Januarii Parrini j.c. Neapolitani Colloquia nunc primum in unum collecta. Quibus accessere Belvederius sive Theatrum et Dialogi varii argumenti

발행: 1759년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

a Ia

tuset unquam exisere . Nune, quum tibi tantam Reipublieae partem sapientissmus Princeps adminisrandam optimo cons io detu erit; maximae sunt set iret gratiae Fortunae a nobis Babendae, quod te ita ρotissimuA eo Diseaverit , ut forum tibi cum primis curae esse debeat.uuo igitis ducta , exemploque tuo effficere potuisi , ut ab imeptiis, ae Rabularum techmis iuventutem ad optimam, so- idam 'i dira linam revocares, id vesiti jure a te petiisus ut auctoritate modo tumulate praeses, effficiasq; ut nosricis escentes,voce tanti viri Derae Iaudis iter ingresῖ, wagnos tuos Franciscum Andreae , Seraphinum Biscardum,

Petrum Fuscum, Nicolaum Caravitam , Caesarem Natalem , Caietanum Argentium , eaeterosque ejus notae ,

quos nunc in foro , ve ius sanctis e dicentes , vel eaussas adhue doctis e defenstantes admiramur, sequi , aseque aemulari velint: atque ita eos digηos foro , dignos hae Cisitare, dignos tasi Principe reddas : tuque nobis, sic stoseritati , Iarisprudentiae , EDqueutiaeque sinu in Neapoiatano foro Pater, ae resit tor Θabeare . Uuo facto sane serandum es , quae es nostrorum Hominum ιndoles , eorumque uberrima , G acutissma ingenia,brevi Crasshs nos , Antoniosque , G Hortensios, sin miuus Tullios , G Demosthenes , habituros : qui eloquentia foreπtes, doctrina , G eon Bo praefantes , eiviisque

praeceuentes prudentia , optirui eives , Parriaeque aman tes evadant, Forumque , G Curiam , universamque adeo

Rempublicam ad suismam gloriae , Ufencitatis fos

giuis adducant. Nane Cami tam PPnsuto casus suos referentem a

232쪽

Arrabo igitur tibi, PANsUTE , rem Omnem , gemino orsus ab ovo, tametsi hoc Flaccus vetet, quandoquidem tu haud minor poeta ita iubes. Et sane nobis modo vacat: solietenim , quod raro alias , sumus in hoc amaeis nissimo litore, tuaque haec domus Pragmaticorum importunitate , qui te ne hic quidem paullulum

sinunt quiescere , magnisque clamoribus saepe Uexata , nunc.vere Mergellinam nobis , ociumque suavissimum praestat. Rusticatum ergo de more cum Patre, ac soro ribus exieramus in Herculanum et vindemiae namq; appetebant, & jam feriarum tempus complures melioris notae cives eodem perduxerat. Uenerat nobiscum Modestinus , qui me tunc temporis sanctissime , atque amantissime curabat; vir, ut nosti, ita probus , ut eo Probiorem neminem nostra Civitas tulerit; atque ita doctus, ut nestiam quem modo ei ex eruditis nostris anteponam . Illum ego ita observabam , ut optimum , ac dulcissimum parentem et ille tanta me benevolentia pro-stquebatur , ut sane Patrem ipsem aequaret. Ita mutuo assecli , coniectura potes assequi , quam diligenter , & accurate alter doceret , & quanta docilitate , ac studio alter disceret . Dum autem ibi comm raremur , ambulationibus crebris per salubres agros valetudini subveniebamus , perpetuis literariis laboribus satis affectae , Poetarumque blandimentis siuperiorum studiorum gravitatem temperabamus . Obturbabamur interea a Patre, qui non modo frequenter a nobis studio-

233쪽

α 4rum meorum ratIonem expostulabat et si ipse, probus equidem & frugi, earum rerum Prorsum ignarus erat λsed pene quotidie a Modestino flagitabat, ecquando tandem me habili jam aetate, di sex annorum ιabore satis perdomitum , in sorum mitteret, unde aurea scilicet no- his familiaeque nostrae mesIis obveniret, Tardabat nimiam ejus alacritatem vir honestus , ct biennium insuper

aliud mihi , sibique precabatur, ut incepta perficeret , prout suscepti curriculi ratio , ac tanti operis moles polluislaret. Non ideo tamen satis Patri faciebat , qui me dudum jam pro mendaci fundo haberet, & Modestinum aperte culparet quasi desidem, di negligentem agricolam.

