장음표시 사용
381쪽
23. Hoc vero tempore Κnutus Angliae imperavit, quam auxilio et subsidio Olavi Naneti in potestatem redegerat; is vero Olavo Sanctolioc praemii retulit, quod principeS Xorvegiae,
uti postea compertum eSt, pecunia corrupit, ut eum regno proditione spoliarent. Quo in numero erat Erlingus Soliensis, Kalvus Eggensis, Τhorer Canis, et complures alii. Ubi autem
Olavus Sanctus orientem versuS adverSus regem
Κnutum tendebat, Obvium habuit Erlingum, quem ad opem serendam sibi occurrisse opinabatur. Ille vero regem armis invasit proeliumque commisit, in quo Olavus SanctuK victoria potitus est. Nam Erlingus in tantas angustiaS redactus PSt, ut nillil ad salutem reliqui esset, quam ut ad clementiam regis contageret, qui Bum armis a ceteris impetitum, protexit. Proreta vero regis,
cui nomen ASlaho Fissashallio, ad puppim navis
degressus, Securicula, quam in sinu clam habuit, nemine animum advertente, capiti ejus letale vulnus inflixit, sic notandum eSSe proditorem, inquiens. Cui rex: hac caesa Norvegiam de manu mea excussisti. Hic ex captivis certior factus est, omnes incolaS summae auctoritatis in se conspirasSe. Quam ob rem iter boream versus in Sinum, interiora versus a Borgunda situm, Stayg- sensem dictum, convertit, ubi navibus egresSus, superata valle, dicta Valdato, e regno concessit anno decimo quarto, postquam regnum intrarat; inde in regiones orientales, ducens secum filium, Magnum Bonum, contendit. 24. I nutus autem regno primum Halionem, suum ex Sorore nepotem, praefecit, terram, Obsidibus acceptis ampliSSimorum virorum siliis, Suae
ditionis secit, populum tyrannidi et servituti subjecit. Sed Hahon insequenti vere in mari Anglico pertiti Quo cognito, Knutus Sueinem, illium Suum,
382쪽
liriusque matrem Λlfivam regno praefeciL Primo quidem tanta erat Danorum hominum auctoritas, ut unius horum testimonium Satis esset ad re-sellendos decem testes Norvegos. Nemini, nisi permittente rege, regno excedere liceret; qui excessisset, hujus bona regio fisco cederent. Ouicunque hominem occidisset, exilio et bonis multaretur. Si cui exilii damnato haereditas venis-Set, ea haereditas regi cederet. Festo jolensi singuli patresfamilias pro singulis socis modium polentae et semur bovis trimuli regi penderent, quod donum amicorum appellatum eSt, et urnam butyri; Singulae matreSsamilias penSum, nempe
lini recti quantum includi posset digito maximo pollice) et longissimo. Coloni quoque omnes
aedeS, quas aedilicatas in praediis suis vellet rex, exstruere tenerentur. Septeni cives unum virum rebus ad militiam necessariis instruerent, ita ut qui Sque, qui quintum aetatis annum explevisset, armaretur, et pro hac ratione naves milite in-Struerentur. Quicunque in altum piscandi gratia undecunque eXcurreret, regi terrae defendendae tributum, hoc eSi quinque piSceS, pendereti Quaecunque regno excederct navis, in hac unum interScalmium per transversam navim regiSusibus inserviret. Quicunque in Isiandiam trajicerent, sive indigenae esRent Sive eXteri, terrae adeundae vectigal penderent. Quorum tributorumpensio duravit eo uSque, donec rex Sigurdus Hierosolynii peta ac fratres ejus plurima haecce onera remiserunt. Etsi autem terra hac calamitate et hoc malo afflicta esset, tamen nemo filiorum caum, qui ObSides tenebantur, inSurgere audebat. 25. Post haec Olavus Sanctus per Sueciam
