Vniuersa historia profana in certa capita, per annorum decadas digesta, a Christo nato, ad annum millesimum sexcentesimum quadragesimum, cum imperatorum regumque Francorum iconibus. Auctore Iacobo Goutoulas Tolosano, Societatis Iesu sacerdote. Pars p

발행: 1653년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DECAS OCTAVA i t

quam libertate , tum alios, tum etiam ipsum Imperatorem proscinderent. Dis. RNouissimi Justri censor fuit, una cum Tito filio , anno Claristi septuagesimo sexto, principatus quinto, ut resen Ousorinus cap. 31. de die natali, dbi perit, inter primum lustrum, 1 Servio Tullo Rege conditum, qui, ex Valerio lib. 3. quaterlustrum fecit, α triumphauit in annos intercessile fere sexcentos quinquaginta, additquc non plura lustra , quam septuaginta quinque , illo interuallo celebrata fuisse; p sica vero, desiisse plane, ae tempora per agones computari caepisse Hoc lustro reperti sunt, Plinio teste, lib. 7. Historiae naturalis, qui centum & quinquaginta annos vixissent. Achaiam, Lysiam, Rhodum, Byzantium, Samum, Thra clam, Ciliciam, Comagenam, quae antea liberae erant, &sub amicis regibus , in prouincias redegit, eodem Christi anno septuagcsimo sexto. Suetonius, Eusebius in Chronico,

HEROES. Sanguine, Gestis, s Politia.

Cluvius Rufus, vir admodum illustris Hispaniam regebat anno Christi septu esimo primo ; Vitellius vero, Censoris Vitellii,&ter Constitis filius, Germaniam. Tacitus sib. i. Hi-

portarum.

Lucinius Mutianus secundis, aduersisque iuxta famosus, Syriam obtinuit, insignes amicitias coluit, triumphalesque honores de bello ciuili meruit. Tachus. Tiberius Alexander, praefectus Augustalis, AEgyptum aditu dissicilem , annona foecundam , superstitione & lasciuia disse cordem, & mobilem , insciam legum & ignaram administrabat. Tacitus.

Titus Vinius celebratae familiae , Cornelius Laco , praefectus praetori j ; α Icellus Galbae libertus, aurcis annulis o . natus ; viri in aula apud principem potentissimi. Tacitus lib. i.

Historiarum.

Alienus Caecinna, quem Galba Quaestorem in Boetica im-

142쪽

iι, SAECULI PRIMI, pigre in partes suas transgressum, legioni praeposuit. Tactas

Ad m. Hordeonius Flaccus, vir magni nominis , senectute grauis, & prudentia clarus, superiori Germaniae praeerat. Tacitiis. Claudius Ciuilis, apud Batavos regia stirpe editus, ingenio ferox ac solers, manuque promptissimus, & ad simulandum apprime eruditus, multis enim te periculis, sua industria, Ne ronis, Galbae, Othonia, ac Vitellij principatu, vir callidus expedierat. Hunc causae irarum multae , spesque ex magnis Romani orbis malis enata, ad magna incendebant. Vespasiani amicitiam, studiumque partium Flauianarum, nondum sublato Vitellio , praetendit, ut accita a Vitellio auxilia, specie Germanici tumultus retineret. Pacarius Decimus, Corsicae insulae maris, Liguriam Italiae regionem alluentis procurator, arma in Othonem Casiuem vertit. Virginius equestri familia, & patre ignotus, Imper

tor ab exercitu acclamatur. Tacitus locaritato.

Albinus Mauritaniam Caesariensem tenebat ; Blaesus autem genere illustri, animoque magnus, ac par opibus, Lugd nensem Galliam. Tam lib. 1. Historum m. Fabius Valens Fontei Capitonis percussor, Galbae inse siti, ac proditor, & Vitellio fidus, illum siquidem Impera torem salutarat ; tum Bononiae, quae est princeps Hetriitiae colonia, Felsina olim vocitata, in octava Italiae regione, vetrudit Plinius lib. 3. Op. 3. Gladiatorum spectaculum , in ipsius gratiam , deuecio ex urbe cultu , edidit. Romae item , v cum Caecinna, diem natalem eiusdem principis, edictis vica tim tota urbe gladiatoribus, ingenti apparatu, de ante illum diem insolito, celebrauit. Vitellij vero Imperatoris filius, cui

uniuersus exercitus, iubente patre, occurrerat, Germanicus dictus est, omnibusque ornatus fortunae insignibus. Tacitis

loco citato.