Hanc nos molestiam constanter, atque hilare perferebamus ; nec Patris, OPtimi lane viri, avaritiam , sed domesticas angustias ejus rei causam esse intelligentes , serio . in libros incumbebamus: ejusque anni rusticationem , non ad relaxandum animum, ut sta perioribus annis, susceptam putavimus ; sed ad ea , quae didiceram ruminanda , resque ordine quodam, & modo nectendas: ut in Urbem reversi , legum Patriarum interpretes c quod

nempe unum supercrat 9 forique arcana alacriter aggrederemur . Dum nos id Sedulo agebamus , aliud sane Pater versabat animo e S amicorum , qui circa ea loca rusticabantur , domos frequens circumibat , tum in me quaedam jaciebat, quae ejus rei, quam ipse struebat , ut deinde cognovimus, argumento esse possent. Tandem, quum aliquando multa nocte ad coenam ocimum redii siet, insueta clatus laetitia Cras , inquit, Camillule , judicium subibis : ego te in jus vocavi , eosque Iudices elegi, quos ob auctoritatem nullo pacto recusare Poteris , nec ob eximiam prudentiam , dc singularem doctrinam sal Iere. Nesciebam ego quid ea sibi plane vellent, idecque parum de iis sollicitus coenavi , atque inde cubitum ivi ; igninrans miser quantum mihi molestiae in crastinum diem impcnderet . Primo diluculo turbari omnia circa culinam e

234쪽

a I sIectulo audiebam, Patr emque de nocte experge iactum

domum circurncursitare , ferresque frequenter inclamare , multarumque rerum ultra morem satagere . Gaudebam ego nimirum , Opi parum apparari Convivium , laetumque mihi , di festum eum diem augurabar :sed vere tunc comitia in meum, & Modestini caput pa

rabantur. - -

Ne te diutius morer ς sub edendi tempus , Blani dianus repente ad nos venit, vir auo modicae, ut nosti, illa tempestate in foro auctoritatis, & famae: quem tres adolescentes comitabantur ex ilIorum turba , qui sub eius disciplina iuri oriram dabant, culti, elegantes, atque omnibus munditiis mundiores. Quod quum Patri nuntiatum esci, viro propere obviam exiit, eumque omnibus honoris significationibus exceptum in interius cubiculum perdux- Ρrimus incedebat Blandidianus titu-hanti, & incerto admodum gradu , renidens usque , atque unumquemque familiarium comiter ultro sa Iutans ,& quaecumque Occurrebant profuse dilaudans ; subsequebatur cum caetera turba Pater, impense ei gratias agens , seque , domumque suam tanto honore indignam autumabat: valde caeteroqui sollicitus , ut cuncta composita , & apta in aedibus tali viro viderentur. Mihi interea quem ab hortulis , ubi cum Modestino nescio quid lectitans deambulabam , statim e candum curaverat Blandid ni dexteram exosculari iussit, eique me accurate commendans r En tibi, Blandiniane, ait , Camil- Iulum meum , quem tuum potius hodie dici, & haberi a te malo . Hle me perhumaniter amplexus exosculatus est , & Nonne vides , ad Patrem conversus , inquit, Eustach i, quod egregius hic vir jam est y Hic sane nostri Q-ri, ut ego merito auguror, ingens jamjam erit decus , & ornamentum . Mihique familiariter sublandiens, modo Os, modo caput, & scapulas leviter palpabat. Haec inter Rapidius cubiculum ingressus est, adeo celeriter , ut

