장음표시 사용
31쪽
Ortus Uus , genus, parentes, educatio.
DANIS L CON cINA, celeberrimus aevi novistri theologus , & ecclesiastes , quem non pauci Scriptores ortum Venetiis crediderunt, Patriam habuit ClauMtum, Provinciae Foroju. liensis pagum in Dioecest Utinensi . Natus est autem anno Reparatae Salutis MDCLXXXVII. VII. Non.
Octobris, dieque insequenti in Divi Iacobi Parce. cia sacro baptismate tinctus, di Daniel appellatus; ea sortasse de caussa, quod pagus ille septimo cidi: eiter lapide distet ab inlustri castro S. Danielis , ex quo prodiit Justus Fantaninus, Archiepiscopus
Ancyranus; vir eos inter, qui Optimas artes exin . coluere, nulli secundus. Parentes ipfi suerunt Petrus Conchia Φ Leo. nardi , accerrimi vir ingenii,& Pa ua Cecconia. Quamquam porro honestum genus sortitus sit, non defuere tamen qui per summam calumniam atque impudentiam ipsi natalium objecerint ignobilitatem siet . Hoc sane honoratorum virorum fatum A est,
ab Inter alios Auctor in amis lihelli: Ritrattaetiam 47 F. Danielia concina inscripti, de quo iusta erit sermo.
32쪽
est, ut posteaquMη rerum pr clare gestarum gloria vitaeque innocentia, magnum sibi nomen deis cusque secerunt, , a Inale feriatis stemmatum quaesitoribus, petulanti illa demum atque ignava injuria pulsentur. Ut bonis , quae sortunae dicuntur, abundabant Danielis Concinae Parentes, sic copiosam sobolem , Deo largiente , susceptam , opibme alere atque instituere potuerunt . Sex mares tulere ; an etiam aliquot seminas mihi imcompςrtu M. Horum natu maximus non multos anis nos inter mortales exegit. Daniel, de quo scriptu ri sumus, secundo loco, ut vocant, natus est. Huic
succedit Nicolaus , Leon ardus antea dictus illud enim nomen tum solum ascivit, cum in ordinem Praedicatorum admillus est qui praestantis ingenii, eximiaeque doctrinae famam indeptus, Veneti Senaistus amplissimo edicto, tu Patavino Gymnasio Metaphysicen docuit, & plura nec vulgaria suorum
studiorum monumenta edidit in vulgus, quae P. Ioan nes Bernardus Maria de Rubeis recensuit a). Fratri si sui certaminum , ae laborum extitit sedulus atque curiosus inspector, at nec commilito unquam nec adjutor. Pulmonari vomica extinctus est ineunte anno MDCCLXIII. aetatis anno sexagesimo:nono,
eumque laudavit Ioannes Lamias , clarissimus Ephemeri dographus Florentinus. Post Nicolaum recensen. dus est qui, in sortem Domini vocatus, in eodem Patavino Athenaeo theologiae lauream meruit. Hunc sequitur Iacobus, qui, rei domesticae cura suscepta , familia: cum opes auxit, tum eandem ho
33쪽
R DANIEL. CONCIN ' 3norIbus Ita nobilitavit, ut Conciniana Domus in, ter claras, atque inlustres Provinciae Foroiuliensis familias modo censeatur. Balthassar denique, natu
minimus, inter Franciscanos Fratres, quos Conventum
las appellitant, adscriptus, ipso aetatis flore dece sit; magnus, ut licuit conjicere , vir evasurus, si ipsi diuturnior Iucis usura contigisset. Haec unius
familiae natorum recensio , magnum , ut ego qui
dem reor, illius elogium, est,& satis congrua lau
Hisce in antecessum constitutis, caeterorum momHistoricorum, nunc coeptu M. Commentarium , prinsequar. Daniel igitur primos aetatis annos puerili rer,' mos 'st pueris, transegit; desunt enim mihi prodigia, queis plerique clarorum virorum vitas gestorumque initia mirabiliter exornant. Cum primum per aetatem licuit, latinis litteris in Patria imbutus est ab Ioanne Elero, Grammaticorum apud suos exactissimo. Grandioris vero facti cursum ialitteris maxime retardavit inopia praeceptorum , ut in pagis saepe contingit; quamvis ingenio.esset scientiarum cupidissimo. Interea parens, quo filii animum litteris moribusque informaret, atque excoleret, eum Gortitam, ad collegium scient larumia artium PP. Societatis Iesu , statim misit . At me frustra quaesita institutorum fortuna , quae in
pago desiderabatur; praeceptores nanque nactus naistione Germanos, queis italicae, latinaeque musae veInunquam vel perraro favent , nulla elegantiorum litterarum notitia potuit animum informare. Habuit tamen, unde iisdem Patribus gratias rependeret quam maximas; moribus namque egregie excultus
34쪽
4 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. est et quemadmodum ipse non semel, grati animi caussa, ex scripto confirmavit sa).
