N. Gruchii Responsio ad binas Caroli Sigonii reprehensiones. Vnam de binis magistratuum comitiis, alteram de Lege curiata

발행: 1565년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

nius tertia etiam clade quae ad Cremeram accepta est,abominandam eam facit. Dictator postero die auspiciis repetitis lege pertulitJ Quem locum si diligentius perpendere velimus, non modo id perspiciemus verum esse quod de dictatore dixi, sed etiam v sitatu fuisse ut de imperio comsulum aut tribunorum militarium cons lati potest. qui ad illam usque artatem creati erant,singulis annis lex curiata ferretur, nam quo anno urbscapta est, tribuni militum consulari potestate erant tres Fabii

& caesos, P. Sulpitius, Q Seruilius

Fidenas. iiii. P. Servilius Malaginensis. Cum facta est pax caudina,consules erant T. Veturius &Sp. Post humius. Et cum caesi sunt ad Cremeram, Fabi; coT. etiam erant qui summum imperium habebant. Ex hoc igitur loco apparet & de illorum tribunorum milit.& de horum consulum

imperio latam fuisse legem curiatam in qua Faucia curia fuit principium. Cum vero Liuius ita loquitur squod utroque eiusdem fuerat principium 4 nonne significat v sitatum fuisse,ut singulorum ann rum consulibus aut tribunis lex curiata

ferretur in qua non Faucia, sed aliqua alia

52쪽

ad binis C.Seonii reprehensiones melioris ominis curia principium esseti Quo magis miror Sigonium diligentissismum hi 1toriae Romanae obseruatorem, scribere, ex infinita consulum multitudine quos ad bella quotannis missos produnt historiae,neminem priecipua hac curiata de imperio lege ornatum videri. JEst& alius locus Ciceronis in secunda agroria, qui ita scribitur: Consuli si legem curiatam non habet attingere rem milit rem, non licet hic qui vetat intercedi potestatem, etiam si intercessum sit, tamen eandem constituit, quam si lata esset lex. JHunc locu ego sic interpretor. Irridedus est Rullus,inquit Cicero, in eo quod suis vult decemviris licere quod ne cosulibus quidem licet. Vt sit argumentum a maiori ad minus,quod ita tractari possit. Consularis imperij pars potissima est in rei militaris, quam pro iure sui magistratus habet

potestate : attamen consulibus non licet absque lege curiata rem militarem attin gere atque adeo non licet ea quam habent potestate,absq;lege curiata: ut multo ergo minus id licere debet decemviris agrarias,

ut sua quanta a Rullo datur potestate, uti possint. Ex iis ergo locis quid possit elici,

53쪽

quo nostra controuersia dirimatur, videamus. Consuli inquit Cicero non licet remilitarem attingere absque lege curiata. Hoc vero si consuli non licet, multo minus praetori licet,in quo etiam mecum Si-gonius consentit. Atqui hoc ipsum licererem militare attingere, est imperium obtinere quod etiam cocedit Sigonius. Nulli ergo consuli aut praetori licuit militare impertu obtinere absque lege curiata. Ad

de nunc & primum illum Liuij locu , c

mitia curiata rem militarem continent.

Quid est Sigoni comitia curiata re militarem cotinere aliud, quam sine lege curiatis comitiis perlata, nemini licuisse rem militarem attingere An non illis verbis Camillus necessarium usum comitiorum

curiatorum populo subiecit Quod si comitia curiata ad rem militarem necessaria

fuisse locus ille conuincit illa vero necessitas non possit in alia re intelligi, quam ut de lege curiata intelligatur, quae magistratibus militare imperium habentibus,serebatur. Illud profecto necessario fatendum est quod a me libro tertio de comitiis dictum est omnibus magistratibus,qui cum imperio in prouincias mittebantur, neces-

