Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

Rescripto praecipit, quo Chrisiani Sacra sua solito

posseης, ac pro Imperatore preces ad Deum fundere . COQtur,verba subsequentibus factisoer Augulas Urbes proposita sunt Euidia palinodiam erga nos continentia . Haec Eusebius, qui subinae ea per extensum resert: quod praestitit etiam Lactantius L.de Mort. Persee. cap. 3s. Edicta haec, praefixo nomine Omnium, qui tunc imperabant, assixa fuere Nicomediae 3 o. Aprilis eJusdem au ni sit. & inde publicata in omnibus Provinciis Minoris Aliae,

Ponti, Bithyniae, Galatiae, & aliis Galerii jurisdictioni subjectis . III. Maximinus tamen qui in Syria & AEgypto regnabat ,

Vir ait Eusebius L.s. Hist. cap. I. omulum homiNIm 3Nu immS' Divinae Religionis hosiis aeerrimus , eum hujusmodi littera es ἀν- splicerent, Ioeo Reseripti, quod propositum fuisse memoravimus,vierbis dumtaxat mandavit γudicibus fuis , uι ab oppugvat/oue πο- prorum abstinerent. Nam eum alioqui minimὸ auderet potrorum vo-ιuntati aesententiae refragari, suppresso Edicto ius . . . omnique cura ac eautione adhibita, ne per Frovineias Imperii fui publieὸ pro- proneretur, ipse nuda ooce Rectoribus Imperio suo subjectis praecep t, ut Porsecutionem adversus uostros inhibereut . xuod quidem mandatum ipsi sibi ivvigem Rectores peν litteras signiscarunt. Inde refert

Eusebius Epistolam Sabini Praefecti Praetorii super hoc ad Provinciarum Praesides, omnia continentem , quae in Edicto imperatorum , excepto quod de rexdificandis Ecclesiis non loqui

tur. 1 HAM

IV. Vi hujus Imperatorum concessionis Praesides a Perle-eutione cessarunt, ac ut idem facerent Magistratus caeterique in feriores Ministri demandarunt ι quare Fideles omnes sive in caγceribus inclusi sive ad metalla damnati liberi dimissi sunt, de Iaudantes Deum solitos coetus magno numero frequentare re Ecclesias reaedificare coeperunt. Quod describens Eusebius dι-cto L. 9. cap. I. ait: His ad buve modum confectis repentὸ i tareaelestis e usdam lucis, quae post densissimas noctis tenebras exoritur, Ecclesias in Fingulis Civitatibus congregatas, o frequenti mos risiavoram eoncursus, s Collactas ibidem ex more fieri folitas cervere licebat. Ex quo Infidelium Populos iugens pervaserat stupor,

chm tautam tamque insperatam rerum eouetersionem admirarentur.

Exclamabantque fotum magnum s .erὸ Deum esse qui d Cbristianis

colereretur . . . . Sic igitur numerosa nostrorum agmiva per vias ps

biicoso' per fora Deum Θmnis oe cautieis celebrando iter suum per egerunt . Et qui paulὸ ante eum summa aeerbitate vincti , s ex patrio fuerant expuis, eos tune laeto atque hilari vuItu sua domicilio possiminio recuperantes vidisses: adeis ut illi ipsi, qui priῖs ea em nobis

552쪽

nobis atque exeidium Givabantur , tam insperata rei miraculo attoniti nobis gratulareutur. Ita Eusebius .

V. Interim Christiani secundum monitum Pauli pro Galerio etsi scelesto, preces ad Deum fundere non cessabant; sed iste Divina misericordia se indignum reddidit: nam non solum criminis sui veniam a Deo non postulabat, sed fastu & arrogantia

tumens Christianos oderat, eos omni supplicio dignos esse pronuntians , & sua clementia praeservari. Quare Deus nedum sanitatem ei non concessit, sed brevi adempta ei vita ad aeterna transire fecit supplicia . Mortis ejus ante finem Maii Nicomediam perlato nuntio , Maximinus in postellionem A si e sese statim immisit: sed cum Licinius omnia, quae sub Galerii do. minio fuerant, sibi vindicare vellet,ac proinde bellum imminens esset s amicabiliter conventum est, ut quidquid Galerius in Alia

possederat Maximino cederet, quidquid vero in Europa Licinii

esset.