Titus Vespasiani filius, e Iudaea, incolumi adhuc Galba,

Romam mittitur a patre; profectionis causam, ossicium erga principem,& matura honoribus iuuenta, ferebat. Huius imgenium magnum, α quantaecumque fortunae capax: accepta

in itinere principis caede, substitit. Paphiam Venerem adiit,

143쪽

illamque de futuris consuluit; laeta omnia, de ingna edidicit, tum patrem , qui belli consilia agitabat, auctus animo petiit. Vibius Crispus pecunia, potentia, & ingenio inter alios splendidus. Suetonius Paulinus variis victoriis clarus. Saluius Titianus , cui frater Otho Imperator, Imperi j curam permiserat. Titus Ampius Flauianus, Pannoniae rector , de Pompeius Sylvanus, Dalmaciae. Tacitus. Primus Antonius, vir nobilis, strenuus manu, sermone promptus, discordiis ac seditionibus potens, pace pessimus, bello celebris, labantibus Vitellij rebus , Vespasiano fauens, grande momentum addidit. Cornelius item Fuscus claris na. talibus, & aetate vigens , susceptis Vespasiani partibus, bello ardentem facem praetulit. Tacitur. Antiochus vetustis opibus potens, alionamque omnium principum diti stimus, Vespasianum tuetur, una cum Iudaeorum Rege Agrippa, qui initio belli aduersus contribules suos, Romanis adhaeserat, nec amplius ab eo tempore, quo Romam ad Galbam Imperatorem nauigarat, in Iudaeam reuersus est; nec post illum aliquis suilectus in regnum , solis Romanis uniuersae Iudaeae dominantibus. Iolbin lib. ue de bello. Actius Varus vir summae gloriae apud omnes, ob res prospere gestas in Armenia. L. Vestinus Equestiis ordinis, magnaeque auctoritatis, & cui cura Capitolium restaurandi commissa fuerat. Tiritus lib. Historiarum. Flauius Sabinus, Vespasiani frater , quinque de viginti stipendia in republica fecerat; domi, militiaeque clarus, septem annos Moesiam , duodecim vero , urbis praesecturam

obtinuerat. Tacitus.

Helvidius Priscus opum contemptor, recti tenax, ingenio illustri, ordinem primipili duxit, Achaiam rexit, praetorque designatus filii. Tacitus lib. 3. Historiarum. Classicus nobilitate, opibusque potens, illi genus regiussi, paceque atque bello insignis. Tacitus ibidem. Petilius Cerealis re militari inclytus, magnaeque famae apud principem; Valerius Festus Africam gubernabat, anno C mirsti septuagesimo secundo. Tacitus loco citato.

144쪽

,34 SAECULI PRIMI,

Lupus praesectura Augustali AEgypti donatus fuerat: Cesennius autem Petus Syriam regebat, anno Christi septii gesimo quarto, Vespasiani Imperatoris tertio. Iosep lib. δε bello. Frontinus vir Consularis, praeturam urbanam gessit, Britanniaeque curam, atque molem magna cum gloria sustinuit, anno Christi septuagesimo septimo, Vespasiani Imperatoris

sexto. Tacitus in vita Agricola.

VIRI ERUDIT L

Titus Vespasiani filius Latinis, Graecisque literis excultus 'Orator eximius, ingenio splendidus, α mirabili ficilitate dicendi ex tempore illustris. Suetonius. M. Cluvius Rusus historicus celoberrimus, singularique eloquentia clarissimus. Tacitus M'. r. Histina . Quirinus Asconius Pedianus historicus insignis, permulta ingenii sui opera nobis reliquit. Eusebius in Chromis. Saleius Canus, poeta Epicus, & Vespasiano carus, ac ab eodem quinquaginta sestertiis donatus. G raedus. Gabinius magni nominis Rhetor docuit in Gallia hoc tempore. Eusebius. Marinus Tyrius Geographiam scripsit, unde Ptolomaeus suam deprompsit. Volaterranus. Dioscorides medicus Graecus,& in arte herbaria celebris: teste Plinio bb. s. de herbarum, arborum, lapidum, aromatum,& animalium virtutibus, acurate composuit. Philinus rim

C. Plinius senior Veronensiis librum unum de Iaculatione Equestri,& duos de vita . Pomponii scripsit, tempore quo praefectura militati fungebatur; de bellis germanicis, viginti

auspicatus est, dum in Germanos arma tractaret; de institutione item Oratoris, tres, quos in sex volumina, propter emtum amplitudinem, diuisit; dubi j sermonis octo, sub Nerone; sub Vespasiano vero, cuius interdiu negotia administra bat, noctibus , de saccisiuis horis, triginta ieptem libros Histoici naturalis, opus diffusum, de eruditum, nec minus va-