54쪽

adbenra C. Sitonii reprehensione, sariam fuisse ut nihil per vim, aut praeter leges fieret legem curiatam. Quod vero Sigonius de Appio consule ex Cicerone

profert, meam magis confirmat sententiaci sua: fatebatur enim Appius lege curiata tibi opus fuisse, hoc est,ut iure ac more maiorum imperium obtineret,eguisse lege curiata cur enim tantopere contendiΩset vi sibi curiatam legem ferre liceret. At peruerse& maligne interpretando legem corneliam, non esse omnino necessariam sibi legem curiatam dicebat lex enim cornelia non de obtinendo, sed de prorogando imperio erat. At Appius ita in rem sua interpretabatur, quasi liceret ei imperium habere per legem cornelia, etiam non o seruatis iis quae more ac instituto maioruad obtinendum legitimum imperium Grant necessaria. Quod aute dixi,si ius quidem quaeratur Appio necessariam fuisse legem curiatam, Verba Ciceronis quae c5tinuo sequuntur, significant fEgo quid ad

te tuorum quisque necessariorum scribat, nescio: varias e fle opiniones intelligo. Sut qui putant posse te non decedere,quod sine lege curiata tibi succedatur. Sunt etiam

qui si decedas,a te relinqui posse, qui pro

55쪽

uinciae praesit. Mihi non tam de iure certum est quanquam ne id quidem valde dubium est quam illud activam summam amplitudinem , dignitatem , libertatem, qua te scio libenti Isime frui solere pertis nere, te sine ulla mora prouinciam 1ucceiasori concedereJ nonne id non dubii iuris fuisse Cicero significat, quia sine lege curiata Lentulo succedere volebat Appius,

potuisse Lentulum imperium retinere,ac successorem non admittere ἰ Attamen ut

de iure suo potius decedat consulit Lentulo Cicero. Extra ordinem ergo & praeter leges imperium obtinebant qui sine lege curiata in prouincias proficiscebantur, ut plane superiora illa cum his postremis collata conuincunt. Quare cum Vel a populo , vel a senatu datum priuato alicui imperium legimus, quia nihil aliud intelligere possumus quam ex priuato factum esse aliquem aut procos. aut proprae t. id

Vero erat aut consulare aut praetorium ei

imperium dare: hoc porro imperium Ut legitimum esset accessione legis curiatae opus habuit : necesse est ut fateamur eos omnes qui priuatim prouincias cum Imporio mittebantur, lege curiata ornari opor

56쪽

ad binas C. Sigoni, reprebensiones tuisse. Nam si iis qui in magistratu essent

lege tamen curiata opus fuit, multo profecto magis iis opus fuit qui priuati erant: postquam certe iustis quibusdam comitiis magistratum acceperant: praesertim post legem a C. Cornelio tribunopi . perlatam,ut pluribus docui lib. sec. de combtiis. Cum enim iis qui cu imperio mittebatur in prouincias quas praetorias senatus nominauerat, lex curiata ferebatur,

nunquid probabilius est unam simul omnibus latam fuisse, quam vel seorsum de no quoque, vel de quibusdam lata fuisse,

de aliis minime' Atqui sepe usu ueniebat, ut in hoc numero estent multi qui non erant ex pr torum illius anni collegio, sed vel ex proximo vel ex aliquo etiam superiore praetorum collegio: qui quidem tum priuati erat. Quam ergo probabilem causam adferre poterit Sigonius cur illius anni praetoribus qui in prouincias ire vellent ferretur lex curiata,aliis praetoriis qui simul cum iis in prouincias ac pari imperio mittebatur, non ferretur Quod idem

in iis etiam quaeri potest, qui in eas quas

senatus cosulares decreuerat, mittebatur.

At propraetores & proconsules inquit

57쪽

N. Gruchi, responsio. 26

Sigonius nec magistratus erat, nec auspicia habebant. Illud falsum , hoc Verum. Nam si magistratus non fuerunt, improprie,ne dicam inepte, locutus est Cicero, qui toties hoc eos nomine appellat, cum alias, tum vero iape in orationibus: ubi coqueritur a nostris magistratibus, diripi prouincias, a magistratibus socios vexari. ut omittam plane id absurdum videri, non esse eum magistratum, qui fasces, qui summum imperium ac potestatem habere passim apud latinos auctores, legatur. Et quaestores scilicet qui extra urbe prouincias obtinebant, magistratus fuerunt: praetores prouinciaru non fuerunt. Quod vero negat auspicia habuisse procos l. &propraett. id facit auctore Cicerone libro secundo de Diuinatione: neque tamen in eo mihi satis causis esse videtur,ut lege curiata eos ornatos fuisse negadum sit. Quibus enim consulibus prouinciae dabantur