VI. Ejusmodi tamen pax belli adversus Christianos innovatio fuit in Oriente. Cum enim mortuo Galerio Nicomediam MaXiminus veni stet, occurrerunt ei Pagani sua Idola ante ipsum ferentes, & ut Christianos expelleret enixe rogantes . Placuit Maximinino haec petitio s ei tamen se annuere non poste respon dit, sed velle Mundum in sua relinquere libertate . Hoc autem dixit, quia cum in illis partibus ingens est et Chr istianorum numerus , ac sibi a Licinio bellum timeret, noluit tantam multitudinem adversum se provocare. Non diu post tamen ab hoc timore liber , protulit litteras manu suae subscriptas, quibus permitte-hat Urbium Magistratibus ut impedirent ne Christiani coetus suos in coemeteriis habere & Ecclesias intra moenia Urbium erigere possent': atque ita , ut notat Eusebius L. 8. cap. a. , ne sex quidem mensibus integris permissum fuit Christianis concessa libertate gaudere. VII. Huic maximum incentivum dedere Antiochenses , qui loco maximi beneficii postularunt, ne cuiquam Christianorum Antiochiam incolere liceret, auctore Theotecno viro violent Versuto atque improbo, qui tunc in illa Civitate Curatoris ossicium gerebat. Hic cum antea variis artibus Christianos calumniari conatus fuisset, tandem simulacrum Jovis Philii magicis artibus consecratum erexit. Cumque ad ejus cultum inania mysteria ac detestandas expiationes instituisset, compositis quibus dam oraculis, ad ipsum usque Imperatorem praestigiarum suarum specimen detulit: foedaque adulatione gratiam ejus captans

finxit Deum jubere, ut Christiani Urbe omnique territorio pel

553쪽

lerentur; quod illi ex sententia successit. Nam Magistratus o . nes Maximino subjecti, stimulantibus quoque Idolorum Sacerdotibus , ut rem gratam Principi facerent, nihil non egerunt quod adversus Christianos esse existimarent. Eusebius L. f. cap. 3. & 4. Impius tamen Theotecnus debito tempore poenas

luit s nam ut ait idem Eusebius cap. II.: Licinius, Maximino devicto, cum inutiochiam venisset oe' praefigiatores pervies areae deprebendere insiιuisset, inter caeteros etiam novi illius simulaeri ophetas π Sacerdotes tormentis subjecit, qua ratioae fraudem

concisuassem, ioterrogaus . cum veritatem amplius celare nou

possent, vi tormentorum adasii , totiusque masteriiseevam a Neo- Iecuo arte quadam composisam fuisse faterentur , Licinias merito supplicio cunctos assiciens, primum quidi m Neotecuum ipsum , deinde

reliquos fraudis ac praestigiarum eoufeios ae participes post plurimos cruciatus luterfici jussis. VIII. Redeundo igitur ad Maximini impietatem, iste non contentus Christianis vitam adimere , honorem eis quoque eri pere, Christum ejusque Legem infamia notare tentavit. Acta enim quaedam apud Pilatum super Servatore nostro habita confingi curavit vel jam conficta prodidit) plena impietatis adversus Christum: quae illico per omnes Provincias evulgari mandavit per litteras , ut ubique locorum tam in Urbibus quam in

oppidis & agris publice proponerentur , & ut ipsi Ludi magistri

pro dictatis declamanda 8c memoriae commendanda pueris traderent , & sic horrorem contra Religionem Christianam a teneris annis conciperent. De quo Eusebius L. 9. cap. s. ubi addit ,

quod Dux quidam mulieres quasdam impudicas e foro tractas minis adegit, ut faterentur se olim Christianas fuisse, & flagitiorum quae Christianis patrantur conscias esse s eos in ipsis aedibus sacris obscoena quaedam perpetrare asseverantes, & quae cumque alia ad infamandam Christianam Religionem Dux voluerat . Harum mulierum testimonia Actis inserta , & ad Imperatorem transmissa, ejus jussu ubique publicata sunt: verum Non longo post tempore Dux ille mortem sibi consciscens improbitatis suae poenas luit. IX. Interea pergit Eusebius cap. 6. revixit Persecutio, adeo ut Christiani latebras iterum quaerere, Provinciarum Rectoribus contra eos insurgentibus , cogerentur a & multi, qui in Sacrae Fidei praedicatione excellebant, comprehensi capitali sententia damnati sint. Ex his apud Emeiam tres Christianos se esse consessi bestiis objiciuntur: inter quos Silvanus Episcopus decrepitae jam aetatis , qui per auuos quadraginta ministerium

