장음표시 사용
131쪽
Poppaeae corpus non igne abolitum fuit, pro more solem-hi, sed Regum externorum consuetudine, odoribus co ditum , tumuloque Iuliorum illatum ; ductae tamen publice exequiae; Ipse princeps illius formam apud rostra colla d uit, & quod diuinae infantis parens fuisset , ali que permulta isertunae insignis decora, plena manu extulit. Tacitus M'. Amtarum.
132쪽
Raro RIANis donariuum grandius solito petentibus, anno Christi septuagesimo primo respondit, legere se milites, non vero emere consu uisset quibus verbis militari inuidiae atque ali nationi faces subdidit. Tacitus lib. 1 Histina . omis, Disu. 6 . σ Mariarata. 4. de rebus Hspaniae. Ius ciuium quod ante a Claudio proceribus Galliae eo cessum fuerat, in omnes Gallos, qui pro Vindice stetiisent, diffudit; ut refert Lipsius in librum primum Historiarum Taciti. Accepto nuncio de Germanicarum legionum defectione, napta Sacramenti reuerentia , facultateque eligendi Imperatorem, a Senatu, populoque Romano expostulata, consilium de adoptando Caesare maturauit. Tacitus loco citato. Pisonem M. Crasso, & Scribonia genitum, candidis, antiquisque moribus iuuenem, ad frequentem militum conci
nem , imperatoria breuitate, more diui Augusti , de exemplo militari, quo vir virum legeret, in filium, & Imperij succes.sorem adoptauit; Othone, qui id ambiebat, praetermisso. Tacitus ibidem. Bis,& vicies millies sestertio in , quod Nero donationibus in eos, qui apud illum multa florebant gratia, effuderat, hoc est, teste Lipse, in primum Historiarum Taciti, quinquaginta milliones reuocauit, exegitque, concessis tantum decumis; itaut si quis ex munificentia tanti principis, centum sestertia accepisset , restitueret nonaginta, & decem tantum retineret. Passus est insuper, cuncta addici, & venditari pretio, aut gratia donari per libertos, eosque , a quibus regebatur , immo etiam ipsa vectigalia, atque immunitates, paenas item nocentium, noxiorumque impunitates. Suetonius.
133쪽
Detectis, sub idem tempus, Othonis insidiis, Tribunos
exauctorauit, e praetorio quidem Antonium Taurum,&Antonium Nasonem; ex urbanis cohortibus, Amilium Pacensem; & ex vigiliis, lulium Frontonem. TMinu lia 1. Histor cum, σ Suetonis . Tandem decima sexta die mensiis Ianuarii, anni Christi septuagesimi primi, a militibus in foro, iuxta Curtium lacum, interfectus eis, annos agens septuaginta tres , eius corpus neglectum, & licentia tenebrarum plurimis ludibriis vexatum; caput vero per lixas, & calones suffixum, laceratumque ante Patrobi j, Neronis liberti tumulum, repertum, cremato iam corpoci admixtum festi
134쪽
V L ΡICI v s Galba, patre Serio Galba matre Numia, Achaia, ex nobili ma SuLpiciorum familia progenitus, hberautis diFLplinis, atque iure ciuili instructus, reique militaris ritus, ab H Panis ,-Gallis Imperator creatur; quinq- principes prosera fortuna emensius, alieno Imperio febrior, quam Do fama neque iscurius, neque venιλtor, pecunia sua parcus , publica auarus 3 natalibus tamen
illustris , dum migebat alas, bellica laude in Germanias mim, spe consul, essi equenter dux in auissimis rivis; Proconsei Africam moderate : iam potor , citeriorem Histaniam, seu prouinciam Tarraconensem pari iugula continuit: Huius Imperium breue fecit seueritas, septem
enim tantum mensibus, ac tredecim diebus rerum potitus est.
atque obitus. SVblato Galba, Imperium Othoni, a Praetorianis, delatum est; occurrere Patres, decreta est ei Tribunitia pol stas, nomen Augusti, summique principum honores ; tum cruento adhuc foro, per iacentium strages, in Capitolium, dein in palatium deuectus fuit; Neroque , inter caeteras gratulantium , atque adulantium blandicias, ab infirma plebe
135쪽
vocatus; quod nomen ita ei gratum fuit, ut primis suis epistolis ad quosdam prouinciarum praesides, Neronis cognomen adiecerit, ipsiusque imagines ac statuas reponi passus fierit; procuratores, ac libertos ad eadem officia reuocarit; nec quicquam prius, pro potestate, ac iure maiestatis imperatoriae subscripserit, quam quingenties sestertia ad perficiendam domum auream , quam Nero inceperat , concessisset, tum munia Imperatoris obiit. Suet ius, m Tacitus lib. DHi-
Cadio Rufo , Pedo Blaeso, Seuino promptino, qui re-letundarum criminibus sub Claudio, de Nerone ceciderant,
ocum Senatorium restituit. Tacitus loco citato.
