N. Gruchii Responsio ad binas Caroli Sigonii reprehensiones. Vnam de binis magistratuum comitiis, alteram de Lege curiata

발행: 1565년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

N. Griuchii responsio. et o Agraria, cu scribit curiata comitia tallimauspiciorum causa remansisse. Ita enim omnino accipiendum est, ut significet ibia quidem comitia quiς olim de magistratibus triginta curiaru suffragio habebam tur, destille fieri, eoru m tam e speciem atq; imaginem retentam esse propter auspicia. Ex quibus perspicuum est omnibus quaestoribus, omnibus aedilibus curulibus, omnibus tribunis militaribus, ac reliquis misnoribus magistratibus,tis exceptis qui plebis tantum non populi erant magistratus, lege curiata opus fuisIe. Et quoniam non modo Messala, sed etiam Cicero hoc loquendi genere utitur,ut lege curiata magistratum dari dicat,falsa sunt illa Sigoni j

pronunciata. Aliis comitiis magistratum, aliis impertu dari lege curiata imperium non magistratum accipi. Quin potIus co-tra qui tributis comitiis creabantur iusti' curiata lege magistratu accipiebant,quam tributis comitiis. Cicero certe pro iisdem accipit has omnes dicendi formas decemuiros lege curiata ornari, decemviris legcuriata magistratum dari decemviris legcuriatam ferri,deceuiros lege curiata potestatem habere. Quod vero in decemui-

62쪽

ad binas C.Si nil reprehensones ris Cicero dicit,cur no possit ad alios magistratus trafferri nulla causa est. Triumuiros ergo, Quinqueviros, aut quotquot creari placebat,sive ad agros diuidendos, siue ad colonias deducedas , cum dicemus lege curiata ornatos fuisse, hoc dicemus, quam habebant potestatem, atque adeo suum magistratum lege curiata quae ad comitia tributa accedebat,accepisse. Neq;

enim verisimile est quod dicit Sigonius,

lege curiata huiusmodi magistratus imperium,hoc est,ut ipse interpretatur,belli gerendi facultatem accepisse. Nam qui non coloniae deducendae, sed agro tantum publico diuidendo creati erant, eX Vrbana plebe maxime, iisque adeo ciuibus qui

erant ex sexta classe omni onere militiae immuni, eos desumebant quibus agros assignabant. Et qui in colonias nomina dabat, tametsi ex iis magna ex parte essent

qui sub iis ducibus meruerant quorum opera in populi Ro. potestatem ea oppida

venerant, in quae coloniae deducebantur, omnes tamen In pacata Iam oppida,no ad

bellum gerendum se proficisci credebat.

Quis vero Vnquam hanc nominis dationem in coloniam, aut in agrum, delectum militarem

63쪽

MGruchis responsis. militarem appellavit' Quis ductores coloniarum dens non loquor quae postremis temporibus coloniae militares dictae sun Uimperatores vocauu Quod ergo imperiit militare intelligi potest ubi nullus hollis, nullum bellum decretu, nullus delectus, nullus imperator cernituri At subvexillo, inquit,deducebatur. Id quide veru est.ADtame In eo ego umbra tantu ac specie imperii militaris agnoico, veru imperiunonagnosco. Atq; v t mea lade opinione proferam de imperio magistratu omnes ego

magiiiratus potestate habuiste existimo, quae ta late pateret,quam ius sui magistra tus: hoc est reipublicae procuratio quaten ei publice demandata erat. Veru in ea potestate alij imperium habebant, alij non habebant. Imperium habuisse dicuntur

omnes qui pro suo magistratu, hocest, ciua patebat sui magistratus potestas,ius han bant imperandi, usqueadeo ut paredi necessitatem imponerent Idque ius imp randi in quibusdam magistratibus tam in rebus bellicis quam in rebus urbanis Valebat .ut in consulibus,quibus domi belliq; summum imperium erat. Et quonia praetores collegae erant consulum , illorum e-- H

