrisiani . Unde cism ziderexi, ab Idololatris lapides animo carentes adorari , gelo commoti, palism ac liberὰ Chri- sum solum Deum esse, idola vero res esse omvis sensus expertes, professisuvt. Comprehens proinde coram Praside caedarii fueruut, idoloque e pollinis eis exhibito, ut illi saer eareut, earrens Pam

SEARCH

MENU NAVIGATION