C A P. II. . : In OQ. Praed. eooptatus feduis in Judia , . - litterarum ineumbit.
y A Patre domum meatus , quodnam Vitae genulleligeret, animo coepit revolvere. Venerat ei saepius in mentem nomen dandi Societati Iesu par, duabus potissiman, de caussis, is avulsu, iuisse, consequenti tempore testatus est ; altera ni mirum , quod is ecetus , splendidi et domibus cu tuque insigni resplendens, evangelaeam paupertatem humilitatemque non admodum sibi praeseserre 'videretur; altera vero, quod ex eo facile egredi quis posset faciliusque etiam expelli. Igitur, postquam supremum Numen accurata sappiscatione consuluisset, caeteris Institutis celeberrimam B. Jacobi Di monii oes. Praed. Congregationem , ceu sibi suique genio apprime opportunam , antetullit, probatusque illico Patrum suffragiis omnibus anno MDCCVII. mense martio, in eandem Conelliani, in coenobio SS. Martini &Rosae, cooptatus est. Hic morum in stitutorem habuit P. Angelum Rose Lucensem, sub quo arreptam optimae vitae rationem seliciter Rsancte est prosecutus; exactoque probationis anno, more Majorum , solemnia vota sacramento firma-
p. XIII. g. r. Praefat. ad Christianam rare giam , tum Tom. I. Pag. lam Defensionis Detre oriam Comιιιr 'ruentam m. fit aliis in locis, quae, necessitate compulsas , Patribus Societatis sepius obiecit. -
35쪽
. p. DANIEL. CONCIM. svit deeimo septimo Kalend. April. anni insequentis. Tum vero quietem ac secessum nactus, multo cum animi servoret philosophicis disciplinis animum adjunxit , in , iisque sese accerrime exercuit; Postquam ea, quae pietatis erant , accuratissime imis plevisset. Triennio in philosophiae pulvere transa- do, theologicis rebus in collegio Sanctissimi Ro. Iarii Venetiarum incubuit, , usus praeceptoribus PP. Dominico Andriussio, & Ioanne Alberto Zanctis, quorum nomina in laudatae Congregationis H,
storia haud obscura sunt. Grande adhuc tunc erat fatum rerum theologicarum : exultabant fere omnes
in quisquiliis , & tricis ac apinis vescebantur . Purioris theologiae , ecclesiasticae hi storiar, & verae eruditionis nomina vix audiebantur. In hoc genere litterarum octo anaos Concina desudavit , ita tamen , ut ad solidiores litteras aliquando respiisceret ad quas excolendas ab Andriassio fuisse excitatum puto, qui elegantiores, utilioretque m fas eam in Congregationem primus induxit.