prosectus iterum in regnum contendit, et ex dam-
383쪽
ita in Τhrandhelinum descendens, in Vera datum devenit. Hic Kalvus Ε gensis rebellionis adversus eum auctor extitit, omnibusque nervis tumultum excitare contendit, non magis contentionis studio quam malitia Riimulatus; magnam multitudinem in partes Suas traxit, in primis eam ob cauSam, ne religio citristiana, quam Omnibus viribus, uti antea jam imperaturum et confirmaturum sciebant, introduceretur; causam praetexenN, ne amplorum
virorum filii loco obsidum essent; proeliumque Sti lusiadis cum rege Olavo commisit. Principes copiarum I hrandii et ni irarum, praeter Kalvum, suere: Τliorer Canis, Erlendus Gerdensis, ΛSla-kus Finno ensis. Olavi comitatui sese adjunxerat Haraldus, frater ejus, quindecim annoS natuS,adolescens excellenti forma niagnaque Statura: Rogilvuldus Briasii, Rorn Crassus. Eo proelio Erlendus Gerdensis primus ex Τhrandorum militibus cecidit. Neque diu arSDrat pugna, cum rex Olavus cecidit; is gladium manu tenuit, neque galea neque lorica tectus. Genu ab domestico Κulvi percusSus procubuit, Dei auxilium implorans, gladiuntque dejeci L I liorer Canis et Thorstein Knarammidus regem Olavum interfecerunt. Atque Sic Olavus SanctuS ab eo proelio ex hoc regno in regnum caeleste adscendit. Rorn Crassus juxta caput regis cecidit. Τhor-stein vero ΚnararSmiduS, proStrato regΘ, B Vestigio interfectus esti Cecidit eo proelio Asia kus Finnoensis, magnaque militum I hi and heimensium multitudo. 26. Τum vero, post caedem regis, Summa calamitas populum invasit, in ea quidem regni parte, ubi Suein et Λlsiva Se continebant; quorum imperium civibus acerbissimum fuit, cum oppreSsa libertate, tum annonae difficultate, cum plebes magis pecudum pabulo quam humano victu vive-
384쪽
ret; illis enim imperantibus nunquam laeta fuit annona, quemadmodum ex liis versibuS, quos Sig-vatus composuit, cognosci potest: Diu vir juvenis Seculum Alfivae recordabitur, quando domi vulgo comedebant pabulum boum, ianquam hirci quisquilias.. Aliter se tum res habuit, proeliator, cum olavuS terrae imperabat; tunc enim quisque gestor galeae cumulo frumenti gloriabatur i. 27. Ceterum Olavus Sanctus hac quidem in vita regium nomen in Norvegia per quindecim
annos geSSit, ii Sque eo donec cecidit; tum triginta quinque annorum Erat. Et, cum cecidit, elapsi erant a nativitate domini nostri mille anni et undetriginta. In proelio autem, quo cecidit Olavus Sanctus, Haraldus frater ejus vulneratus eSt; is, poSt caSum fratris, e regno profugit in regiones orientales, indeque Constantinopolim; quidam dicunt, eum regium nomen in Νοrvegia Sumsisse, alii infitiantur. 28. Cum vero Deus Sanctum Olavum miraculis illustrem reddere coepit, viri amplissimi prosectionem e regno Susceperunt, Magnum, Sancti Olavi stium, reducturi, sentiebant enim ci VeS, quantum peccavissent, poenitentiaque acti, in filio ejus de his satisfacere statuerunt, quae in ipsum deliquissent. Itaque in regiones Orientales ad regem Jari glavunt profecti, Omnium amplissimorum virorum mandata et preces, ut in regnum rediret, proposuerunt. Principes hujus
legationis fuerunt: Rognualdus dynasta, Einar Arcipotens, Suein Bryggiosotus, Kalvus Arnii
band pr adhue ineertus sum. In versu ultimo haud dubie hilaraealarni exeidit vocula storn.
