N. Gruchii Responsio ad binas Caroli Sigonii reprehensiones. Vnam de binis magistratuum comitiis, alteram de Lege curiata

발행: 1565년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ad binas C. Sigoni reprehensonesceturi Si ergo loco illo Asconij magis refutatur Sigonij de binis comitiis sentetia, quam confirmatur: si nullo historiae testimonio nititur: si nullo modo ad verba

Ciceronis est accommodata: mea contra& histori testimoniis,& veterum scriptorum auctoritate confirmatur: & apte illi Ciceronis loco de quo agitur conuenit, meae potius quam Sigoni, standu esse se tentiae omnes opinor docti iudicabunt. Ad secundam Sigoni, reprehensionem priusquam veniam, totum illud caput de imperiis mihi ex eius libro huc transcribendum esse videtur ut melius appareat, quibus in rebus mihi cum illo conuenit,

ct quibus ab illo dissentio. Nunc dicem dum est de imperiis. Est enim hoc ex propositis honorum generibus, tertium. Imperium autem non iam maiorem quamdam prehendendi & coercendi potest tem, sed exercitum habendi,& belli gerendi facultatem appello,quomodo intel- lexit in Antonium Cicero,cum dixit. Demus igitur imperium Caesari,sine quo res militaris administrari non potest. Qu'dimperium quantum ab illo disserat, inde

intelligi potest, quod imperium illud in

42쪽

urbe hoc nisi extra urbem non habetur , nisi forte senatusconsulto summo ibio de quo dixi, muniti fuerint consules, ut prouideant ne quid respublica detrimenti accipiat. Et magistratus quidem qui illud habet nullo alio honoris titulo

nisi qui magistratus nomine continetur, ornatus est: hoc qui adeptus est, idem imperatoris nomen usurpat. Et illud quidem cum magistratu,&cum fascibus ipsis mandatur est enim ius magistratus hoc alia ratione atque aliis comitiis quam ipse magistratus defertur . Mandatur autem aut magistratibus, aut priuatis: illis ordine ,Vt praetoribus, consulibus Jc dictat

ribus : his extra ordinem, ut qui consul tu aut praetura abierint, aut alio modo priuati fuerint. Est autem operaeprecium intelligere, quemadmodum cum consulatus & praetura centuriatis comitiis, dictatura vero consulis appellatione deferatur , ipsorum tamen imperium curiata lege, non centuriata firmetur. Hoc d

cet Liuius, qui libro quinto dixit comitia

curiata rem militarem continere: Et Cibcero , qui in secunda agraria. Consuli silage in curiatam non haberet, rem milis

43쪽

ad binas C. Sigonii reprehensionestarem attingere non licere. Item consul, bus legem curiatam ferentibus a tribunis

pl. saepe intercellum esse. Et iterum Liuius libro nono, qui scriptum reliquit diei tori Papyrio legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffidisse,quod Faucia curia principium fuerit. Ex quo suspicari facile possumus, idem in prael

ribus etiam euenisse. An vero hoc perpetuum in consulibus fuerit, ut imperium

habere, id est bellum gerere, nisi lata lege curiata, nequiuerint, merito reuocari

in quaestionem possit. Primum enim illud

mouet admirationem, quod ex infinita prope consulum multitudine,quos ad bella quotannis missos produnt historiae,neminem praecipua hac curiata de imperio lege, ornatum videmus. Deinde extant verba Ciceronis, ex quibus apparet legem curiatam consulis rebus aptam fuisse, necessariam non fuisse. Sunt autem in epistola ad Letulum. Appius cos. dictitat sese si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum cum collega prouinciam, si ci riata lex non esset, comparaturum cum collega, & tibi successurum. Legem curiatam consuli ferre opus esse,necesse non

44쪽

N. Gruchij responso. 39 esse. Se quoniam ex S.C. prouinciam h

beret, lege cornelia imperium habiturum quoad in urbem introisset. Sunt qui putent te non posse decedere quod sine lege curiata tibi succedatur. Et libr. teri. ad fratrem. Appius sine lege curiata consi mat se Letulo nostro succesturum. Et lib.

