Dionysii Sandelli Patavini De Danielis Concinae vita et scriptis Commentarius ..

발행: 1767년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

P. DANIEL COF CIN. 3IC A P. XI.

Contraυersiam de jejunio cum esu carnium . i conjungendo b/nis Ene sicis Benedictus XIV. desinit , quae a Concina: illuserantur.

DUmimulta adversus Disciplinam Apostolieo.

monasticam Concinae adversarii mollirentur, controversia de ieiunio cum camiam. Uu conjunget do, cujus ortum progressumque narravimus, ad Benedicti XIV. aures tandem pervenit . qui sanioris doctrinae vindex acerrimus , custosque eximius statuit ipse eam opinationem accurate statim expendere , & consultationem adhibere etiam hominum doctissimorum. Post diligens hinc peractum examen , sententiam a Concina strenue adsertam probavit , illique contrariam Apostolica auctoritate eonfixit. Quare dis xxx. Maii A. MDccxxxxI. dedit Eneyclicam ad Archiepiscopos, Episcopos, caeterosque Ecclesiarum rectores, in qua ab exemtis usu ciborum quadragesimalium ob nauseam atque fastidium unieam romessionem se andam esse sanci vit a . Quo animi gaudio Pontificium oraeulum, Concina suspexerit, qua vero tristitia ejusdem adversarii exceperint, conjicere facillimum est. Inbtio tristes moerentesque querebantur; inde commenta varia sparserunt ad Apostolicae definitionis vim eludendam. Alii eam Encyclicam non praeceptum,

62쪽

32 COMMEM T. DE VIT. ET sCRIPT. sed merum consilium praeseserre dicebant: alii aeuistius atque adeo fraudolentius: continere utique praeceptum , sed hoc monachos tantum , eosque item populos obstringere, qui a quadragesimalibus cibis dispensationem assecuti fuerant. Non defuerunt etiam qui perverse confingerent: prodiisse Encylicam illam a Benedicto XIV. tamquam privato Doctore, ac propterea ab altero Pontifice abrogandam fore aliquando. Haec aliaque edita in vulgus ab irreligi sis hominibus Concinae calcaria addiderunt ad Ap stolicarum litterarum interpretationem, illustratio. nemque suscipiendam . Jam fere opus absolverat , quum Benedictus XIV. eorum, quae in editam a se Encylicam vulgata fuerant, certior redditus, die xx II.

ejusdem anni, aliud, quod incipit In suprema , edidit diploma in quo quinam prioris sit sensus, comtra ac Apostolicae Sedi mos sit, explicat, & coni max nonnullorum ingenium reprehendit a . Nova haec laetitiae causa Concinae fuit, qui ab se factam primi diplomatis illustrationem , ejusdem Pontificissensibus apprime congruere ex secundo diplomate animadvertit. E re sua proinde esse duxit, hoc postremum etiam diploma illustrare , atque aliquot phrases perpendere , queis jejunii dignitas ac praeliantia , & gravissimum , quod incumbit fidelibus illius religiose servandi, onus comprehenditur. Editum

manas in hominitius a Chrsiana paenιtentia abhorrent/bus dunta ἀπat dignas iιlatrones . sibi atι inque persuadeant , aenieam Porusmum comestionem Iemare m. etim multitudini qaidem indiscriminatim , non vero singulis adpensatur. Inde subiicit e Nemine excepto unicam comestionem serυandam declaramus , is eirimus , quemadmodum . . . unicuique expresse prascribιmur, aιρ- ρομσιmu .

63쪽

tum est Concinae opus cum hac inscriptione : La Disciplina antica e moderna della Romana Chie intorno aι fero quaremale digiuno , espressa nesdue Brevi: Non ambigimus ,ed In suprema det Regnante Sommo Pontefee Benedet to XIV. , illustrata con ossemaxioni soriche, erilitae e Teologiche. 4. Uonezia MDCCx LII. presso Simone occhi. Bonis plane avibus librum inscripsit Dominico Passionaeo, Card. illi amplissimo ac spectatissimo , inque Reipublicae Christianae gravissimis, maximisque negotiis cognito , atque inprimis probato ; qui licet antea, modestiae caussa, operum inscriptiones recusasset hominum praeclarissimorum, Concinae tamen pietate, insignique doctrina permotus , miratusque etiam quam maxime ejusdem gelum in dedicat ria epistola ad se transmissa , ut suis sub auspicii prodiret Concinianus liber, ultrci concessit a . Nec habuit unde poeniteret tantae humanitatis ;'probatus est enim eum a multis egregiis viris, tum praecipue ab ipso Christi Vicario iasigni elogio perornatus: Concina vero sibi optime consuluit ; nam moecenas pius atque doctissimus, prestius omnino eum a divina providentia ad maximos pro Christi na Republica subeundos labores sere delectum, illius patrocinium suscepit, .& pro re nata fastinuit invictissime s