385쪽
filius. Sed preces eorum non auditae, neque voto Satisfactum est, priuSquam ei regnum ac
si dem jurejurando addixissent; nam regina Ingi-gerda restitit. 29. Secundum haec ille in regnum reve litur, quatuor anniS post obitum regis Olavi, patris sui. Cumque Suein et Alfiva probe nossent, quanto illum amore, quanto Se Odio civ S pro- Sequerentur, in Dalilam aufugerunt. Rex vero MagnuS imperium SuScepit, et universi populi gratiam tandem est consecutus, etsi ab initio iii multorum offensionem incurrebat. Nam propter juvenilem aetatem et consiliariorum libidinem imperium crudeliter auspicatuS est. Paene undecim
annorum Drat, eum in regnum reverteretur. CO-
mitia Nidarosi habuit, criminaque omnibus Τhrandis immoderatius intentavit; unde factum, ut
Omnes naSos in maStrucam demitterent, silentium Servarent, nullaque responSa redderent. Tunc
vir Surgens, nomine ΛlliuS, haud plura quam
haec verba locutus est: indurescens calceus ita mihi pedem urguet, ut loco me moVere nequeam. Sigvatus autem eo loco Statim hos VerSuS pronuntiavit: Periculosum est, quod omnes cani seneS, quantum audivi, Seregi opponere Statuerunt; cui rei aliquo consilio occurrendum esti Formidolosum est, quod comitiales capita conserunt et nasos
Silentium praeclusit vocem civium . Atque haec comitia ita Soluta Sunt, ut rex OmneS homines mane postridie a deSSe juberet; et compertum est ex verbis ejuS, animum ejus a Deo mutatum esse; nam, Severitate in clementiam
386쪽
transeunte, otianibus beneficia pollicitus, sdem dictiS, quin etiam majorem, praestitit. Qua re ingentem favorem, nomenque Magni Boni, lucra
30. Qui cum aliquot annos imperasset, leges bonosque mores conStituiSSet, remque Christianam si masset, memor injuriarum, quae in pa- irem admisesse fuerant, clasSe in Daniam trajecit, Summa omnium Voluntate, quippo vindictae Sumendae cupidorum. Id temporis Suein in I a-nia, Κ nutusque pater ejus in Anglia decesserat; imperavit tum Daniae si ater Suoinis, nomine Horda-ΚnutuS, qui clasSem contra Magnum dueenS, cum eo in Brennois congressus est. Hic intercedentes viri sapientes, pacem propοSuerunt, quam eo pacto constituerunt, ut, cum Knutus juSium postulandae Norvegiae jus habere sibi videretur, quam pater SuuΝ sub poteΝtatem redegis-Set, Daterque imperio tenuisset, Magnus vero in gl Eserret injurias, si audes, exput Sionem ac caedem, patri suo opera Knuti illatam: hanc controver- Siam, datis utrinque obsidibus, eis conditionibus componerent, ut, qui eorum diutius viveret, is in utroque regno Succedervi, dum ambo viverent Suo uterque regno imperaret. Κnutus prior Obiit, quo facto Magnus, quod filii amplissimorum virorum obsides tenebantur, Sine controvei Sia imperium Daniae adiit.