554쪽

PE RsECUTIO sus LICINU . s 3 obierat s Petrus quoque Alexandrinae Ecclesiae Episcopus vir sanctitate & doctrina celeberrimus Maximino jubente capite truncatur 3 atque cum ipso idem perpessi sunt alii quoquis AEgyptiorum Episcopi. Sed & Lucianus Antiochenae Ecclesiae Pr

sbyter vir tum vitae continentia tum sacrarum litterarum perit igconspicuus, perductus Nicomediam in qua tunc Maximinus morabatur, cum confessionem Fidei quam profitebatur coram Prieside edidisset, conjectus in carcerem trucidatur. Hujus dum esset in carcere memorabile factum pro antiquitate Sacrificii Missae retuli supra tom. a. cap. s. s. 3. num. II. Demum tot

tantaque mala brevi tempore Christianis intulit ille omnis virtutis inimicus Maximinus, ut haec Persecutio multo acerbior priore videretur, Eusebio teste .X. Verum tandem didicit, manum hominis nihil contra

Deum posse . Pluribus enim dimissis nempe fame peste bellis quibus totum Imperium concussum fuit, Maximinus ipse a Licinio in praelio superatus & fuga elapsus , Licinio cum exercitu eum insequente, ad abditos montis Tauri recessus & tandem Tarsum aufugit. Ibi videns, se terra & mari periculis expositum , nec ullum effugium inveniens, desperato consilio mortem sibi accersire decrevit. Vino igitur ac cibis immoderate repleto stomacho venenum sumsit s sed cum hoc propter abundantiam ciborum effectum suum statim parere non potuisset, tantum in visceribus ejus accendit ardorem tamque acerbos dolores , ut furore extra se raptus ac humi prostratus terram plenis manibus sumeret, eamqne famelici instar quatriduo deglutiret: & caput in parietibus collidens essessis oculis omnino caecus evaderet . Tunc visu corporeo orbatus, oculos mentis aperire coepit. Visus ei fuit Deus Judex Ministris stipatus albis vestibus indutis ,

super ipsum instituens iudicium , quo miser, velut in tormentis interrogaretur, auditus fuit prius clamare: Non ego hoc stet sed alii: deinde tamen reum se confessus, identidem gemens ac plorans veniam a Jesu Christo implorare non cessabat: sed nimis sero , nam inter haec miseram efflavit animam . XI. Totum hoc refert Lactantius L. de Mori. Persee. c.49ω

ubi postquam dixit Maximinum Tarsum confugi sse , subdit: Ibi

cstm jam terra marique perterreretur, nec ullum Deraret refug/um νavore animi ac metu eonfugit ad mortem , quasi ad remedium mala

rum , qua 'Neus in caput ejus ingessis. Sed prius eibo se infersit ac vino ivgurgitavi , si folent hi, qui boc sItimo se facere arbiιravrura fite hausit menenum s cujus vis referto stomacoo repereus , τοιον

555쪽

item , ut diutius protracto spiritu crueiamenta seutiret. yam si

Qire tu eum coeperat urrus, cujus Sis cum pracordia ejus ureret, imfusentabili dolore usque ad rabiem mentis elatus es s aded ut per dies quatuor insania percitus haustam manibus terram velut esuriens devoraret: delude pos multos gravesque cruciatus, cism caput Dum parietibus ivsigeret, exsilierunt oculi ejus de caveis . Tunc demum amisso vi su , Deum videre coepit, eandidatis Miniseris de fa judieantem . Exclamabat ergo scut ii qui torqueri solent, non fefed alios fecisse dicebat ι deinde quos tormentis adactus fatebatur , Gristum subinde deprecaus o plorans ut fulmet misereretur. Sic inter gemitus , quos tauquam cremaretur edebat, nocentem Diritum det