235쪽

2I snemo semiliarium eum venientem, ut patri posset num

clare, animadverterit . Hujus etiam dexterae, subindicante Patre , defixum a me osculum est: tum is propere consedit, quum vix & uno Verbo omnes , qui aderant, si Iutasset, negocioso , di Occupato admodum similis. Se vus inde Patrem propere accersivit, ut Geonium , &n iniam exciperet jam venientes et nec vero nunciari id opus fuisset, tantis clamoribus sui nos adventus Voco nius admonuerat. Ego quoque lis obviam processi, Modestino cum Blandidiano , & Raeidio Officii causa relicto. ut in conspectum venimus,memini me nominatim minaci sane vultu a Voconio aPpellatum, qui me iuum Inimicum nominans , in me paratissimum advenasse se clamabat , atque ut aliquo aufugerem , ne in suas inciderem manus,

hortabatur . ut vero ah hoc attonitus mearumque rerutri

incertus elapsias sum ; in Vulpinum incidi , qui pone sequens sedato grada verba tranquille, & modeste cum P tre faciebat. Is ut me vidit, constitit, & paullo commotior: O quam su avis., & modesta adolescentis indoles linquit, o quam sancta , ct pudica facies t Profecto ego, Eustachi , optimum hunc tibi , ac pientissimum aliquando sere jam nunc praedico, ita temperate incedit, ita

hon este intuetur. Meque inde arcte complexus , ct Co Ium intuens: Da huic optimo viro Deus , tanquam ex integro orsus est, quammaXimum ex hoc adolescente fructum capere et da huic egregio adolescenti parentis vota quamcitius implere ; ct Secum me eo pacto complexum

in cubiculum paramanter Perduxit. Horum adventu exin hilarati omnes et mutuisque interrogationibus , ac responsis, institutisque hic illic colloquiis , admistoque undique frequentor cachinno nam plures discipulos quisque

adduxerat eo brevi ventum est, ut vocibus dissonis , clamoribusque tota domus late resis naret, nec quicquam ex his , quae dicebantur , exaudiri posset. Horam pene integram hic sibi tumultus praecepit, nec quem finem, habi-Disitigoo by Cooste

236쪽

a II habiturus esset praevideri poterat, ita tum maxime calebat ; ideoque jam Modestinus surrexerat, meque st- cum extra illud praelium eduxerat: Paterque, & familiares jampridem ad sua quisq; munia per aede illis relictis excurrerant. Quum autem in pomeridianas horas inclinaret jam dies, ct prandium corrumperetur ; sed elo Vulpino Pater extraque conclave illud producto et Per Deos te oro , Vulpine , inquit, & sapientiam tuam , compesce jam tumultum litum , di optimos hos viros ad silentium perduc : nam & mensae iampridem Paratae

sunt, & pauca me vobis omnibus praedicere maxime in rem meam est . Suscepit libenter negocium Vulpinus , Pluriesque a vociferantibus contemtus , & repulsus, aegre tandem consecit . Quod vadens Pater , me , ac Mincestino accersitis , in medium prosiluit ;Et quanquam jamdudum , ait, vos , clarissimi viri , cocus expectat, ne vos Pigeat tamen Pauca quae clam , antequam discumbatis , a me audire , quae mea maxime intersiunt, quaeque ego eo animo vobis eloquar,

ut qui omnem in humanitate , ct sapientia vestra spem reposiverim sublevandae , ac restituendae domus meae , quae culpa fratrum meorum & fortasse etiam mea , iam Pene prorsus collapsa est . Vnicum hunc me indicans

CX Fortunata mea, quae inter bonas uxores certe optima fuit, cuius mihi nunquam , si vel tercentos annos Ut Uerem , dulcis memoria excidet, unicum hunc , inquam ,

virilis sexus , eundemque carissimum filium habeo , qui

nunc nobis patrimonii loco est . In hunc enim unum no- si sim omnium oculi conjecti sunt, nobisque persuasimus, si domus frindosque Fortuna nohis eripuit, hunc labanti familiae benignam servavisse , ut quae abstulit redderet ,& tot praeterita damna vel uno hoc heneficio cumulate compensaret. Ideo ab usque ineunte aetate cum optimis Praeceptoribus educandum , ac poliendum tradidi: αdeinde, quum aetas ei maturitatem mentis ad scientias , Ε e ar- Dissili sed by Cooste

