장음표시 사용
161쪽
leberrinuus, natione Hispanus, e ciuitate Calaguritana; patre usus erudito viro,& in rei publica administratione honesti D si me versato, ut vult Eusebius, Angetur Polui anus. A Galba Caesare, adolescens Romam perductus, Domitiani Imperatoris nepotes erudiit; in urbe ludum aperuit, mercede publica donatus ; tum inter patricios inscrtus, siue iure Tatij, siue principum liberalitate, quod multis factitatum videmus, ut Plinio iuniori 1 Declamationes nouem decim ; Oratoriarum vero institutionum sexdecim libros nobis reliquit, adeo uti les , 't D. Hieronymus eos se diligenter perlegisse profiteatur; Hi tamen, teste De Comense, cum annis ferme sexcentis in tenebris latitassent, tandem a Poggio, viro eruditissimo, Florentino, in quodam ipsius ciuitaus monasterio integri te perti, anno Christi Hillesimo quadringentesimo decimo quarto, tempore Concilii Constantiensis, eius opetranscripti, & emendati fuere. Gefer. aly. Statius Papinius poeta illustris, Neapolitanus, Sellis tamen, Epirotico oppido oriundus, magni nominis fuit apud Domitianum, ut refert V raedus, dialogo quarto de poetis. Sylvarum libros quinque, Thebaidos duodecim; Achilleidos duos, opus inchoatum, & infelici fato abruptum, versu heroico contexuit; Adde insuper Agauen tragoediam; Haec erat filia Cadmi, ae Hermionis, uxorque Echionis, quae in furorem versa Pantheum filium Regem Thebanorum, in orgiis Bacchi suis manibus dilaniauit. Gefmr, Gr PhilippM Ber me s. Claudia Rufina mulier nobilissima, singuae Latin ae, atque Graecae per ita , scripsit librum Epigrammatum ; Elegiam in mariti obitum, &alia in utroque scribendi genere non pauca. Geseneri
Marcus Aurelius Martialis, natus Bilbili, in Hispania; patre Frontone , α Flacilla matre ; Romam propter ingeni j sui
magnitudinem se contulit. Plinius Iunior vocat cum ingeniosum, acutum, & acrem , ut qui plurimum in scribendo, &salis habere, & fellis, nec candoris minus; libros Epigrammatum quatuordecim composuit. Philippus Berzomensis. Iuvenalis Aquinas, humili natus genere , poeta satyricus, Romae claruit hoc tempore ; verum cum in suo poemate Pa-
162쪽
ridem, Pantominum Domitiani, ac nonnullos alios notasset, urbe, honoris specie submotus, ad praefecturam cohortis, Enpti extrema petentis mittitur. Philippus Bir ei P. Stella Patauinus, poeta non ignobilis , multa composuit opera, 'it asserit auctor citatus ; Uxoremque Violentillam nomine , & eiusdem literaturae petitam habuit.
Antonius Pius, futurus Imperator nascitur Kalendis Octo bris, sub Domitiano duodecimum , & Cornelio Dolabella consulibus, anno Christi octogesimo octavo. Icus Capiti
Titus Imperator Amphitheatrum Romae construxit, anno Christi octogesimo secundo, principatus primo, in cuius d dicatione ferarum quinque millia cecidit. Adde insit per Thermas, non longe distantes ab Ecclesia sancti Martini in montibus, vocanturque Capaces, ob aquarum capacitatem. Dis, Eusebiis. Templa sub Tito principe Romae exusta , ac 'praesertim Iouis Capitolini summa impensa restituenda curauit Domitianus Imperator, anno Christi octogesimo sexto, principatus tertio. Praeterea noua alia, ac inprimis Iuliae gentis, in sexta regione condidit, quando Flauios constituit Sacerdotes.