subitig nere mortis efflavit. Ita Lactantius , cui similia Eusebius refert L. 9. Hist. cap. LO. XIl. Sic Galerius & Maximinus eodem quo olim Antiochusi L. I. Mach. cap. s. in infelici ac turpi exitu vitam clauserunt ,& sub omnipotentis Dei manu positi ejus condignam ultionem experti sunt. Hanc uterque sentiens , sicut ille , Deum , quem in servis suis persecutus fuerat, tandem agnovit oravit & multa ad ejus gloriam & Fidelium utilitatem se facturum pollicitus est: sed de utroque ut de illo vere dictum suit: orabat scelesus Dominum,d quo non esset misericordiam confecuturus: quia nimis sera imo Nec vera poenitentia erat. Paucis ergo immediate succedentibus annis tres ferocissimos Ecclesiae suae hostes prostravit Deus , anno 3ι o. Herculium , 3II. Galerium,ia III. , Maximinum .Quare cum Lactantio L. de Mori. Persec. cap. sa. Deo gratias agendo dicere possumus : Ubi sunt modo magni ca illa Er clara per gentes Ioviorum Herculiorum cognomina , qua primum d Dioclete ac ὀMaximiano insolenter assumta , ae posmodum ad Successores eorum Iratastata viguerunι Nempe delevit ea Dominus o erasit de terra .

I. Ir Alerius Licinianus Licinius conditione vilis, quia Agri-V colae filius , anno 3o . a Maximiano Galerio Caesar declaratur , eique Pannoniae & aliarum forte Provinciarum Impe-xium committitur. Eum in Christianis persequendis Galerio fuisse consortem, extra dubium e de videtur, saltem usque ad annum 31 ., quo, ut supra dixi, Galerius ipse ab eis persequendis cessavit, ut apparet ex Edicio nomen etiam Licinii praes rente i apud Eusebium L. 8. Hist. cap. 17. quo indulgetur, uς

556쪽

cere cogautur. Galerii mors, quae anno II 1. contigit mense

Maii, totius Illyrici Graeciae & Thraciae dominium Licinio

reliquit. Eodem tempore cum Constantino inito laedere Mediolanum Licinius accessit, ut Constantiam Constantini sor rem sibi promissam uxorem acciperet, quam de facio Mediolani accepit anno 3 ι 3., ibique ambo Edictum summe favorabile Christianis promulgarunt, quod per extensum refert Eusebius L. Io. Hist. cap. s. quod tamen ad solam Ecclesiam Catholicam se restrinxisse alio Rescripto indicarunt. II. Maximinus tamen sui refert Lactantius L. de Mort. Persec. cap. s.) ubi intellexit, Licinium nuptiarum solemnibus

Occupatum, adverSuS eum movit exercitum, & transjecto protinus freto ad By antii portas accessit armatus , ac militibus ibi in praesidium relictis promittis & muneribus frustra tentatis , vi& obsidione per dies undecim Urbem oppugnavit, quam Milites non fide sed paucitate dissi si dediderunt. Inde Heracleam progre sius, & illic eadem ratione detentus aliquod dierum tempus

amisit. Inter haec accepto nuntio Licinius cum paucis Hadrianopolim venerat s Maximinus autem , occupata per deditionem Perintho,ad mansionem decem millium & octo pervenit nec ultra procellit, alteram mansionem Licinio tenente : qui collectis ex proximo quantum potuit Militibus , obviam ei pergebat magis ut Maximinum detineret, quam proposito dimicandi aut spe victoriae: quippe cum ille septuaginta millium armatorum exercitum duceret, ipse vix triginta millium numerum collegi se set ε sparsi enim Milites per diversas Regiones fuerant, dc adunari omnes angustiae temporis non sinebant. III. Propinquantibus tamen exercitibus, jamjam futurum praelium videbatur. Tum Maximinus ejusmodi votum Iovi vovit , ut si victor evaderet, Christianum nomen extingueret funditiisque deleret. At proxima nocte Licinio quiescenti adstitit Angelus Dei , monens ut ocius surgeret & oraret: Deum summum cum omni exerci ru suo ei victoriam daturum, si fecise set. Post has voces cum surgere sibi visus esset, qui eum monu rat, docuit quibus esset orandumi: quare discusso somno jussit acciri notarium , & sicut audierat haec verba dictavit: Summe

Deus te rogamus:-Sancte Deus te rogamus: omnem justitiam tibi commetidamus : salutem nostram tibi commendamur: imperium uo-srum tibi commendamus. Per te vivimus, per te Oiciores exis/mus .