aetate Ciceronis, eas sere non administrobant, nisi peracto anno sui consulatus: Vnde apparet proconsules illos suas prouincias gessisse. Ad imperium tame illud

prouinciale transmittendum lege curiata

iis opus fuisse demonstraui. Quan quam

58쪽

ad bino C. Sigonii reprehensiones ergo illis prouincialibus imperiis geredis

auspicia non adhiberent, iis tamen obtinendis auspicata lege curiata opus habebant. Quod ergo Procosis auspicia noli, berent, non potest ratio esse, cur lege curiata non ornarentur. Tametsi enim posterioribus teporibus nescio quo antiquae religionis contemptu neglecta ac planὸ

omissa essent auspicia bellica, quς in bellis

gerendis maiores seruari voluerant: quin tamen auspicato crearentur ij magistratus quibus militare imperi u dabatur, id vero non dubito,eoque adducor tum illis quas ante adduxi rationibus, quae hac Vna conclusione comprehendi possunt nullus mafistratus imperium obtinere iure ac legius potuit absq; lege curiata omnes Pro- coss.& Proprael. magistratus & fuerunt,& ab Latinis auctoribus appellati sunt. Nullus ergo horu absque lege curiata legitimum imperium obtinere potuit: tum

vero T. Liuij verbis statim initio libri

sexti tertiae decad. quae ita habent fprincipio eius anni cu de literis L. Marti, referretur,res gesta magnificae vita titulus honoris,quod imperio no populi iussu, none X auctoritate patrii dato , popraetor sena

59쪽

tui scripsisset,magnam partem hominum offendebat. Rem mali exempli esse, imperatores legi ab exercitibus, & solenne auspicatoru comitiorum in castra &pr uincias procul ab legibus magistratibusq; ad militarem temeritate transferri J Vediba enim illa solenne auspicatorum comitiorumJnon possunt de tributis comitiis intelligi,quibus tamen fere tum temporis Propraetores & Procoss. fiebant, ut etiam fatetur Sigonius,neq; enim tributa combtia auspicata erat. At ne id quidem potest de centuriatis intelligi, quς procosulibus&proprael. creandis vix unquam legum tur habita,nisi in uno P. Scipione,cu pr co s. in Hispaniam missus est, idque nouo more & extra ordinem, ut etiam recte Si-gonius scribit. Restat igitur ut de curiatis comitiis intelligatur. Quare praeter illa inauspicata plenis comitia quae de propraetoribus a tribunis pl. fere semper tum habebantur alia etiam comitia auspicata, atque illa curiata, habita fuisse oportet, aut verum non est quod de Proprael. imperio loquens Liuius dicit fsolenne auspicatorum comitiorum. J Sequitur nunc ut ostendamus non eos solum magistratus

60쪽

ad binas C. Si vij reprehensiones

quibus militare imperium erat lege curia ia ornatos fuisse est etiam alio, magistratus, quiquide populi ac no plebis tantum magistratus estent. Ac primu omnes qui

magistratuu mmoru nomine continetur,

illis Messalae verbis quae a me citata sunt ex A. Gellij lib. xii). cap. Xiiij. lege curiamta ornatos fuisse, verba illa aperte demonstrant Reliquorum magistratuum minora sunt au spicia. Ideo illi minores, hi m iores magistratus appellantur. Minoribus creandis magistratibus, tributis comitiis magistratus,1ed iustius curiata datur lege. Maiores,centuriatis comitiis fiunt. J Nam si eorum auspiciorum quae erat penes pamtricios partem alteram habuerunt minores magistratus,necesse est ut illa auspicia a populo accepta haberent auspicatis quia busdam comitiis fuisse creatos. At tributa quibus creabatur auspicata no erant: non ergo iustum magistratum tributis accipiebant. Quia ergo minoribus magistratibus centuriata non adhibebantur, reli

quitur ut curiata de iis haberetur. Illudq; adeo est quod ait Messala iustius ijs dari magistratum curiata lege quam tributis comitiis. Et quod innuit Cicero in secuda

SEARCH

MENU NAVIGATION