64쪽

deni in quatuor legiones a populo crearetur. JHic vero libes obiter rogarem Sagonium, quomodo in his tribunis militum quorum erat huiusmodi magistratus, ut totus consisteret in rei militaris admini-

stratione magistratum ab imperio distinguet,& quomodo Vnis comitiis magistratum aliis comitiis imperium dabiti Ut ergo multa essent ac diuersa munera publica, in quibus magistratuum imperium cerneretur, verbi tamen significatio una semper erat ut imperi u significaret maiorem illam reip. gerendae potestatem in qua inesset coercendi cogendique facultas, quae parendi necessitatem imponeret. Quod si in omnibus qui inprouincias mittebatur pariter & eodem modo verum fuit eos fuisse cum imperio, ita ut illud cum imperio esse una verbi significatione in omniabus illis acciperetur,verum profecto non est illud cum imperio esse, significare eXercitui praeesse, cuius quis imperator esset

permultos enim legimus prouincias con-1ulares aut praetorias obtinuisse cum imperio, quibus tamen nullus exercitus cui praeessent decretus erat. Cur enim in pacatas prouincias,& in quibus nulla esset bel-

65쪽

ad Binas C. si nil reprehensiones It suspicio, mitteretur exercitus At in pacatas prouincias quam multi pr tores missi leguntur. Quinetiam cosulares prouinciae interdum tales decernebantur, in quibus exercitu nullo modo opus esset Suetonius in Caesare ita scribit Eandem ob causam opera optimatibus data est,u t prouinciae futuris consulibus minimi negotii, id est sylvae callesque decernerentur.J His opinor administrandis ignobilibus prouincias, quae stiluarum publicarum &saltuu publicorum in quibus pascerentur pecOrabunde scripturς vectigal conficiebatur, procurationem continebant, legionibus opus non fuit. Ex quibus efficitur si illi modo imperium habuisse,aut cum imperio fuisse dicantur qui exercitum habuerunt quibus praeessent, quemadmodum videtur velle Sigonius, permultos fuisse co-sules ac praetores qui in prouincias mittebantur,quos non fuit verum dicere cum imperio fuisse. Illud quidem certe verum fuit, potestate eos habuisse exercitus comparadi si quid accidisset in sua prouincia,

cur eXercitu opus esse videretur at verumno fuit omnes exercitui praefuisse. Potius

ergo illud cum imperio esse significabat

66쪽

talem magistratum obtinere, in cuius potestate inesset belli geredi facultas, tam etsi nunquam bellum attingeret, quam ut significet cuiusdam exercitus imperatorem esse am vero cum legimus magistratibus

prorogatum fuisse imperium, si in eadem significatione verbum imperi, accipiatur

in omnibus magistratibus, ita necesse est vim illius verbi interpretari, ut omnibus illis accomodari possit. At si ita interproteris ut tantum significet potestatem ducendi exercitus cui quis praeerat ei prorogatam esse, non omnibus accommodabiatur: quandoquidem multi exercitum nullum habuerunt, quibus prorogatum fuis se imperium legitur. Non ergo hoc signi ficat imperium, quod dicit Sigonius. Et sane cum prorogatum imperium legimus , aliud nihil intelligere possiimus

quam magistratui continuatam esse eam

quam habebat iure sui magistratus Dotestatem, siue iurisdictionem,sive rem Dellicam spectes. Ac si propraetoris potestas n6 modo cernitur in rei militaris adm inistratione, sed etiam in iurisdictione, & omni reliqua reipub. administratione, quoad senes Iuae prouinciae paterent: illud autem

67쪽

ad binas C. Sitonii reprehensiones certum sit ex quinta Philippica cum decretum est Caesari Octauiano imperium a senatu, propraetoris potestatem ei datam esse: sic enim scribitur Demus igitur imperium C sari, sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest:& ut sit propraetor eo iure quo qui optimo J Datum ergo Caesari imperium,

non significat idem quod belli gerendi

potestatem ei datam esse, sed reipubl. Capessendae, ac muneris publici auctoritate publica gerendi datam ei potestate: cuius pars e sset rei bellicae administratio,non tota ipsa potestas omninoque illud fDemus imperium Caesari J aliud nihil significat,