557쪽

dinius: exaudi, Sancte fumme Deus. Scribuntur haec in libellis, 3: per Tribunos mittuntur, ut suos quisque Milites doceat. Crevit in omnibus animus, victoriam credentibus sibi de Coelo

nuntiatam. Maximinus autem castra composuit: nuntiatur Licinio : capiunt Milites arma obviamque procedunt. Erat utraque acies in conspectu . Liciniani scuta deponunt, galeas dimittunt , manus ad Coelum tendunt, & praeeuntibus Ducibus ac Imperatore preces dicunt: audit acies peritura precantium murmur . Oratione ter dicta, virtute jam pleni reponunt capitibus galeas, scuta resumunt: procedunt ad colloquium Imperatores: sed ferri non potuit ad pacem Maximinus: contemnebat enim

Licinium &desertum iri a Militibus existimabat, eo quod ille esset in largiendo tenax, ipse autem profusus: & ad hoc arma moverat, ut exercitu Licinii sine certamine accepto, in Consantinum duplicatis viribus pergeret. 1V. Ventum igitur est ad pugnam. Liciniani impetu facto adversarios invadunt: illi vero perterriti nec gladios expedire nec tela jacere valuerunt. Maximinus aciem circumire ac Licinianos Milites nunc precibus nunc donis ad se trahere satagit, sed non auditur. Fit impetus in eum & ad suos redit. Interim acies ejus impune caedebatur, & tantus numerus Legionum , tanta vis Militum a paucis metebatur: sic eos summus Deus tradidit jugulandos. Tantae multitudinis stragem videns Maximinus , abjecit purpuram & servilem vestem induit, ac fugae se commisit Nicomediam primum, inde iΗ Cappadociam , tandem Tarsum confugit, ubi ut dixi misere vitam finivit. Exercitus sui media pars prostrata est, media vel dedita vel in fugam veris . Licinius paucis post diebus Nicomediam ingressus, gratias Deo, cujus auxilio vicerat, retulit, ac de restituenda Ecclesia & Christianae Religionis libertate amplissimas litteras dedit, quarum

exemplum Lactantius citatus cap.48. nobis exhibet.

V. Tanto beneficio Licinius a Deo cumulatus, existimabit quispiam, quod Christianam Religionem illico amplexus sit.

Ita existimasse visus est Soetomenus dum L. r. Hist. cap. 7. ait rLicturus vero qui antea Religionem Chrisianam coluerat &c. , &solum ad Paganismum reversum , cum Constantini inimicus factus fuit . Idem erui videtur ex quadam oratione panegyrica incongressu Episcoporum habita super aedificatione Ecclesiarum sapud Euseb. Lib. ro. cap. 4. ubi de Imperatoribus tunc re gnantibus Constantino M Licinio dicitur: Adeo ut, qu)d nu

quom conιigerat, fummi Imperatores bonoris illius, quem Dei beNe-Acio oeceperunt, sibi eonseii, jam is mortuorumsimulacroram faciem