145쪽

DECAS OCTAVA.

rium, quam ipsem naturam a Electorum Commentarios centum sexaginta , opistographos quidem , & minutissime scriptos, qua ratione multiplicatur hic numerus. Referebat autem se potuisse, dum procuraret in Hispania, vendere hosce commentarios Largio Licinio quadringentis millibus nummorum, & iamen tunc pauciores multo erant, H restatur is

fius ηρ s. Adde insuper, teste Albino Torino medico, libros quinque de re medica. Silius Italicus Poeta , genere Hispanus, ex Italica ciuitate Boeticae, prope Hispalim , & originem , & nomen traxit; Romae tamen natus, & in literis educatus; prima ei fori contentio fuit, magna inter patronos auctoritate ; Consulatum gerebat eo anno, quo Nero extinctus fuit; defunctus consulatu, totum se a publicis negotiis, ad otium poeticum, di studia conuertit; praedium Virgilij in agro Neapolitano, vi Formianum Academicum, villam Ciceronis, possedit; com-Iosuit iam aetate prouectus , in Campaniae secessu, libroseptemdecim de bello Punico, versu hexρmetro, quibus bellorum Carthaginensium ingeniosissima consilia describuntur. μι- Crinitas is poetis Lauinis. Angelus Politianus, oe Mariana H . 4. de rebus Hispaniae. Cornelius Celsus medicus florebat hac aetate : scripsit de acie Rhetorica, de re militari, rustica, & medica. Fumulianus, O Volaterranus. N

NATALITIA AUGUSTA.

Hadrianus futurus Imperator nascitur vicesimo quarto Ianuarii, anni Christi septuagesimi septimi, Vespasiani Imperatoris sexti. Spartianus.

REGNORUM OCCASUS.

Debellata Iudaea, de Hierosolyma funditus euersa, Iudaeo rum regnum concidit, anno Christi septuagesimo secundo, Vespasiani Imperatoris primo. Philippus Bevomensis refer , Aglippam, ultimum eorum Regem Romae commorantem

146쪽

regnum suum senatui testamento legassc , anno principatur vicesimo secundo.

Capitolium, bello Ciuili Vitelliano, Romae concrematum. anno Christi septuagesimo primo, magnifice restauratum fuit, Vespasiano Imperatore,anno Christi septuagesimo secundo, principatus primo; curaque Vestino equestris ordinis viro demandata. Undecimo itaque Kalendas Iulias, serena luce, spatium omne, quod templo dicandum erat, euinctum vittis, coronisque, ingressi milites', quibus fausta omina, felicibu, ramis, hoc est Diis gratis; dein Virgines Vestales, cum pueris, puellisque patrimis, matrimisque, aqua rivis atque fontibus amnibusque hausta , perluero. Mox Helvidius Priscus praetor, Plauto Eliano Pontifice praeeunte, lustrata per bo uem, taurosque area,&super ecipitem eatis redditis, Iouem, Iunonem, Mineruam, praeudpsque imperij Deos precatus, ut caepta prosperarent, & sedes se s diuina ope attollerent, vi tas, quibus ligatus erat lapis, innixique erant itines, contigit. Tum ceteri magistiatus dc sacerdotes, senatus, & equites, magnaque pars populi, studio laetitiaque connixi, saxum i gens traxere, passimque aurum, argentumque rude, funda mentis iniectum , metallorum primitiae . & nullis fornacibus' victae, sed ut gignuntur. Tacims Γλ . Historiaram. Aquae ductus Segobiae , urbe celeberrima in Hispania, tanta arte, sub idem tempus, extructus fuit, ut vulgo iactatum sit, daemonis opera fabricatum fuisse; Licini j tamen opus esse creditum plures ad Traianum principem reserunt. --riana Γλ . de rebus Domitianus Uespasiani filius, potiente rerum patre, sacellum Ioui conseruatori, aramque posuit in ea domo, in qua Romae latitarat, tempore quo Vitelliani in Capitolium

irruerunt, suosque casus in marmore expressit; moxque Imperium adeptus, Iovi Custodi templum superbissimum consecrauit. Tacitus sib. 4. Historiarum.