3I. Quibus rebus cognitis Suein, filius Ut viet Astridae, sororis Knuti Potentis, in Anglia degens, undecunque potuit copias contrahebaL Magno adversuS contendente, claSSe congressi sunt ad promontorium, dictum HelganeSum, proeli unique commiserunti Suein in Vendiam fugit, indeque et undecunque poSset, copias iterum contraxit, eumque exercitum in Daniam duxit, ita ut Magnus, brevi ante certior factus, exiguo tempore ad
387쪽
comparandum dato, paucitatem copiarum timeret; neque tamen eo minuS SeSe, quantum potuit, ad resistendum paravit. 32. Nocte vero, mane quo confligeret pro-Xime antecedente, cum de rebus Suis admodum sollicitus esset, pater in Somnis apparenN horiatus eSt, ne timeret, victoriamque ei est pollicituS; quod et eventus probavit. Sequenti mane congressi sunt in tesquis, dictis ΙΙlyrskogensibus, ad amnem Shoiborgensem Sitis, ubi MagnuS, ex praescripto Sancti olavi, antea in Somnis dato,
aciem instruxit, eoque temporiri momento praelium commisit, quod Di praecedenti nocte praemon Strarat, nimirum cum Sol in plaga euronoti esset. Media acies ejus obversa erat cornu aciei Sustinianae, quae tota inclinata est. Nam Suein ex multis rebus, quas ad victoriam obtinendam invenerat, grave damnum accepit; boveS enim, quorum tergis hastas revinxerat, Oculi S asS reS praeligaverat, in fronte aciei constituerat; hi autem
primo Se converterunt, et sorte accidit, ut Suein agrege boum et cohorte Magniana intercluderetur, magnaque accepta clade, Salutem fuga petere cogeretur; quem fugientem cum agmine Magnus uno comitatus diu est insecutus. Suein ac sui dixisse seruntur, Si omneS pari Se virtute praestitissent, atque pulcher ille juvenis iunica bombycina indutus, neminem suiSSe Salvum evaSurum. Hic autem erat ipse reX, qui ad SuOS reverSUS,
summa laetitia ab omnibus exceptus eSt, qui antea, ne cecidisset, timuissent, quod persequendo agmini, unius hominis auxilio adjutus, tamdiu immoratuS esset. Suein terram sibi, ubi tuto vivere posset, circumspexit. Interea rex Magnus, rebus omnino pacatis, in Dania Se continebat. 3δ. Interea procedente tempore IIaraldus,
frater sancti Olavi, Constantinopoli per regioneS
388쪽
OrientaleS prosectus, pecuniis rebuSque pretiosis diveS, rediit, naveque vecturi mercatoria ad Daniam appulit, eo loco, quo neque ipSum neque naves ejuN rex MagnuΝ poterat animadvertere; Sic rem inuetituit, ut adveniret prope ad eum locum, ubi se rex continebat, eonSiliariumque Magni regis, nominu Ulvunt aulaemi agi Strum, in con-gi PNSum Suum Elicuit, cum quo de causa Haraldi egit, ut Si legatus Maraldi, non ipSe Haraldus, e&Set; petiit ab Ulvo, ut regem Magnum percontaretur, quo modo patruum Suum, Ni in patriam rediSSet, excBpturus ESSet; OStendit, dignum esse, qui liberaliter exciperetur: quo nomine assero, inquit, cognationem, quae utrumque intercedit, nec non operam, quam Sancto Olavo, fratri suo, patrique Magni, navaverat; Huraldum prudentem esSe et robustum, multasque ac magnas res in exteris regionibus praeclare geSRiSSe, ipSum jam pecunia et rebus pretiosis divitem esse, hisque Omnibus cognatum Suum multum adjuvare pDSSe, rem vero in discrimine versari, Si non honorifice exciperetur. Ulvus rem laetus accepit, similiter et rex Magnus, qui Se ab omnibus honestis viris, quos secum haberet, in primis vero a patruo Suo, firmum praesidium bonaque consilia exspectare dixit. Quibus auditis regis responsis Haraldufi navem repetiit, ni Oxque cognatum Suum
convenit, in quo Vivus ingentem illum et experrectum virum, qui Se antea legatum Haraldi appellaverat, agnovit. Hic congremus inter cognatoS exoptatissimus suit, Haraldusque dimidiam partem Norvegiae accepit et adiit, jure tum consanguinitatis, tum muneris a bono rege benigne