ω Epist. I. pag. I.

CAP.

64쪽

34 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. C A P. XII.

De Probabilismi &Rigorisini Historia a Coneina scripta, deque iis, quae frixionem pracesserunt.

EXpediti modo a minoris momenti rebus, patiorem Concipianae historiae partem ingredi- .mur, de Probabilismi π Rigori i Historia, deque iis, quae huius editionem praecesserunt, dicturi. Qui Concinam id, operis suscepisse volunt ad inclytae Societati Iesu in lignem conflandam invidiam, ii maximam ipsi , R quod pluris refert , veritati injuriam faciunt. Quamqu3m porro aliud copsilii, atque propositi Concinae fuisse jam egregii Script

res, atque inprimis earunnius, de monti rarim , j υabix tamen rem ab initio repetere, variosque percensere casus, quorum notitiam eo gratius lectores excepturos. confidimus ,.quod eos Ia nisi hacten asmandaverit monumentis litterarum . i Qui . itaque

.Probabilissimi ris orsam a Concina in vulgus emissam dolent, ii libi i caussam imputare debent, dum ipsi tam atrociter atque: indigne iosultarunt. Co-pelior xus atque C alius, ea in Dissertaxiane Theologico morali eririco, quam in Mantegatium & -- ratorium editam diximus, longa oratione de probabilitate reflexa, atque directa sermonem fecerant. Concina dii sertationis hujusce impugn tor. atque eversor eandem quoque probabilitatis doctrinam ve fare voluit; at levi tantum calamo, nam fusiorem orationem ab instituto suo habebat alienam. P. He

cules Montius, furiosus Concinae adversarius 'duo

65쪽

.r P. DANIEL. CONCIN. , urum illorum presbyterorum vindex, uti caetera, sic etiam traditam a Concina probabilitatis notionem petulantibus verbis reprehenest, eumque monuit , ut C Ulotium, Cay alium, Segnerium, Camargum ,

nixairim adiret, si de probabilismo loqui, aut scribere ult rius vellet γ)- Qua hominis petulantia

Concina provocatus, totis viribus, jugique studio indoct rina in de probabilitate incubuit , diurna nocturnaque minu indicatos sibi ab Montio scriptores versando, uesa suarum vigiliarum fructum modestissimo ad moritori posset ostendere. Quare septem si

citer mensium spatio librum non parvi voluminis consecit ita inscriptum: La Morale Evangelica con- Menente i punii fondamentali; quem titulum postea sustulit ea propter, quae modo narrabimus. Itaque completum, absolutumque Opus hujusmodi suae Congregationis Vicario Generali de more obtulit, ut

Theologorum ordinis suffragio probatum in lucem posset emitti. Ab eodem Vicario deIectus est operis censor Vir CL P. Io: Bernardus Maria de Ru. Mis , qui tam ea demandaram provinciam ab se procul rejecit. Huius exemplum alii secuti nemoe . est inventus, qui censoris personam sustinere uolue.

ea figliuolo, tam mis avellante, fieta pure ii buoa fovivio o

66쪽

36 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.rit; nondum enim pulvere excusso , timebant plerique rebus suis, & PP. Societatis plus aequo vere- .abantur. Ita Concina ab iis desertus, in quibuς conis

fidebat quam maxime , haesit aliquamdiu dolens &anceps quid ageret. Tandem rem totam communicavit cum sui amicissimo P. Josepho Augustino