558쪽

eonspuant f ct profanos Damovum ritus conculaent . . . . unum Ner. ae solum Deum cism erga οmses tam infe ipsos maxime beneficum

agnoscant, re Christum Dei Filium uviversorum Regem esse pro teantur . Ita sorte creditum fuit ab illis, qui procul ab ejus cou- sortio erant f videntes enim, quae in favorem Ecclesiae operab tul , & audientes , quod Divina ope vicisset Maximinum, sibi persuadebant, Licinium tanti memorem beneficii Cia isto aeque ac Constantinum nomen dedisse. VI. Verum deceptos fuisse puto, Licinium enim nunquam Idola deseruisse & Christianam Religionem amplexum fuisse, certius judico. Primo quidem Christianis valde favorabilem se exhibuit, praesertim post victoriam de Maximino Divina Ope reportatam , cujus testimonium praebent litterae postea datae , animo tamen nunquam Christianus fuit, sed quae in gratiam Chrisstianorum fecit & dixit, exterius praestitit, ut Constantino, cui

tunc laederatus erat, complaceret. Caeterum exortis tractu temporis invicem simultatibus, quae tandem in apertum bellum eruperunt, qualis in corde semper fu i stet indicavit: & maximis tunc cum praelium commistiirus, ubi Constantinus precibus, ille vaticiniis & falsis Diis sacrificando Sc cum despectu de Christo loquendo se praeparabat, ut videre est apud Eusebium L. a. de Vita Constant.cap. . & s. . Licinius ergo cum coepisset Constantinum odisse, odio coepit etiam habere Christianos, eisque

infensus este , ex eorum calamitatibus maximum dolorem Constant xo allaturum so usiperans: simul etiam exissimans, Ecessas cir sianorum id uπum optare ac studere, uι illum fotam Imperatorem haberent. Ita SoZOmenus L. I. cap. 7.

VII. Non statim tamen sed paulatim odium in Christianos prodidit Licinius. Primo enim, ut scribit Eusebius L. I. de Vita

Constant. cap. s I. vetuit, Episcopos conventuq agere, fines alterius intrare & Concilia cogere. Secundo cap. sa. Christianos omnes e suo Palatio expulit, & quos in comitatu suo habebat fidissimos, eos praecipue in exilium relegavit. Rursus cap. 33. Legem tulit 3 ne viri orandi causa in Ecclesiam Dei simul cum mulieribus convenirent s ne mulieres ad virtutis scholas discendi causa veniarent: ne Episcopi Religionis praecepta mulieribus traderent, sed ut muIieres ad id electae docendis mulieribus praeficerentur : jussit etiam , ut solemnes Populorum conventus ex tra Portas in aperta planitie celebrarentur 3 asserens, liberum extra Portas aerem turbis lota Ee commodiorem esse, quam Orsetoria intra Urbem sita: & hac arte Ecclesias sensim destruere

teutabat. Verum scap. 14. cum ne tu hoc quidem obsequi sibi

559쪽

videret, rejectis ambagibus, nudo quod ajunt capite decrevit,

ut Milites, qui per singulas Urbes apparebant Iudicibus , nisi

Daemonibus sacrificare vellent, a Militia & caeteris praesidialibus officiis removerentur. Aliud quoque mandatum fecit, nequis detentis in vinculis quidquam etiam ad vitae sustentationem Doce ssarium suppeditareis poena imposita , ut qui inclusis stipem cedi stet, pari cum ipsis supplicio plecteretur. Talem Legem humanitati adeo contrariam nemo etsi barbarus unquam tulit. VIII. Haec & alia Eusebius cap. ss. & s s. reseri, a Licinio adversus Christianos facta anno 3 19. & 32o. , donec crescent in dies in Constantinum, a quo iterum victus fuerat, Odio, aperte Ecclesiam persequi Licinius coepit, & ipsos praecipue Episcopos , quos maxime sibi adversos esse intelligebat s pro inimicis praecipue habens eos, qui Deo carissimi Imperatoris amici essent. Nec ipsum deterruit exemplum eorum , qui ante ipsum fuerant persecuti, quorum ipse ex parte spectator fuerat 3c etiam ultor, ut Maximini: qui omnes infelici exitu perierunt . Quia tamen Constantinum metuebat, ausus non fuit omnibus Ecclesiis suo Imperio subjectis apertum bellum indicere fi ad instar colubri, qui non audens in eum quem aggreditur insilire, contorquet se sinuose, ac sibilis & lingua furorem suum prodit, & si potuerit repente mordet: sic Licinius suae perfidiae

venenum corde retinere magna ex parte coactus, minis fremebat , & sinuose variis praetextibus , praesertim vero dum poterat, in Episcopos evomebat. Hinc factum puto, ut Sulpitius Severu L,uum. 68., hanc inter Persecutiones nou computet .