quarto ad Att. Appius sine lege, suo sumptu, in Ciliciam cogitat. Qu)bus verbis significat consuli fuisse utilem legem cu

riatam , Verum non necessariam . Nam

etiam sine ea imperium obtinuisse. Pr be. Nam ante legem quidem Corneliam qui prouinciam habebat, si ultra annum eam obtinuisset , prorogatione imperi, eguit: lege autem Cornelia donec in v bem reuersus esset, imperiucut ille innuit tenuit. Praeterea vero qui legem curiatam non habebat, iis ne senatus quidem consulto eo ornatus fuit, quo sumptus de publico suppeditabatur: qui autem habebat, viaticum a senatu obtinuit. Quocirca legem curiatam utilem quidem appellauit, quia sine ea viaticum obtineri non poterat: non necessariam vero, quia sine

ea habet in prouincia,imperium poterat. Age vero, magistratus sine lege curiata

45쪽

ia binas C.,gonis reprehensiones imperium habuerunt : num vero priuati eam desiderarunt multo ut mea fert opianio minus . oc cum multa confirmant,

tum maxime verba Ciceronis in secunda agraria, cum ait, inauditum & plane nouo more esse uti curiata lege magistratus detur, cui nullis ante comitiis sit datus: id est, ut imperium priuata lege curiata tribuatur. At qua lege priuati imperium a

populo acceperunt nempe tributa. Vt de continuando P. Scipioni imperio Liuius, Consules iussi cum tribunispleb. agere,ut si iis videretur, populum rogarent quem vellent in Africa bellum g rere . Omnes tribus pop. Scipionem luseserunt. Et de Lentulo ac S tertinio, plebs Cornelio Lentulo,& L. Stertinio procos imperium esse in Hispania iussit. Sic Cn. Pompeio magno contra piratas lege Gabinia: aduersus Mithriditatem lege Manilia. Animaduerto etiam imperium priuato saepe S.C. mandatum. Vt Cn. Pompeio Procos. aduersus Sertoriu in Hispania Cn. Pisoni auctore Salustio Propretet.

in eadem. C. Octauiano propraei. ex sent

tia Ciceronis aduersus M. Antonium Mutinam coloniam oppugnantem. Qui au-

46쪽

N. Gruchi, responsio . rorem a senatu imperium accepissent, eos nomen imperi, tantum, sine ullo viatici subsidio assecutos, nescio an ex Pompei epistola comici possit, quam ad Senatum ex Hispania Proco. misit, & stipendium petiit: quae est apud Salustiuin. Equidem fateor me ad hoc bellum maiore studio quam consilio profectum : qui nomine modo imperi; a vobis accepto , diebus quadraginta exercitu A p.raui. Cur a tem priuati lege curiata imperium accipe

re non potuerunt, credo quia curiata comitia auspicata erant: Proconsules autem& Propraetores, utpote qui teste Cicer ne priuati & sine magistratu essent,auspiacia non habebant: tributis autem comitiis recte accipiebant, quae erant ut dixi inauspicata. Nam P. Scipionis quem priu tum cunctis centuriis cum imperio in Hispaniam missum esse inquit Liuius, nouum plane ac singulare exemplum est.

Atque haec quidem mea de imperio sententia est. Neque enim satis probare possum eruditi hominis in primis ac diserti

Nicolai Grucliij opinionem, qui his duntaxat quas proposui auctoritatiuus fretus, neminem omnino censet sine curiata leget

47쪽

ad Bines C. Siranti reprehensiones

imperium habu ille .cum tamen iisdemi 1limoniis priuatos homines tributa lege imperium accepisse facile reuincatur. Neque vero in eo etiam illi assentior, quod ait legem curiatam bis esse latam:primum magistratus mandandi causa, deinde imperi, transmittendi. Quod quoniam unius Ciceronis ex secunda in Rullum testimonio nisus affirmat, an is fuerit in ea re C .ceronis sensus .passio diligentius, quod etiam supra, cum de suffragiis ageremus, fecimus, exquiramus. Sic loquitur Cicero. Primum lege curiata decemviros o nat. Iam hoc inauditum, & plane nouo more uti curiata lege magistratus detur cui nullis comitiis ante sit datus. Dico igitur Ciceronem ut saepe alias solet captiose agere, atque argute : aliamque quam qu erat Rulli sentetia demolirare