237쪽

artesque visa est attulisse , ex multis, qui sese huic muneri ultro obtulerant, hunc Modestinum nostrum rogavi, quem tunc milii praeter omnes fima Probabat, qui eum sedulo ad Jurisprudentiam λrmaret. Ea quippe consul tantibus nobis optima , ac sane ad ditescendum compenis diaria via visa est . Sextum jam annum assidua opera ad Iescens Modestinum audit, α jam tempus apPetit, quum eum in forum , veluti ex umbra in lucem ac Solem , exire ad lucrum mos patrius fieri, nostraeque urgent angustiae. Nec ego quantum gnatus aut quid Prosecerit dijudicare valens,quid ve rei adhuc ad longum hoc curriculum capes4sendum ibrtasse desit, ideo ad Vos confiugio , tanquam auoracula Civitatis, viri optimi mihiq; amicilliini. Vos igitur

etiam atque etiam obsecro, resecroque,ut curam hanc serio

suscipiatis . Et, quae vestra humanitas est, e Modestino Primum , ex adolescente deinde ipso, si opus fuerit, pervestigetis oro , quo sint loco res nostrae , α quid nobis modo sperandum sit, quid timendum ;ute placitis sapientiae vestrae , quae tot civium millibus os em iam tu inlit , deincepsque eit allatura , tempestive pollimus nobis, domuique nostrae consulere , resque , ut decet, utque vobis videbitur, ordinare . Uix est enim , quum nonum lupra decimum Camillus meus aetatis annum implevit . Nec falli ea in re possum , qui satis superque memoria teneam hunc paucis mensibus duodecimum annum excessisse, quum Fortunata mea,nunquam mihi sine gemitu,& lacrimis commemoranda , diem suum obiit ; ac septimus iam annus nudius tertius fuit , quum ego luce ac omni voluptate orbatus , miseram hanc & infelicem UI- tam solus , & moerens traho . Te vero , Modestine , per

Deos hospitales , & quicquid tibi sacrum , sanctumque

est, rogo , perque familiaritatem nostram , atque amo

rem , quo Camillum tuum complexus es , ut omnia Sincere , & dilucide doctissimis his viris aperias , nec falsa gloria ductus, aut plura te docuisse , aut perniciose adu

238쪽

Iatione hunc plura didicisse assirmesi quam revera se.

ctum est. Veritatem, quam caeteris in rebus omnibus te sancte sequi animadverti, sanctius modo, ct constamitus, si fieri potest, sequere ; α quidquid nunc neglexeris . auxerisque , id in maximam mei, Puerique, domusque perniciem eUasurum memento. Age ergo , rem,

dum comestur, hilariter aggredere, & ab initiis exorsus ad hunc usque diem veluti per gradus Perduc . Ite agite interea vos, lumina Civitatis, hujusque familiae tutela , & praesidium , discumbite et tuque , quod bonum , faustum , selixque mihi, familiaeque nostrae sit , quum tempestivum videbitur , aggredere ad rem Modestine . Hic quum Vulpinus , ante prandium haec perhelle Mo destinum exequi posse dixisset, eumque jam ut diceret

hortaretur e illum indignantium invitatorum omnium voces exceperunt, esiit ire se se acriter cla mantium I nu

gasque maximas agere Vulpinum , qui cur ipsi Eustachia domum venissent , oblitus esset . Non illud sibi tempus disputationes , ct controversias Posceret irent , discumberent, ventrique tunc operam darent , pom deinde, vel inter epulas, vel postea , vel nunquam etiam iis de rebus agi; nec aequum esse se inedia enectos , Modestini fabellas , quasi nil gravius urgeret, audire ,

His frangi se Uulpinus simulans t quippe qui, ut

nil ipse de prandio cogitare videretur , ita locutus fuerat obticuit; eosque tunc demum nos turmatim magnoque impetu in menaculum ruentes secuti siumus . Consedere itaque propere viri egregii, & in primarum mensiarum patinas sortiter impetu facto ostenderunt satis , loquac, talem optimam famis parentem esse. Vulpinus tantum .& Voconius inter edendum Primum saeye nutantes inter se, deinde etiam collatis capitibus collocuti , subirascise , ac stomachari videbantur , quod Blandidianus , di Rapidius primos in accumbendo Iocos praecepi Mnt , ac contra januam , qua inserebantur cibi, consedissent. Nec E e a silen-Diuitia ooste