q. II L

SS. x L. Milues Severianus Marores. I. C Olos Episcopos sub Licinio passos fuisse audacter de moreo asserit Dodu vellus Dissert. de Paucit. Mart. num. 9 I. di Cens : Caveant itaque Fabulatores, ne quos alios sub Licinio Mar- res faciant , praeterquam Episeopos: at verius puto , DOdu vel

lum ipsum fabulari. Nam Gregorius Nyssenus, Ephraem Syrus, Septimae Synodi Generalis Patres, & ut notat Gerardus Vossius in scholiis ad homil. S. Ephraem in SS. XL. Martyres, horum me moriam non Graeci solum & Latini, sed & Syrii Chaldaei Mar nitae Armeni 8c Orientales omnes celebrant. Omnes ergo isti Fabulatores sunt Fateor equidem , Licinium in Episcopos ma gis saevisse, quia eos utpote Constantino maxime deditos, sp

560쪽

ΡεRsECUTIO SUB LICINio . s 43'cialiter oderat , sed tandem a Constantino devictum generaliter in omnes Christianos exarsiisse: id enim Eusebius ipse testatur,

qui L. Io. Hist. cap. 8.& L. a. de Vita Const. cap. I. Scseq. describens Persecutionem, quam Amaseae & caeteris ponti Urbi hus saevius excitavit, dicit, quod multi novum mortis genus pertu- Ierunt , corpore in muhas partes, bestiarum more , conciso , π possatrox ejusmodi Deciaeuium , ut pii cibus cibum praeberent in ali iamum mare projecti. Erat ergo haec Persecutio praecipue contra Episcopos & contra Milites concitata . Hinc SoZOmenus L. I. cap. 7. Hist. non solum multos Sacerdotes a Licinio afflictos fuisse commemorat, sed alios plurimos re praecipuὰ Militaris ordinis maia multiatos asserit. Nec tamen fieri Persecutio dicebatur , erat enim ut ait Socrates L. 1. Hist. cap. I. aperta simuισ oeeulta , nam verbis quidὰm dissmulabatur , re ipsa vero erat ma nifestissima' ii enim qui Perseeutioni subjacebant, innumerabilia mala tum iu bon/s tum in corporibus fuis perpetiebamur. Et quidem

si, ut dixi, praeceptum erat, ne iis qui erant in carcere cibum quisquam deferret, quot ex illis inedia necatos fuisse credendum est ρ Unde Rumnus L. f. Hist. cap. Io. e Maltitudives, inquit,

in carcerem retrusae inedia uecabautur .

II. Inter eos, qui sub Licinio passi fuere, celebres sunt quadraginta praefati Martyres professione Milites , qui Sebasten Armeniae Urbem passione sua illustrarunt. Hi ex diversis Provinciis Militiae adscripti, mole corporis , virium robore, flore aetatis , sed magis pietate, erant enim omnes Christiani, caeteris eminebant: cum ergo Licinii Edictum , quo Milites omnes Daemoniis sacrificare jubebantur, illuc pervenisset, ipsi perfracto animo renuerunt f se Christianos esse dicentes. Agricolaux Praeses hoc audito anxius ac dubius, primum quidem dulci sermone eos aggreditur : Nolite, inquit, juvenes aetatem vestram perdere, & fortia quae hactenus gessistis facta pravorum hominum morte obscurare e aderunt vobis ab Imperatore honores divitiae omnia bona, si mandatis ejus parueritis. Sed cum illi haec omnia contemnerent, dicerentque , multo plus esse, quod eis eripere tentabat quia aeternum, quam quaecumque posset promittere quia temporalia & fugacia : faceret de eorum corporibus quod vellet, nam illorum animae soli Deo vero dicatae erant, nec quisquam ab eo tollere poterat. Iratus Praeses virgis eos caedi& latera ungulis lacerari, deinde catenis invicem ita colligari utun catent viderentur omnes vinciri, R in carcerem trudi jussit. III. Eorum nomina , ut a Bollandistis Io. Martii recense tur, sunt xvirion, Gundidus, Domnus, Meliton , Domitianus .

SEARCH

MENU NAVIGATION