uio, quem S. P. A. Magistrum, ac demum Cardinalem vidimus ; qui , opem ferente Card Nereo iCorfinio , Dominicanae Familiae protectore , censo. rem deligendum curavit P. Fortunatum Tamburi. num, qui & ipse sacra purpura ornatus est . Hic vero, accuratissime Concinae libro discusso , grande suffragium pro editione consecit. At rebus postmodum diligentius consideratis, incommodum Urso . atque Corfinio est visum a consueto mqre recedere . Itaque Corsinius MS. ad supremum ordinis Praed. Praesulem detulit , rogans vir de eodem optime meritus, ut Theologorum judicio subjiceretur, di celeriter illius edendi facultas Concinae fieret. De-s gnati illico censores fuerunt PP. Thomas Augu .lsinus Risebin , tum Generalis sui ordinis, ut vo. ,cant , assistens, & modo S. P. A. Magister , ac Pius Thomas Sebiara, Bibliothecarius Casanat ensis, nune vero Sacrae Indicis Congregationi a secretis. Hi

ultra annum unum opus perscrutati mutarunt plura, multa Vero pro communi genio resecarunt. Concina interim sui operis edendi facultatem ad graecas kalendas sibi videns differri, per epistolam censores admonuit: paratum esse se autographum prae Io committere : mirari admodum in tam longum tempus exirhai censorium suffragium : id si ultra differreat, traditurum se opus homini legibus or. di.

67쪽

P. DANIEL. CONC. 37dinis minime subjecto, cujus sub nomine statim pro. diisset. Hisce obfirmati animi sensibus perculsi prae

dicti censeres, operis apographum una cum ad pro hatione, Sc Generalis Praesidis facultate, Venetias ad

fidei Quaesitorem miserunt , ipsum hortati , ne idem amplius Concinae traderet, sed partes identidem suppeditaret typographo praelo subjiciendas; verebantur enim , & jure quidem , ne tot lituris varia. tionibusque detectis, aliud iniret consilii, ut bono plane omine evenit: nam fidei Quaesitor , vel nulla sive consilii, si ve precis habita ratione, integrum

M S. in manus typographi conjecit . Concina ex diutina mora suspicatus id, quod revera acciderar, librum suum a typographo citra difficultatem ullam obtinuit caepitque evolvere, ac praeter plura , quae ingenti admiratione detruncata conspexit , ipsam quoque inscriptionem in hanc commutatam vidit: Giusis axione di F. Daniele Concina . Quo praepostero titulo, infamiae minime vacuo, commotus censores saepius enixe rogavit, ut illum expungerent, alterumque pro arbitrio sub,ogarent. At rem, alioquia aequissimam, frustra diu multumque deprecabatur; id namque responsi accipiebat : vulgare opus desineret, si inscriptio displicebat . Tunc non amplius

dubitans, tituli quamvis hic in saeuitate sibi a Praeside pro illius editione facta legeretur aliarumque

mutationem rerum censorum arbitrio contigisse,pia.

eulum nullum lare censuit , si aliquanto etiam sibi indulgeret,& plenam persectamque texeret apolo. giam. Versavit proinde lucubrationem denuo, iisque deletis, quae consilio non optimo immutata fuerant ,& restitutis , quae pari erant momento e X pun e ta

68쪽

38 COMMENτ. DE VIT. ET SCRIPT. expuncta, ultra medietatem illud auxit, di insignt dedicatione Cardinali Nereo Corfinio inscriptum p blici juris secit cum hoc titulo: Della Storia dei PN. habitismo , e Rigorismo dissertaetioni Teologiebe, morali, eritiche , nelle quali si Diegano , e dalle filia glieexe de' moderni Probabilisei se disendono i prin. cipi fondamentali delia Teologia Crisiana. Si adigiugne sulla fnr una breve eo ut axione di certo lia bretio inrisolato: Diseia delia Dissertagione ec. de' Signori Copellotti, e Casali renira P altro libro, cheha per iitolo: La Qua re sima Appellante. 4. Venezia MDccxLIIIo appresso Simone occhi. Tom. II. De hujus operis dignitate, atque praestantia, post plurimox egregios Scriptores, qui de eo locuti sun K: supervacuum , seu potius ridiculum,& ineptum s .ret alia subjicere. Quamquam vero multa sint nomina, quibus celebratur, hoc tamen cum primis titulo efferri debet , quod nullum ire Italia opus, pari libertate , catholico utique digna Theologo ψad ea tempora conscriptum prodiisset. Sane Itali omnes, qui antea adversus perniciosam probabilit lis. doctrinam scripserant , eo involucro , & circuitione verborum sensus suos exprom seranr, ut quantopere pugnam aversarentur, & probabilismi fa tores pertimescerent, vel in ipsis titulis, atque Operum limine patefacerent. At vero illa metus momenta , quamuis non tam facile spernenda , nihili habuit Concina , sed timore quocumque pedibus