239쪽

silentium interea, nec clamor erat, sed tumultus qui clam , & vastum murmur, quale ab alto quopiam loco irati maris exaudiri solet. Vulpinus quasi aliud ageret , iis simulanter edebat; Voconius aperto impetu serebatrem , manibusque quicquid inferebatur avide amplebat,

comminuebatque . Alia Blandidiani ratio erat, nec enim valde cibo intentus videbatur, sed renidebat usque , modo hunc , modo illum ultro leniter appellans, quasi ad hilaritatem excitaret; nec ideo se minus interea opple-hat carnibus , avesque peregrinas , atque electiora men-1ae carpebat. Rapidium mirabamur quo pacto animam Posset reciprocare , ita ambas implebat buccas , & se totum ingurgitabat in patinas et ut, dormienti similis , graviorem , atque interruptum inter mandendum spiritum ederet: visebantur ante ipsum plures patinae , cibis altam in struem erectis , unde ille properanter tanquam de alieno rapiebat. Caetera discipulorum turba juveniliter admodum se se gerebat ,' & intercipiebant mutuo cibos ,

strepentes , clamantes , mensasque concutientes , aliquando ita valide , ut jure omnia conspergercntur , Pulmenta per manus jactata in terram demum laberentur , calicesque in mensam effusi frangerentur . Talia Uideba- 'mur aegre a Patre ferri: mundus enim , ut nosti, Pan minte, & elegans fuit homo e verum quasi alio spectaret , quae fiebant silentio praeteribat; Et si quando advertisse manifiestum erat , leniter risu illos excipe bat, & plaudenti potius , quam indignanti similis videbatur . Ba cho Iargiter indulgebant omnes, sed Voconius , ct Rapidius nimis , ut Comici Verbo utar, avariter in se merum

plenis faucibus ingurgitabant: licet Vulpinus prope e

rum aequaret Virtutem .

Ut autem erat Pater eius rei, cujus gratia illos invitaverat , memor , modo Blandidianum , modo Uulpinum submissa rogabat voce , ut tandem Modestinum dicere sinerent , atque inter epulandum, ut polliciti erant , me

emen

240쪽

emendandum susciperent. Assentiebantur illi, Voconiumque , aliosque , ut Poterant , Per clamorum intervalla identidem i rogabant, ut Patri obsequerentur , sed diu frustra . Demum , strenue annitente Patre, aliquantulum tandem conticuerunt, auresque praebituri vili sunt. Jamque Modestinus , qui pro temperantia sua epulis ad quotidianum modum ressitus jampridem cessabat, dicere aggressus erat: sed obturbavit Semel, iterumque Rapidius, aperte id contra pactum esse deo erans , nec civile ellein primis mensae spatiis consistere , statariamque , & meditatam Modestini oratiunculam audire . Demus antea saltem quod opus est corpusculo , subiratus clamabat , prirnosque famis impetus retundamus postea saturi de his videbimus , sedatoque intestino hoste, externa curabimus . Plaudebat his Voconius , & Blandidianum increpabat , qui, quum iure vicinitatis Rapidium deberet defendere , sileret: se Uero alienae causae patrocinium suis scepturum libenter ; nec Passurum omnino, ut Rapidio invito quicquam ageretur et se se voce , ac clamoribus , ii aliter nequiret, diem extracturum . Agerent itaque Obsonia , patinasque etiam ipsas per ocium Vorarent; a

diendi , ac dicendi tempus nunquam defuturum . Qu.id te modo , Pan sute , frigida hac narratione enecein y Satis sit dixisse , pluries Modestinum coepta sic , pluries ad tacendum adactum esse ; nec nisi illatis secundis mensis Patri aegre datum , ut silentes nempe non continenter clamantes pranderent, & Modestinum tandem audirent . Is itaque tunc demum exorsitas , in hanc fere sententiam locutus est : nam Uerba ipsa meminisse admodum esset dissificile , Tu vero, Xaverj, si laudari me a Modestino audies , ne me Vanum continuo arbitreris, qui laudes iose meas reseram : accivies enim Paullo post , unde has laudes abunde compenses. ACcppi hunc ego , inquit Mongsri Nus , viri claris limi, jam tertiumdecimum agentem annum , iis literi et sa-

SEARCH

MENU NAVIGATION