장음표시 사용
71쪽
N.Grachii responsio. 3 gebit, haec erit. Quibus magistratibus exercitum imperare licuit, eis lege curiata, auctore etiam Sigonio, opus fuit. Atqui omnibus dictatoribus, omnibus consulibus,ac omnibus praetoribus iis etiam qui
in urbe tantum imperium obtinuerunt, exercitum imperare licuit. Cum enim ce-turiata comitia haberi non possent, nisi imperato exercitu,quemadmodum in lib. de comitiis ego docui ex A. Gellii lib.xv. cap.Xxvij.&ex T. Liuia lib. ix. Decad. iiij. omnes profecto magistratus quibus centuriata comitia habere licuit, imperandi exercitus ius habuerunt. At illis omnibus
quos modo nominaui,centuriata comitia
habere licuit. Illis ergo omnibus lege curiata opus fuisse ad obtinendum etiam V banum imperium , necessarib fatendum
est. Atque illa quidem ratio id plane com firmat quod a me scriptum est lib. tertio de comitiis, legem illam curiatam quam legimus latam magistratibus in prouincias profecturis, postquam sui magistratus annum in urbe peregerant, aliam fuis se videri ab illa ordinaria lege curiata quet singuloru annorum magistratibus ferebaturCillamque legem ad transmittedum
72쪽
ad binas C.Sigoni j reprehensiones
potius imperium fuisse,quam ad obtinendum: quod tamen Sigonius non probat. Et quoniam ut in omnibus magistratibus qui uniuersi populi essent, id verum esse quod dixi de lege curiata, perfecta inductione demonstratum sit; soli restant censores, in quibus separatim no docui,curibata lege eos ornatos fuisse: pauca de illis quae mihi probabilia videntur, subiiciam. Censoribus ius fuit lustri condendi, id vero teste Liuio lib. pr. quin ediceretur exercitus , ipse que exercitus instructus lustro retur, non potuit fieri. At illud imperium quod in imperando lustrand6que exercuetu erat,militare quoddam imperium erat. Censoribus ergo ad illud anilitare imperium obtinendum vel Sigonio auctore lege curiata opus fuit. Na si imaginarium illud imperium colonos sub exillo tanquam exercitum deducendi satis causa habuit cur lege curiata coloniarum ductoribus opus fuerit, quemadmodum Sigonius putat, multo profecto magis aut non minus certe censorum illud imperium,
edicendi ex omni populo exercitus, eiusq; lustrandi egem curiatam requisiuisse dicendum est. inae si vera sunt,perfecta in-
73쪽
ductione a nobis conclusum erit in omnibus magistratibus,tam maioribus quam minoribus legem curiatam ferri solitam. Vnde efficietur non modo vera esse quae non probantur a Sigonio in secunda re- reprehensione, sed etiam verissima esse illa,quae de binis comitiis a me ad primam eius reprehensionem dicta sunt.