Hispaliensibus, & Emeritensibus familiatum adiectiones; solebant siquidem Romani Coloniarum infrequentiae sib-
uenire, noua familiarum aliquot adiectioneὶ Lingonibus uniuersis, urbem Romanam; prouinciae Boeticae, Maurorum ciuitates, dono dedit. Tacitus ibidem. Nova iura Cappadociae, noua item Africae concessit, statuasque Poppaeae , senatus decreto reposait. Hispaniam nutantem, ut in ossicio retineret, Boeticae praefecturae, primus Romanorum imperator, Mauritaniam Tingitanam contribuit. Hinc factum, ut a conuentu Gaditano , deinceps iura peteret, & in Gothorum ditione ea pars Africae esset, quo tempore Hispaniam tenuerat. Mariana de rebus Hispaniae.
Classem validam instruxit, misitque in Galliam Narbonensem, contra Vitellium, in quem ipse princeps prosectus est pridie idus Martias, commendata patribus republica; fratri vero Saluio Titiano urbis quiete , curaque imperi j: Uerum apud Bedriacum vicum inter Cremonam , α Veronam situm, ab exercitu Vitellij, qui in Germania Imperator salutatus laerat, deuictus, Brixelli oppido, in ferrum, luce prima, pectore incubuit die vicesima Aprilis, anni Christi septuagesimi primi, aetatis suae tricesimi septimi, Imperii vero mensis quarti, ut Icribit Tacitus sis. i. Histonarum.
136쪽
meritus: Neremem ita sibi devinxerat, ut secretorum omnium, atque consiliorum tanti principis particeps esset, ab eo in Paniam missus, istam annis decem summa cum prudentia administrauit; tribus leuibus praeliis. ω tra Vitellianti tactor fuit; quarto vero apud Bedri cumstaudesuperatus, Imperium, quod Galba eripuerat,
breui sibi ies, vina cum vina eripuit.
Gesta, atque obitus. OThoni Imperatori mortuo successit Aulus Vitellius . qui pugionem, quo se Otho occiderat, in Agrippinensem
coloniam, ubi primum imperator acclamatus ruerat, misit. Haec vero colonia, ciuitas iu celeberrima ad Rheni fluuium, Vbiorum metropolis, in quam Agrippina Neronis mater, ut patriam, & locum natalem splendidiorem redderet, sociisque nationibus potentiam ostentaret suam, veteranos deduci cu
Equestri ordine Asiaticum libertum donauit, postulante
137쪽
exercitu, tum in Italiam maturauit, urbemque ingretas esst paludatus, circumfusis militum legionibus. Comitia in decem annos ordinauit, seque perpetuum Consulem constituit: nobiles multos, vario mortis genere, e viqis abstulit, unum vero propria manu, veneno, in aquae frigidae potione, propinato. Astrologos urbe expulit, edixitque ut intra certum diem , quem ipse constituerat, Italia excederent ; Illi autem contra, diem principi praescripsere , qua excessit e vita. Dio, Suetonius, Cr Tacitus lota tiram Federa sociis, Latium externis concestit; Tributa dimisit. aliosque immunitatibus auxit; denique null. a imposterum cura Imperium lacerauit. Tacitur bb. 3. Historiarum. Tempore quo principatum tenuit, novies millies seste tium, hoc 'est aureorum nonagies centena millia , in caenas consumpsit; decies enim sestertium, aureorum decem millia intellige in patinae tantum unius argenteae ferculum impendit, linguis, cerebellisque , atque iecoribus piscium, & quarundam auium, in eam coniectis; Hanc Hadrianus Imperator conflari iussit. Dio, Enetonius, G alij.