Ingens hominum numerus stupendae magnitudinis in Vesuuio monte,' antequam constagraret, regioneque finitima, interdiu, noctu vero in aere, spectandum se dedit, anno
Christi octogesimo primo , initio principatus Titi Imper
163쪽
Stupenda illa , ex monte Vesuuio, flammatum eruptio, quam Dio asserit autumni tempore contigisse, Plinius autem e 1suri ad Tacitum Kalendis Septembris, bona septima , accidit anno Christi octogesimo primo, qua , Vesuuius mons nunquam
hactenus atrociori incendio conflagrauit, maiorique incolarum incommodo, ac terrore. Principium auditi sonitus sub terranei, ac repentinus fragor , quasi montes simul conciderent; Dein mare fremere, caelumque quo quo versus mugire, atque horrendum detonare cepit. Tellus tanta, tamque vehementi succussione commota fuit, ut Herculanium,& Pompeij, Campaniae urbes, populo sedente in theatro , funditus perierint; Tum monte , hiatu maximo , fatiscente , fumi, qammae, cinerisque , ac lapidum vis magna erupit 1, fumus non Campaniam modo, sed alias quoque circum oras oppleuit; flammarum impetu,& copia, multi homines absumpti; arbores combustae, atque aedincia immensa. Cinis, arborum, ac domorum aequauit culmina; Quin Africam usque,& Asiam, atque AEgyptum peruenit; immo Romae pluisse , aerem infecisse, solem obscurasse, grauemque pestilentiam induxisse proditur. Roma eruptione Vesuuij iam satis affictata, igne caelitus immisso per triduum bacchante, noctu, diuque, misere vastata fuit, anno Christi octogesimo secundo, Titi Imperatoris primo. Periere eo incendio, aut saltem deformata super tuere, in uit Suetonius , . Dio in Tito, praeter priuatas aedes , templa,
aliaque publica aedificia complura , se rapiani septa, istum, Neptuni fanum, balnea Agrippae, Diribitorium, Pantheon, Theatrum Galbae ; scena Pompei; Octauiana aedificia , una cum libris, Templum Iouis Capitolini, cum proximis si cellis, innumera pene alia.
Cn. Iulius Agricola, Britanniae praescistus, Britannos per-
164쪽
domuit anno Christi octogesimo secundo, Titi Imperatoris primo, crebrasque reportauit victorias. Tacitus invita Agricola. Picti relicta Scythia , nouas quaerentes sedes, Britanniae maioris partem borealem inuaserunt , victisque incolis domicilium ibi fixerunt , anno Christi octogesimo septimo Domitiani Imperatoris quarto. Pobdorus lib. 2. Exercitus Romanus, occiso duce Fusco, proctigatus luit a Rege Daciae , anno Chri isti octogesimo octauo, Domitiani Imperatoris quinto. Nicephorus m Iomandes. Continuatur bellum Britannicum magno incolarum damno, anno Christi octogesimo nono, Domitiani Caesaris sexto; resque Romanorum in Britannia promouit Agricola. Tacit Dacicum bellum exortum contra Regem Decebatum, in quem ducto exercitu, Domitianus multam belli pati n. attigit; postea victus a Marcomannis, & figatus, cum Decebat opacein iniit. Dis lib. 67. C. Plinius secundus, Historiae naturalis auctor, cum ad Vesuuianum incendium perscrutandum propius accessisset, extinctus est, anno Christi octogesimo primo , vir latur Plinius Iunior, ipsius nepos, lib. 6. Epistularum, Epistiti 5. ad Tacitum. Tres Virgines Vestales stupri crimine conuictas, vivas, more maiorum, infodi iussit Domitianus, anno Christi octo gesimo sexto, principatus tertio. Eusebius in Clinimis.
165쪽
PECTACULUM magna cum pompa: in qua virgines decertarunt, edidi; anno Claristi nona- sesimo primo , principatus octauo. Post haec, triumphales dies, di varia certa ira, praeliis peditum , equitumquc commissis, naualesque pugnas. iustadirimi pene classium, hoc est magnarum, effuso, &.circumstr*cto iuxta Trberim lacu, in quibuL non solam omnes fere qui Mepugnarunt interiero, velum etiam spei latorum magna par roedam derepente subortam tempcstatem; eapropter Cocturnum epulum publice populo praebuit, solandi causa. Sue ius, σDio. Sed ut populo, ita etiam paulosost, primoribus senatorij, α equestiis ordinis funebrem caenam dedit, seu potius hos renduin territamentum aulae, in qua eos excepit. Parietes enim, laquearia, sedilia , immis & pauimenta ipsa, pullato colore undequaque erant obducta: Iuxta Vnum quemque, coluinnam, carum instar, quae in sepulchris adhibentur, collocauit, in qua ipsius nomen inscriptum; Tum ex ea paruullam lychnuchum, ut in monumentis solet, suspendit. Pueri atramento obliti, subinde ingressi, veluti quaedam spectra insolenti saltatione circumire, modo ad pedes subsistere, modὀvero funereae epulae , in vasis horrenda nigredine imbutis, deferri caeperunt. Altum omnium silentium, nec, alij principis sermones, quam interrupti, de identidem iactati, de
caedibus, sanguine, atque cruenta carnificina; quae omnia non inancio milcris conuiuis iniecere mortis immine tis timorem.