Dum plitosephiam docer, feri oratoris munus obire patuit, o fausto auspicatur. Consueto absoluto curriculo studiorum , atque missione habita a scholastico ludo, Philosophiam
Foroiulii docere jussus est anno MDCCXVII. Quod aegre tulit: nam cupiebat vehementer immorari Venetiis, ubi, a fluens copia librorum, iis disciplinis devovere animum facilius poterat, quarum perdiscens
36쪽
6 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.darum summo desiderio tenebatur . Hanc autem repugnantiam, animique motum expertus, tacite ab
modum ipse secum expendit: quodnam genus litto. Tarum homo sacris destinatus, atque Dominicani ordinis alumnus, posset, ac deberet excolere. Vedis abat ipsius animum ea jugiter cogitatio: mon sticae prosessionis hominem, supremique Numinis fa mulatui addictum, in id nervis omnibus debere contendere , ut corporis animique dotes in illius gloriam, atque laudem cedant , qui naturae cunctarumque rerum est auctore non posse proinde in iis disciplinis operam locare, quae ab eo scopo ab
sunt, longeque abducunt. Haec diu multum Que meditatus , & Dei voluntate explorata servidistimis ire cibus , se ad Apostolicum obeundum ministerium: nsit excitari atque impelli. Quo in proposito etiam confirmatus est a P. Ambrosio Palmmo, ejusdem Οροdinis atque Congregationis, qui, licet luminibus captus , XL. annos ecclesiasten egerat, summa cum omnium adprobatione . Itaque, iam non dubius eam Dei vocem esse, in id muneris ex ea hora statuit toto pectore incumbere . quod antea aversabatur , gravissimo opinionis errore deceptus. Quidquid inde a docendi munere supererat temporis supererat
autem plurimum viro otii impatientissimo ) in id
totum impendit Italicam in primis linguam excoluit; qua a Germanis edoctus praeceptoribus neque hilum prosecerat; imo laborare etiam debuit, ut, quod Goritiae hauserat, dedisceret : quemadmodum iis plerumque contingit, qui a magistris minime bonis erudiuntur. Optimos hinc et ruisset idiomatis scriptores diurna , nocturnaque manu
37쪽
R DANIEL. CONCIN. 7 versans stylum suum ad eorum imitationem subi. gere, ac castigare caepit. Cuius quidem laboris uberis rimum postea fructum tulit: nam eam est assecuistus dicendi copiam , atque elegantiam, quam licet
expolitam omnino non ausin. pronunciare audientium. tamen ac legentium animo non injucundam
dicere non dubitaverim . Atquu in illius practantia quidem linguae, ac sapore percipiundo uberius etiam profecisset, si de stylo potius, quam de rebus suis. set sollici tu . Quo nomine commendandus quam. maxime videtur, ceu qui eam dicendi vim, atque formam , in quam naturae impulsu serebatur, perpolire, seque magis ac magis in ea consormare curaverit. Ut vero dissicilia, atque asperiora sunt initia rerum, cum primis ad scribendum se contulit, tantum incommodi , ac dissicultatis experiebatur , ut id , quod animo conceperat , se nunquam crederet consecuturum. Atqui animum non despondit; sed fretus Dei auxilio ardua quaeque pertentanda ratus unam quovis mense concionem, licet rudem ineui. tamve, elaborare statuit. Hinc toto triennio, quo
Forojulii philosophiam docuit, conciones ultra xxx. composuit, easque postea expolivit, dum ibidem deis nuo eandem disciplinam profiteretur. Scribendi in isterim dissicultatem temperaverat usus, qui optimus scribendi dicendique magister habetur ; minuerat vero fastidium egregia rerum divinarum, sacrorum inque Bibli orum, quam sibi assiduo labore paraverat, cognitio, ingensque supellex . Harum studio rerum nunquam intermissam Sanctorum Patrum lectionem
adjecit, lectitavitque praecipue Chrysostomum, atque Augustinum; quorum tamen loca doctrinarum se inmiscelis
38쪽
miscellaneis suis omisisse vehementer postea Indo. luit. Ita porro secreto , caeteri 'ne quibuscumque insciis hanc operam posuit, ut nemo ipsum tunc prae manibus conciones habere suspicari potuerit.
Qudd ei pro votis facilius etiam cessit: nam &scholae munera obibat diligentissime ;&a sociis suis
ad id muneris ineptus putabatur. Igitur, quinque post annos in componendis concio. nibus insumtos, integrum absolutumque quadragesimalium dierum cursum perfecit. Ad aetatem usisque annorum xxx II. e suggestu dixerat nunquam.