Post triumphum de Iudaeis actum, Iano clauso , & pace

147쪽

ubique terrarum composita , celebcrtimum Pacis templum condere aggreditur Vespasianus, anno Christi septuagesimo septimo, principatus sexto. In quo praeter alia insigniora, totoque terrarum orbe exquisiita decora, illa praesertim quae extemplo Hierosolymitano sublata suerunt, reposita suere. Dis , oe I ephus lib. 7. de bello c. 2 . A quas Curtiam,& Ceruleam, a Diuo Claudio perductas, postea vero intermissas, delapsasque per annos nouem , suis Limptibus urbi restituit Vespasianus princeps, ex vetustissima inscriptione quae Roma legitur. Multas praeterea vias

publicas, superiorum temporum negligentia corruptas itastaurauit. Testi otiνο lapisse marmoreo, ante ades Conseruatorum, in v

se posito. Colossus cum eGgie Neronis, vel Titi , centum pedum altitudine, vescripsit Dior, vel centum & septem, ut Eusebius;

aut centum & nouem, ut Psinius lib. 3 . cap. 7. ubi ait Soli comsecrarum fuit, erigitur anno Christi septuagesimo septimo, . Vespasiani sexto.

PRODIGIA.

Bos in Etruria prolocutus est, anno Christi septuagessimo primo, auctore Tacito bb. 3. Historiarum. Apparuit & Cometes, solesque duo, quorum unus pallidus, alter vero lucidus, ita Dio in intellio. Cupressus insuper altitudine conspicua, in agris euersa, postera die, eodem vestigio resurgens, procera & lae

tior reviruit, eodem anno. Tacitus.

, CALAMITATES.

Tiberis immenso auera, prorupto ponte sublicio, de strage obstantis molis, refusus, non modo recentia , & plana urbis loca, sed secura eiusmodi casuum impleuit rapti plerique e publico, plures in tabernis, & cubilibus intercepti; Fames in vulgus , inopia quaestus, & penuria alimentorum inducta; corrupta stagnantibus aquis trisularum fundamenta ; dein remeante flumine dilapsa, anno Christi septuagesimo primo,

148쪽

Othone Imperatore. Tacitus bb. i. Historiarum. Eodem principe regnante, Placentiae, civitate Galliae Togatae, ad Trabesum amnem in Padum influentem, ampli theatrum extra muros situm conflagrauit. Tacitus G. i. Hi ponarum. Ronue item, Vitellio regnante, sacrae Iouis Capitolini aedes incensae sunt. Tacitus bb. 3. Historiarum. Templum Hierosolymitanum toto orbe augustissimum decimo die mensis Augusti, quod alias a Rege Babylonis De rat concrematum, foedissimis fiammis exhaustum ruit, anno Christi septuagesimo secundo, Vespasiani Imperatoris primo ;anno vero a prima structione per Salomonem facta, ni illesiamo centesimo tricesimo, mense septimo, die decima quinta; a posteriori autem per Cyrum Regem peracta, sexcentes motricesimo nono , & quadragesimo quinto die ; reliqua aedificia solo aequata. Teste Iosipho lib. 7. c. s. De hoc excidio plura habet Tacitus lib. 3. Histonarum, ne ias, Plutarchus, Minutius Felix, π άῆ. Guitates tres in Cypro periere terrae motu, anno Christi septuagesimo nono, Vespasiani Imperatoris octauo. Eusebius in Clonico. Tanta pestis Romae grassata est anno Christi octogesimo, Vespasiani Imperatoris nono, ut per multos dies, decem ferme mortuorum millia, in Ephemeridem, a Libitinariis quotidie referrentur. fusebius loco citato.

RES BELLI CAE.

Motus magnus in Germanicis legionibus exortus est anno Christi septuagesimo primo. Roxolani Sarmatae in Moesiam irruperunt, sed repulsi, & caesi. seditio Romae, & tumultus Praetorianorum ingens enatus, qui senatum uniuersum, ad caedem deposcebant, ut Othoni Imperatori infidum. Tacitus M. i. Historiarum. Otho princeps Narbonensem classem , contra Vitellianum, in Galliam duxit: in Corsica motus aliquis temeritate praetoris. Caesinna italiam intrauit,& Placentiam oppugnauit; sed cum infamia , & strage magna repulsus fuit. Fabius Valens

149쪽

Valens Ticinium venit, ubi seditio in eum facti, qua composita, Caecinnae rapido agmine iungitur. Haud proelii Bedriaco pugnatum; Victi O thoniani, noli tamen fracti; Oth ne mortuo, militum impetus factus est in Virginium . Albinus in Africa victus, & ear ptouinciaeJ Vitellio adiunctae qui

mox magno, ac minaci exercitu urbem ingressus est. Tacinulib. 1. Histori tram.