At praeimissis famulis, qui vestibulis aedium substiterant, tan--dem metu solom plenos, lecticis, aliisque vehiculis deportari ad proprios lates curauit; quos vix quis que suos subierat,
166쪽
respirare ex Tanto periculo incipiens, cum adhuc adesse ab In Eratore quosdam, huntian uti rursum noui metus ,
se ad necem nemo non putat, cum tamen tanti mali loco, augusta principis muliera, argentea s nimirum columnas, aut
vasa magni pretii, ex iis quae in caena apposita fuerant, alij
ab aliis nuntiis iremE Postreiso puer ille qui Daemonis
forma ad pedes lac rat ., larua deposita , perpulchro corpore, variitque indutus ornamentis prodiit. Hos Domitianus Imperator funebres triumphos egit, eorum causa , qui partim in Dacia , partim Romae interierant. Dis in D.- Iudaeis Romae agentibus adeo grauis,& molestus filii, ut eos ex singulis agrorum arboribus, quos colerent, tributum pendere coegerit, anno Christi nonagesimo quarto, princi patus undecimo; quo etiam tompore Germanici cognorm ossumpto, ob victoriam de Germanis reportatam , septembrem mensem Germanicum , ae Octobrem Domitianum
appellauit; eo quod altero suscepisset imperium, altero vero natus fuisset. Eu ebitu, Dio, Sue ius. Ob summam vini copiam , frumenti vero inopiam , existimans nimio vinearum studio arma negligi , prohibuit s uerissime anno Christi nonagesimo quinto , principatus duodecimo, ne quis in italia nouellaret, vitesque sereret; quinimmd Vineta in Prouinciis succidi iussit. Suetonius cir Eusebiiu. Mathematici atque 'istrologi iterato illius edicto urbe pelluntur, anno Christi nonagesimo octavo, principatus decimo quinto. Eusebius.
Tandem omnibus, ob nimiam crudclitatem exosus, a stephano, Clementis Consulis liberto confoditum, Hic enim ad colloquium Tyranni admissus, libellum coniurationis indicem porrigere se simulans, exerto gladiolo, diutius licet obluctantem confecit Romae in palatio. Dis,. Amni .
167쪽
O Mi Ti A N v s V stasiani ac Domiti asibus , Titi frater, em que laudis ae Litor, primis amis moderatus in Imperio fuit; Leges optimas tulit; tenacem se Im licia prasiit, popularem uel ecta uia sumptuosissimasse in circo maximo, sitie iis Amphisbeat O asidue edidit, et bi etiam naualem pu- guam commisim, siculares ludos exhibuit , Ouinquennale certamen Dui Capitolino triplex institui musicum , equestre , s gymnicum : Expeditiones quatuor habuit,
unam aduersus Sarmatas, alteram a uerst, s Cattos, duas in Dacos. Duplicem de Dacis, Cati que trium ρbum egis, magus ue utrumque emptum cladibus , Lauream et oiolum de Sar natis obtinuit , Romae multa ris extri xit , Vertim hanc, si quae fuit, gloriam altis eo ruit admixta , aut superueniens et iIiorum turpitudo , quam enim immemor malassatis, qui siepositum quotidietem res babtiit, quo musicas captans, is configeret. Unde cuidam in terr . uti, esset ne quis intus cum Casare, non
a se, de responsumsit a Vibio Prisco , ne musca quidem: superbus, qui nullam sipi nisi auream, vel a en-Dam statu. im in Capitolio poni misit; Immo Dominum se ac Deum appellari iussit ' si uam crυdelis, qui vibilissimos quo lue te torii ordinis et ros interfecit, ta ab his. Ao heressa isti e Neronis; a Tertulliano: Neronis portio est ab Vii
168쪽
iues s ECULI PRIMI. Ethnicis, nomine ipse, Nero vocari merueritZ quam sibi dinosus, qui inter uvis si imas meretrices, diu, noctuque mersatus est': Ob haec,'alia infinita pene scelera, uniue, sis exosus, Roma,suorum coniuratione .periit tu palatio, anno atatis quadragesimo quinto, Impery decimo quinio, es die quinto, Christi denique non emo octavo.