subjecto, eam navare operam statuit, quae pro temporum conditione , rerumque statu multum Eccle-

hae profutura esset. Hac igitur in Historia, optimo ac laudatissimo consilio, aggressus est demonstrare, quam

sint Disiligo Ooste

69쪽

i P. D A M IE L. CONCIN. r 39lint infirma Probabilitat fundamenta , quamque ible Christianorat .moribus labem , atque perniciem infe at . Opus universu mi in quinque prolixas differtationes, duobuς magnae molis voluminibus comprehensag, tributum est. In duabus primis disset ta-midni Dasi Probabilismi ac Rigorismi Historia petii ringitur, di duae primae , Paullo Segnerio falsa adjudicat epistolae, convelluntur. In tertia Probabilismi fundamenta', i sane debi Ita, excutiuntur, & tertia Sa- Endrii epistolai relata tuo. atra differtatio veram, germanamque Clitistianae ethices imaginem repra sentat, Vividitque exprimit coloribus. In postrema

demum plura scitu dignissima , & opportuna quam- maxime pertractantur , atque inprimis de cura , diligentiaque disseritur, qua uti Christi fideles debent in conscientiae arbitris , ae iudicibus deligendis. Haec, aliaque satis multa in hac Historia Concina

pertractat, quae singula reserre opus non est, quum ea teratur manibus omnium studiosorum. Ad caliseem Tomi II. dissertatio apologetica Teperitur , quam adversus P. Montii libellum antea elaboratam supra indigitavimus. Prodiit aute in hoc opus exineunte Anno MDCCXLII., 'uamvis anno insequenti vulgatum titulus praeserat. Reprehenditur tamen a

nonnullis Concina, quod operi suo Probabili i re Rigori i Historiae praefixo titulo , potiorem istius partem in convellendo Probabilismo consu inserit. At censuram praeviderat Concina ipse , qui propte rea non uno in loco testatus est : sibi propositum

haud fuisse absolutam exhibendi Probabilismi &Rigorismi Historiam , quam se vulgaturos pollicitisuerant eruditi fratres Ballerinii, sed illius tantum

70쪽

4o COMMxv K VIT. ET SCRIPT.'historia , atque fato delibatis, quam infirmis sumdam emis tota Probabilistarum machina in aedificata sit, demonstrandi, ut praestitit luculentissime . La darunt egregium opus plures doctissimi Viri a , atque inprimis Benedictus XIV, qui supremo Prae dicatoriae Familiae Praesidi gratulatus est, quod hurius alumnus tantum opus, ordini aeque ac Ecclesiae utile & gloriosum , consecisset. Nullum deinceps laudis genus suit, quod in Concinam liberalissime non effuderit, quum ea de Historia sermo haberetur b . Audita hinc Pontificis sapientissimi, di Romanae Aulae procerum secunda ad murmuratio

Consule Epist. III. pag. s. IV. pag. p. V. pag. II. VII. pag. l . XV P g. as. Inter multa vero elogia, quae heic percensere possem , Elegiam adseram , quae licet nunquam edita, ad Plurimorum

. Iamen manus pei venit.

In laudem R. A. P. Danielis Cinnina eruditissimi & doctissimi scriptoris i - Η, floria da Pr abii mo . OUam bene tu, Daniel, Moralia Concina traetans Nos Iessuitaram seu re scripta dores s. ων tat at contra , bIateria, stradatque iatraι que Ilorum nimio turba furore fremens.sea fremat tua, υ Iiis quantum, maledicta Nomatque atque rua innumeris obruat opprobriis . Tu Danieι taceas, quamυis mordebero verbit ἐSed υera effari nam tua dicta probau .

turtim meritor sibilos, merito . eaehinnos Namque saris vulgat Dominicana crahors Iinuabitque diu , donee monumenta I mrum Extabiant, in te, Concina, fama cas t.

SEARCH

MENU NAVIGATION