Vespasiani copiae sub i dem tempus Italiam petiere , duce lac motore Antonio primo; Classis Rauennas ad Vespasianum deficit; Alienus Caecinna a milite vincius, captusque ; prae lium Bedriacum commissum , quo victi Vitelliani ; Castra ad Cremonam urbem Galliae Cisalpinae, non procul a Man tua oppugnata sunt, de tandem expugnata, ubi magna strages: paulo post in urbe omne genus cladium. Fabius Valens contra Antonium venit; verum cum paucis aufugit, & in mari oppressus est. Britannia turbata est, Germania item, &Dacia. Vespasiani duces Romam profecti sunt; Vitellius insidere Apeninum iussit, sed belli mox pertaesus, paciscitur cum Sabino, Vespasiani fratre, quod pactum Germanici milites ruperunt, ipsumque Sabinum in Capitolium compulerunt, . obsederunt, expugnarunt, incenderunt. Vespasiani exercitus urbem ingressus, omnia ferro , ac sanguine miscuit. Tacitus lib. s. Hi toriarum. Initia, di motus Germanici belli fuere anno Christi septuagesimo secundo, Vespasiani primo, quod duce Civili, Bataui primico mouerunti, post eos Conini fates praesidia, atque Castella Romana eiecerunt; Aquileium primipilare dc bellarunt; mox Mu

inium Luperculum, legatum: Batauorum veteranae cohortes ad Civilem abiere , quas transitu arcere Herennius Gallus co

natus est; Castra vetera a Ciuili obsessa; seditio Romanorum militum aduersus Herdeonium orta ; summa belli Voculae permissa, is in Civilem duxit, ac primo victus, contra spem victor extitit. Treueri, & Lingones a Romanis defecerunt, ac reliquae Galliae nutarunt: ipsae legiones, cohortesque Romanae parum fidae, a Gallis corruptae fuere. Lingones a Sequanis fusi; Romae Imperium periclitari via sum. Domitianus cum Mutiano ad hoc bellum accingitur. - s

150쪽

Petilius Cerealis Treveros magna pugna deuicit. Defectores pleriquo ad Romana signa rediere ; Patalopost acre iterum certamen cum Civili,& Classico , cuius initium ambiguum, finis vero, Roman s laetus fuit. Tacitus lib. d. Historiarum. Titus Vespasiani filius Alexandria Palaestinam repetens, anno Christb septuagesimo secpi do , cum Caesaream perii nisset, omnia, quae ad expugnationem ciuitatis Hierosolymitanae necessaria erant, compara t. instabant dies Paschae, quo tempore incredibilis convenarum numerus concesserat; Quare maturauit tunc princeps, exercitum urbi admouere,

omnesque vias obstruere, ne quis egredi posset, quo citius eos fames opprimeret, quae haud diu cuncta infelicem populum extrema pati coegit. Capta itaque est urbs octauo mensis

Septembris die, anni Christi septuagesimi secundi, ipso die

Sabbathi. Di et te. a Christi morte anno tricesimo octauo , ex quo fuit condita , bis millesimo centesimo sep uaget ..o septimo; a Rege Davide millesimo,centesimo, septuagellitio. Templum combustu; aedificiorum strages magna; Iudaeoi ut nundecies centena millia ferro, fame, aut peste periere,toti l, goti iam subactae imperatum, ut didrachma nummum ictii cc duas continentem draclinias,' θλιυμ ) Ioui Capitolino penderet, antea vero te implo. Iosephus ti bello lib. 7. c. 17. 18.

Clades Antiochi Regis Comagenae quae est pars Sγriae,

supra Ciliciam , trans Amanum mont in , excurrens usque

ad Mesopotamiam, ὶ qua Euphrate fluuio dirimitur j partim irruptione Alenarum, partim dolo Caesenni j Paeti, qui Syriam administrabat, contigisse videtur, anno Christi septuagesimo quarto Vespassiani Imperatoris tertio ; Is enim Samosatam Coima genae ciuitatem illusitem , iuxta Euphratem sitam occupauit, Rege bellum contra Romanos ne cogitante quidem. Iostphus M . 7.e 27. Alani prouincias Mediae, cuius Rex Pachorus, & Armeniae, cuius princeps Vologeses, variis incursionibus, atque depopulationibus euastarunt, anno Christi septuagesimo quinto, Vespasiani quarto. Iosephus de bello loco citato. Frontinus dux magni nominis , validam atque pugnacem Silurum gentem armis subegit, virtutem hostium , & loco-

SEARCH

MENU NAVIGATION