Octauo Imperii mense desciuerunt ab eo Moesiae, & Pannoniae exercitus; ex transmarinis item Iudaicus & Syriacus Moesiae, & Pannoniae, utpote remotiores, in absentis Venpasiani verba; Iudaici vero, quibus ipse praeerat, in praesentis
iurarunt. Mussianus autem ad idem Sacramentum praestandum Syriacos adegit. Suetonius, . Tacitus si 3. Historiarum. Terra marique Vespasianum hostem circumuenit; hine classem cum fratre, & tironibus, atque gladiatorum manu,
illi opi, osuit; Illinc Bebria censes copias, & duces Caecinnam, ac Valentem; Flauianum Sabinum, Vespasiani fratrem, cum quo salutem sibi pepigerat, nihil iam metuentem, vi subita in Capitolium compulit, succensoque templo Iouis, oppressit; praelium , Mdumque incendium , inter epulas, e Tiberiana domo, prospiciens. Egesippus, Suetonius, σ alij. Capta urbe a Vespasiani copiis, e pudenda latebra, in qua se occultarat, laniata veste, vinistisque post tergum manibus, a Iulio Placido Tribuno cohortis, extrahitur, turpe spectaculum, multis increpantibus , nullo vero illachrymante se-
138쪽
minudus in lanam prodiit, magnaque inter rerum, verborumque ludibria, per totum lacrae viae spatium deducitur, tum ad gemonias, minutissimis ictibus confectus, truncato capite, unco, uua cum fratre , & filio ad Tiberim raptatur, anno aetatis quinquagesimo quarto , ut isti Dio, Suetonius vero, rauagesimo septimo , Imperi j autem , a nece Othonis, octavo, & diebus quinque.
139쪽
ΑVLI VITELLII IMPERATORIS. V i. v Vitelliui, Lucij Viteta, filius, s Sex
tilia probatissimae, nec mobilis femina; Caio
familiaris , quia augure, Claudio carus, quia aleator, sed Neroni acceptior, quia eius aemulus, Tragadorum, Aurigarum, Citharaedorum, gla-inatorum agmine, diu noctuque Ilipatus : Horum principum indulgentia, magnis honoribus, atque sacerdotusam-ptissimis auctus , proconsulatum Africa , curamque operum publicorum administrauit, voluntate tamen distari,s existimatione 3 Imperium ei detulere, qui ipsium non
miserant: priuatus metir,quam princeps, amicitias hominum emit magis, quam meruit, cum em munerum po
tius magnitudine, quam morum constantia ,sibi parassa, raro hber a mino, totoque in ludis, libidinibus, popinis, ac tantis comessationibus, qui si diuturnum ei fuisset Imperiam, luxuria sumptibus, pretioque mensarum totius Italia opes obligurrisset: ea propter nec immerito, vorago hac, breui, felicique reipublica fato, Tiberis voragine, penitus alsorpta fuit.
140쪽
VESPASIANI IMP ERATORIIAVlo Vitellio interfecto, Veseasanus militum suffragis
rerum potitus est Kalendis ipsis Iuli j, anni Christi septua- gessimi primi; tum praemissa, terrestri itinere, exercitus parte, Alexandriam profectus est, ubi diu substitit, multaque stupenda peregit, Tacitu reste, laae tamen ad Apollonij Tyanaei
commenta, daemonumque praestigias, sunt referenda. Senatus Romae, magna animorum propensione , omnia illa, quae principibus pro more consueuerat, ei decreuit; mox laetus, atque spei certus, Alexandria soluens, in urbem te comtulit, filiumque Titum in Palaestinam dimisit. Summus, Ta- , σ alij.
Iudaeorum terram, utpote cultoribus distributam, diuendi curauit, anno Christi septuagesimo tertio, principatus secumdo . Emaum vero militibus incolendam tradidit; haec, mutato antiquo nomine, ex victoria parta, Nicopolis est appellata. Iosephus lib. 7. de bello cap. 2I. Oriundos ex stirpe David diligentius conquisitos , necari iussit; vaticiniis enim didicerat, aeternum Regem ex illa pro .diturum. Eusebius lib. 3. Historia cap. .
Caesaream maritimam, Stratonis turrim olim nominatam,
di iam totius Palaestinae factam metropolim, Romanorum coloniam sub idem tempus instituit, immunemque esse 2 censis capitis, ac possessionum, ob egregiam contra Iudaeos nauatam operam, voluit. Alexandriae insuper, Iudaeis tumultuantibus, mandauit Lupo praefecto, Ut ipsorum templum, Onion dictum, quod ab Onia pontifice constructum suisset, funditus euerteretur. Iosephus de bello. Rempublicam, superiorum i mperatorum culpa , collapsam restituit , anno Christi septuagesimo quinto , principatus quarto; Edictum item sanciuit de pellendis ab urbe philosophis, cum dicendi temeritate quadam potius, quaru