quam ex priuato faciamus eum magistratum, atque adeo propretorem,cuius magistratus iure praetorium imperium habeat, tam in iure dicendo, quam in bello gerendo. Nam si ita interpreteris ut vult Sigo-m', inepta repetitione Utetur Cicero,cum dicit demus Caesari potestatem belli administradi, fine qua bellum administrari nopotest. Verum omissa hac de significatione verbi imperi, disputatione, ut ad lege

curiatam redeam, ego sic rursus communem rationem concludam. Omni magi-

68쪽

stratui cui pro iure sui magistratus licuit

rem militarem attingere, opus fuit lege curiata. Atqui omni dictatori, omni consuli aut consularem potestatem habeti, omnique praetori aut praetoriam potestatem habenti, licuit pro iure sui magistratus rem militarem attingere. Omni ergo dictatori, omni consuli aut consularem potestatem habenti,omni denique prie tori aut prietoriam potestatem habenti,opus fuit lege curiata. Nam omnium dictatorum par fuit

atque eadem potestas. Itemque cosulum, tametsi diuersia essent prouinciae, nunqua fuit potestas dispar,aut unius cosulis mai' imperium quam alterius'. quod item veruest in praetoribus. Si ergo horum quibus dam licuit pro iure sui magistratus rem militare attingere, omnibus licuit. Quod si potestatem habere administrandi rem bellicam,tametsi nunquam bellum attingas, satis causae habet ut imperium quis obtinuiste dicatur illa vero potestas non aduentitia fuit, sed in ipso magistratu insita: certe in ipso magistratu tale imperiit in erat, quale vult lege curiata datum fuisse Sigonius. Ex historiae Liuian lectione perspicuum est multos dictatores fuiste, qui

69쪽

tus esset imperium haberet militare,id vero negari non potest. Sumamus eXempli causa L. Quintum Cincinnatum didiatorem,&C. Servilium Ahalam magistrum

equitum qui ad opprimendum Sp. Meliuregnum assectantem creati sunt . Quod ergo illi praesidia undique in urbe disposuisse leputur, nonne pro imperio illo miblitari quod habebant, id fecisse dicendi suntl Id vero imperium militare qua lege nisi curiata obtinuerunti di on igitur veruest quod scribit Sigonius,imperium quod

lege curiata obtinebatur, non nisi eXtra

urbem obtentum fuisse. Ac si quod lege curiata obtinebat imperium ductator, ad id imperium pertinuit quod tam in v be, quam extra urbem habebat: id vero imperium erat illud ipsum imperium quod in ipso magistratu ductatoris insitum erat , idque adeo quod cum ipso

magistratu obtinebatur '. necesse profecto est cum legimus de dictatori im perio legem curiatam latam fuisse, de uniuerso dictatoris imperio, quod iure sui magistratus habebat, intelligi, ac non de illa tantum exercitus ducendi potestate

aduentitia, quam solam imperi, nomine

70쪽

ad sinas C. Sitonii reprehensiones intelligit Sigonius. Quod idem certe dicendum est in aliis omnibus magistratiabus, de quorum imperio legimus latam fuisse legem curiatam. Id vero apertissime doceri potest ex formula legis curiat ,qua ornari volebat suos decemviros Rullus:

quam scribit Cicero huiusmodi fuisse. Eam legem ab eo praetore qui sit primusi actus,ferri iubet trit quomodo Vt ij de

cemuiratum habeant,quos plebs designaueritJprimum enim ex iis verbis intelligimus legem curiatam ferre de imperio decemvirorum aliud nihil fuisse, quam de ipso decemviratu legem ferre: ita Vt ornari decemviros lege curiata ide esset, quod de ipso decemvirorum magistratu legem curiatam ferre. Deinde vero, sicut licet hanc formulam legis curiatae velimus ad alios magistratus trafferre, hoc plane Verum esse comperiemus, lege curiatam de imperio magistratuum ferre, id e valuisse

quod de ipsis magistratibus imperium

habentibus legem curiatam ferre: v t scilicet ij magistratum haberent quos populus designasset. Atque ut ego tadem hanc de lege curiata disputationem cocludam, postrema ratio quae Sigoniu maxime V

SEARCH

MENU NAVIGATION