Rullus enim decemviros agrarios legi comitiis tributis volebat, curiatis autem im.

perio decorari. Sed quoniam non Omnes . tribus ille aduocari iubebat, propterea ea comitia pro nullis esse habenda existimat: ac reprehedit quod nouo more imperium detur lege curiata ei cui magistratus nullis ante comitiis datus sit. Inde alteram

48쪽

captionem adfert, perinde enim verba legis Seruiliae accipit,quasi Rullus magistratum decemviris binis comitiis mandari iuberet tributis & curiatis, no autem magistratum tributis mandaret, imperium curiatis & vitio dat, quod tributa comitia imperfecta asserat, curiata obsoleta referat. Idque eo indignius esse ostendit, quod clim apud maiores bina essent comitiaceturiata, quibus consules,& curiata, quibus reliqui magistratus, eaque bis haberentur, ut esset reprehendendi potestas si populum beneficii sui poeniteret: hic tamen comitia bina adhibuerit ille quide,

sed aut manca,aut ab soleta. Ex quo intelligi potest Ciceronem aptius ad causae qua

ad veritatis rationem ita disputasse: 1dque eum cum apud imperitam multitudinem ageret facile efficere potuisse. J Summano e controuersiae est de lege curiata, quae magistratibus ferebatur. Ego eam ad omnes magistratus qui psis uti ac non plobis modo essent,pertinuisse assero. Sigonbus ad paucos atque adeo ad eos modo,qui rei bellicae impertu habuerint, pertinuisse existimat. Ac ne iis quidem magistratibus quibus militare impertu erat,necessariam

49쪽

N. Gruchii responso. et i posse auspicato haberi, nisi Romae. Quae

causa est ut tametii iam tum frequens vitis effiet tribunorum comitiorum , eorum tamen nullam faciat mentionem: quia scilicet non ab omnibus comitias argumentum duceret,sed ab iis modo quae auspicota essent. Ιjudelia ex eo loco intelligi potest, Camillum quo magis populum commoueret, comitiorum centuriatorum recuriatoruusum illo tempore,& frequentem, & maxime necessarium populo proposuisse, cum dicit curiata comitia rem militarem continere comitiis centuriatiscosi . tribunosque militares,creari. Atta

men si quis ex eo colligere vellet nullum alium horu comitiorum usum tum fuiste, conclusionem & falsam & ineptam faceret. Certu est enim ut tum temporis multet leges ferebantur centuriatis comitiis, ita curiatis comitiis tum in arrogationibus,

tu in Maximi Curionis, ac Flamin um creatione j populum usum fuisse. Vnde efficis tur alios etiam usus tum fuisse horum c mitiorum,quam hi quorum meminit Camillus. Illud quidem certe verum est quod dicit Camillus curiata comitia rem militarem cotinuisse .hoc est,magistratibus on

50쪽

ad binas C. Siron, reprehensiones nibus qui rem militare attingeret,adeone cessaria fuisse curiata comitia, ut no posset

nisi lege curiata de eorum imperio perlata rem militarem attingere. Ex quo apparet quam necessaria erat Rei p. administratio rei militaris, tam fuisse necessarium usum curiatorum comitiorum . idque quod de lege curiata dixi adeo verum fuit, ut non modo colatibus,tribunis, aut militaribus, quos solos maiores magistratus adhuc populus creaverat,curiatis illis comitiis opus

fuerit, sed etia dictatori qui absque populi suffragio fiebat. Ex quo perspicuum est

Vsum curiatorum comitiorum latius potuisse, quam centuriatorum: si quidem curiata de omnibus magistratibus qui tum temporis ad bella gerenda mittebatur, haberi oportebat,non de omnibus centuriata. Quod autem de dictatore dixi,ex illo etiam Livii loco doceri potest qui scribsetur lib. ix. pr.decad. ubi de L. Papyrio dictatore ita loquitur fAtque i) lege curiatam de imperio ferenti, triste omen diem diffidit: quod Faucia curia principium fuit, duabus insignis cladibus, captae Vrbis, & caudin ς pacis: quod utroque anno eiusdem fuerat principium .Macer Lici-

SEARCH

MENU NAVIGATION