dati; erat enim Haraldus filius Sigurdi Porcae, Sigurdus vero filius Haludanis, quem alii Haphel-nevum, alii Albi pedem vocarunt, Haludan Vero
389쪽
filius erat Sigurdi Risii, qui filius fuit Haraldi
Pulchricomi. 34. Post lisec Magnus Daniae et dimidiae Νοrvegiae pacate ct quiete, niisso dum vixit po-Stulante, imperavit; utrique regno tredecim annos praesuit, annumeratis illis sex, quibus Daniae imperavit. Morbum in Selandia nactus, ibidem mortuus est anno post quam Haraldus patruuKejus in patriam redierat; tum sermo quatuor et viginti annorum erat. Funus ejus septemtrionem versus in Thratidhelmum deportatum, et in sede
Christi, ubi pater ejus quieScit, conditum. CujuS
mors utrique regno admodum luctuosa suit, nullam enim prolem superstitem habuit praeter uni- eam filiam, quam parvo natu moriens reliquit. Lecto affixus I horerem, fratrem uterinum, ad Suelitem Ulvi silium misit, iis cum mandatiS, ut non ipSius mortem, Sed ipsum de posseSSione regni cesSisSe, nuntiaret. Verum Suein, eum Obiisse mortem intelligens, grande munus comiter accepit et capeSSivit, omniaque, quae in regno Confitituerat, etiam munera fratri Τhoreri aliisque data, rata esse jussit
35. Rex Haroldus imperium Νοrvegiae jam
SoluS Suscepit, magnaque severitate, integra tamen pace, imperavit; neque suit alius rex, quem cives magis timerent, ob insignem ejuS prudentiam et strenuitatem. Brevi postquam in patriam redierat Haraldus, uxorem duxit, neptim ex Datre viri cujusdam, nomine Finni, qui in Ranrikia, regni parte orientali, habitavit, viri generis nOhilitate et divitiis clari; atque ille amni Suo, regi Iaraldo, ingentia beneficia concessit, sed deinde
ita evenit, ut ea retractare vellet, unde orta inter EOS controvereia, excesSit e regno cum propinqui S Suis, et ad regem Dauiae Sueinem cum
390쪽
Septem navibus longis prosectus, dynastae titulum ab eo accepit; qui comitati eum fuerant, domum remiSit, cum poSSesSioneS, uxores aut liberon ab his deseri nollet. Ipse vero ac Suein, collecta manu, in Norvegiam cum exercitu contenderunt, obviam proficiscente roge I nraldo. Congressi sunt in Dania ad Nigam Hallandiae. Ηaraldus ad insulam, prope continentem Sitam, Stabat, quae cum desectu aquae laborare putaretur, Suelitiani eum aqua intercludere statuerunt. Sed rex Haraldus investigari jussit, ecquis vivus Serpens in insula reperiretur; qui inventu S, jubente rege, calore ignis satigatus QSt, ut quam vehementissime sitiret; dein, alligato ad caudam silo, Solutus, ad sitim exstinguendam, aquam quaeSitum ivit. Sic aqua reperia est. HaralduS, ut SP paratum eSse existimavit, cum copiae, quas eXSpectans eo loco So continebat, adveniSSent, claS- Sem in aciem produxit proeliumque commisit. Suein, multis suorum amissiS, SuperatuS, cum paucis effugit. Finnus vero vivus captuS et vita donatus, cum Haraldo ad pomessiones suas redii L36. Ubi Haraldus toti Nomegiae, ex quo Magnus decesserat, undeviginti annos imperavit, vir quidam, nomine Τοstius, dynasia, frater Haraldi Guilinii siti, tunc temporis Angliae imperantis, ab Anglia adveniti Qui cum aequum IIa-raldo fratrii jus imperii haberet, et tamen toto
privatus esset, auxilium Haraldi imploravit, pollicitus, si victoriam reportassent, dimidium Angliae concessurum. Itaque Haraldus unacum eo clamem eodem duxit, totamque Nortliumbriam Sub potestatem redegiti Rex Angliae, qui eo tempore in Normannia se continebat, bis cognitiS rebus, confestim cum copiis revemuS, adeo imparatis Supervenit, ut plurima militum para in