Petita inde facultate, sacris Dominici Adventus dimbus in majori Forojulii Ecclesia sacrum ministerium exorsus est cum civium plausu, tum maxime suorum concellitarum admiratione , quibus stuporem injecerat canora ejus suavisque vox, quae cum nec minimum audiretur dum hymnos concineret, eo in templo adeo clare personabat , ut remotiores anguli , abditioresque recessus eandem exciperent . Intcgras postmodum conciones memoriae , qua valebat plurimum, ita mandavit, ut omnes, dierum quatuor spatio, recitaret. Antequam tamen magni
nominis Ecesesiarum suggestibus sese committeret, inpagis, ac castris satis frequentibus ecclesiasten egit, dum interea theologicas disciplinas Forojulii profiteretur, multique ad eum audiendum libenter conincurrerent. Inde in Eccle sal Parochiali Portus. Nam nis , vulgo Pordenone , Lugi tum apud suos; postmodum Florentiae in celeberrimo templo S. Mariae Novellae concionatus est. Qua in urbe tanta omnium acclamatione dixit , ut ab episco
39쪽
ditas coeperit. A. MDCC xx VII. rem gratam facturus P. Guillelmo Molo, qui ordinis Praed. Procuratoris Generalis, ut vocant, munere egregie functu est, Bononiae quadragesimales pariter conciones habuit, summa totius doctissimae urbis gratulatione , ac praecipue Card. celeberrimi Thomae Rusti, Romani Pontificis ablegati, cujus amicitia exinde, a que benevolentia perpetuo est usus. Anno insequenti, curante Viceatio Ludovico Gottio , qui purpa. ratorum Patrum senatum plurimum illustravit , idem munus obivit Romae in Minervitano S. Μ. Templo. Hinc fama praedicationis ejus in urbe ur. hium vulgata,& celerrime caeteras quoque pervadente, sacri oratoris, munus in illustrioribus Italiae ebvitatibus exercuit clarissimumque nomen,&insignis praeconis celebritatem adeptus est , quemadmodum
uberius suo loco declarabimus. Atque haec quidem de initio Apostolici Danielis Concinae ministerii dicta lassiciant. In quibus expunendis, si nonnullis longior visus sum, ii videant, ne quae iplis leviora sunt ac supernua , porI modo apud caeteros esse arbitrentur.
Commentarium duplicem adυersus Rapb. de Pornasio ο Bollandi stas mulgar. P. Carrat lini O. P. eriminationes , O IM Limpe ait S. I.
Romae igitur ita uti modo dicebamus, Aposto
lici muneris caussa degens, saepe cum P.ThO. B ma
40쪽
IO COMMENT. DE UIT. ET SCRIPT.ma RUOII, Generali Magistro totius ordinis Prae. dicatorum , frequentes habebat sermones de rebus ad Instituti initia, atque leges spectantibus . Die quadam, qua de paupertate sermo intercesserat, ob tulit Concinae Ripollius P. Raphaelis de Pornasio opusculum de communi o proprio Religiosorum ;quod non ita multo sub nomine Vincentii Mariae Card. Ursinii, Archiepiscopi Beneventani, ac postmodum Romani Pontificis, recusum fuerat, & nuncupatum P. Thomae Pipia, qui & ejusdem Praedicatoriae familiae praeses supremus, 3c purpureis insigni, bus honestatus fuit. Vel ipsa operis inscriptione commotus est Concina, paupertatis amantissimus, ac fidissimus custos ; cumque illud perlegisset, ejus illi,co consutationem meditatus est. Ut vero rem doctrinae soliditate , ac pondere monumentorum Uersaret i insgnioribus quibusdam ordinis archivis alisque bibliothecis perlustrandis non levem operam impendit. Mediolani anno MDCCx XXI. ex mss. Amobrosii Taegii, queis resormatio notissimi Coenobii S. Mariae Gratiarum continetur, plura in rem suam hausit. Nonnulla quoque habuit a Ticinensi Bibliotheca. Multo majora vero est nactus Neapoli in Moenasterio S. Dominici, ubi aliquot menses post habitas quadragesimales conciones commoratus est , hujus negotii caussa. Ergo bonae frugis monumentis potitus Commentarium duplicem illico ad Gnavit, ac sub adstititio nomine Caroli Antonii Plan-ramura vulgavit cum hoc titulor Commentarius Hiasorico- Apologeticus in duas dissertationes tributus pquarum altera anticriticis animadυersionibus refellit Fo , quae AE ersus paupertatis disciplinam, a D. Pa