Extincto Domitiano , Nerita cocceius senatus, militumque suffragio salutatus est imperator, anno Christi nona
gesimo octavo; Statuas omnes, tum aureas, tum argentras, quae in Domitiani honorem erectae fuerant, conflauit. Arcus
triumphales euertit, iussitque ut Octobris nomen , quod tyrannice invaserat, quasi infaustum vocabulum ex omni aere atque marmore eraderetur. Dis,m Macros . Exules in patriam reuocauit; Impietatis in Deos conuictos absoluit; Iudaeis grauissima tributa, quibus Domitianus Caesar eos opprcsserat, remisit, ut constat ex principis nummo
his verbis inscripto. FISCI IUDAICI CALUMNIA SUBLAT 'M. Vetuitque quempiam eiusdem sectae virum
dehinc instimulari ; statuas aureas, vel argenteas respuit, &adempta per iniuriam bona restituit. Dio. Ad sustentandam ciuium vitam decies & quinquagies nummorum centena millia erogauit; immὀ quosdam senatorii ordinis, qui agros emerent, egenisque diuiderent, elegit. Dis. Exhaustus munerum sumptibus , atque impensis , vestes primo, tum vasa aurca atque argentea, pretiosamque supellectilem auctioni subiecit; amicos ingentibus beneficiis auxit; sacrificia quaedam , equorum cursus, certamina, ac spoctacula, ut impendia leuaret, sustulit. Dio. Iuravit in cutia senatorum neminem ocessem iri eo iubente ; quod sacramentum, quamuis insidiis petitus , illiba-
169쪽
1 I9tum seniauit; legemque rogauit, ne mares castrarentur, neve quis neptem in uxorem duceret. Dis. Ceterum cum iam senio fatiscentem se, di continuis morbis languescentem conspiccret, consulturus Romano orbi Traianum , qui tunc in Getrmania praeerat, nulla habita ratione sibi sanguine coniunctorum, in filium adoptauit Im periique heredem constituit; Fcbro denique correptus annos aetatis agens sexaginta quinque, menses decem , dc dies totidem , principatus annum vi una, menses quatuor, di dies nouem, e rebus humanis sexto Kalendas Februari , anni Christi centesimi, sublatus est.
170쪽
ERVA Cocceius, Narnia citisatis Vmbria, qua est Italia regis,inter Apenninum, s mare Adriaticum, claris onus natalibus, iampnex, Petronis secundo Proecto pratorij, s Parthenis fauentibus, rerum potitus est , Privata vita moderatus maxime, ac strenuus fuit, breui imique principatus angustias, multis, ac magnis modestia, beneficentia, liberalitatis, clementia , iustitia , ei, integritatis, aliarumque virtutum argumentis , qua distributa longissimum certe explere potuisse't, confecit.
Mortuo Nerua Cocceio, Traianus Caesaris nominea istus, quanquam nulla nobilitate illustris , tantumque ob rem feliciter contra Iudaeos, sub Vespasiano gestam commendabilis, apud Coloniam Agrippinam inauguratus est, annum agens quadragesimumsecundum , viseri in Dio, G Iosephus de bello. ilpib principatus initio Neruam in Deorum numerum retulit impie pius, Plinio teste in pane erico. Constatque ex nummo, in quo haec leguntur. DIVUS NERVA PERPETUUS. Dio. Edicta quaedam ad senatum misit , illudque imprimis, nullum virum bonum nece, aut ignominia affecturum: Quod