장음표시 사용
31쪽
varias, tamque absurdas scinduntur usque sententias, ac praesertim intolerandi sint qui sapientes eos inter perhi. Dentur , quibus nostrae res, & nosmetipsi adeo displi. cemus, ut quandoque strio videantur insanire, atque intemperiis agi. NEPT. Vetus quidem est tua haec
adversiis philoidphos querela; at quid ad Te Z Ipsi
postmodum maximas Poenas pendunt clementiae suae. At ubinam , Frater, .Citharoedus noster est, cui mecum est dies haec constituta Θ Num sortasse cincinnos
vibrat calamistro Z An potius in Qtum aliquem locum recessit, defensionem moliens ut inde in judicium adveniat meditatus p JuΡ. Nonne jam suo loco sedet ZNEPT. Nusquam apparet. JuΡ. Viden contumaciam lI cito, Mercuri, atque illum continuo ad nos . Quinis y MERC. Nihil accersito opus est ; jam ipse contendit huc quantum potest; respice dum ad dexteram . IUP. En tibi reus adest, Neptune: indue jam animos
accusatoris . NΕΡΤ. Ut venuste , ct eleganter , ut amatorie concinnatus esti ut bene pexit caesariem l Credo, eum cum Daphnide, aut Hyacintho sie sie hodie congressurum arbitrari, aud cum Neptuno . JuΡ. Quid
Tu i Unde tandem appares , o Phoebe Z APOLL. Ne mireris, quaeso Te, Pater, quod ad iudicium aliquanto serius advenerim et nam magnus me Serum Imperator properantem retinuit de difficili sine re conis fulturus : cui dum suetis ambagibus responsum involvere , atque obseurare impensius curo , diei tempus me , quippe aliud agentem , sesellit. NEPT. Porro frater nimis verisimile est quod narrat. A P. Verumtamen, ut harum rerum facies est, aud diutinam videor acincusatori meo moram attulisse . IUP. Sede jam . Tibique, pro imperio silentium indico, dum optimus hic Patruus tuus actionem stram exequitur . AP. Fiet , Pater, ut
jubes. JUΡ. Agesis, Neptune; Tu modo ipse moraris
32쪽
Mirabitur sertasse Deorum quispiam , & secum ipse
quaeret,cur post tam diuturnum silentium hoc potissimum tempore contra fratris mei filium insurrexerim, ac de Medicina judicium instituerim. Cui ego postmodum de silentio meo satisfaciam , modo de judicii causis respondebo . Porro non ambitione, nec repentina aliqua voluntate, in Propinquum meum, tot iam saeculis Medicam provinciam obtinentem , invasi e neque ad accusandum ea fortasse de causa descendi, ut eum de suo veteri Regno deturbarem, meque in ejus Iocum obtruderem . Etenim non hac Ievitate sum, nec tam humilia cum animo meo agito. Majus quoddam est quod me impulit, quodque, Iudices, quam maxime nostra omnium interest. Nos is quam diuturnum & acre bellum cum certis hominibus geramus, nostrum in res humanas imperium pertinacimme detrectantibus , ita ut dubium sane , majorine contumacia, an caecitate nec Providere nos rebus sitis affirment, nec quicquam honi pro meritis expectare a nobis homines debere, nec malum aliquod ah nostra ira formidare. Cui generi hominum cur aegre ad haec usque loca restiterimus non est necesse apud conscios , Participesque narrare . Hoc vero tempore, quum homines non modo non juvari se se a Diis videant , verum superbe ludificari fidem suam , seque innocuos occidi, nisi omnibus opibus & industriis contendimus , profecto huius rei omnem cito spem deplorabimus . Quis enim satis aegrotorum querelis faciet tQuis surgentibus opinionibus hominum obviam ibit 'Nam quum Medicinam, patefactis tandem istorum fal- Iaciis, inclinatam jam omni ex parte & ruentem adspiciant, ct nihilominus Intonsum hunc nostrum , eiusque gna tum praeclarissimum AEsculapium vetera illa somniadi commenta, suorum clientum ore, modo etiam im
33쪽
pudentissime venditare, omnesque mortales siris egregiis responsis veluti sica jugulare , anne dubium cuiquam est , quin , excussa demum omni opinione de Deorum honitate S providentia , ad impietatem , tamquam ad aram , docti passim , indoctique confugiant fiaua de re cogitanti mihi illud optimum factu occum
rebat , ut in tantis rerum nostrarum turbinibus fluctibusque , juvandos , tutandos, conservandosque homines certatim susciperemus; atque ita enusa beneficentia impiorum maledicentiam retunderemus , hujusque mali truncum, imasque radices tandem aliquando excinderemus ; ne nobis sit alternis pene diebus quasi pro aris& focis decertandum. Cuius rei caput est , Iudices, ut hunc Vatem, Citharoedum , Poetam , ejusque filium, qui nimium diu suis mendaciis nugisque homines se-
fellerunt , atque acerbissime interfiecerunt, a Medicinae gubernaculis ad oraculorum technas , cantusque & tu hias relegemus. Atque ut aIacriore animo in meam lententiam eatis , istius facta breviter percurrere ;meaque jura vos edocere in animo est , quibus perinspectis , & hunc obrepsisse ad eam tutelam , & ad me Medicinae Patrocinium apertissime pertinere cognoscetis . Principio quum homines , quae est humanae naturae conditio, a morbis tentarentur, nec adhuc vela Medicis, vel a philosophia opem exquirere consue'sent, naturam ducem sequebantur . Itaque simulac alicui ea tempestate febri corpus incalescebat , illam ex proximiore flumine aqua hausta continuo extinguebant,
quippe qui ignem superfusa aqua quotidie viderent deleri atque restinguia vel si ob cruditatem Si redundantiam c quod raro admodum propter illorum temporum frugalitatem & temperantiam eveniebat venter irtasse saut caput indolebat,dolores patientia,& constanti abstinentia sedabant. Eodemque pacto in caeteris se sie morbis ge
34쪽
rebant, eum nox Iaa ct innoxia, utilia, atque inutilia sola experientia aestimarent, nondum sucatas splendiis dasque Medicorum fraudes, nec egregie ad fallendum
excogitatas istorum rationes cognoscentes . Atque ita
quietum, nullisque opinionibus conturbatum primi illi mortales felicissime aevum egerunt. Tum iste a Coronide, quam tunc temearis perdite deperibat lepida sane puella, at quae uni viro morigerari nimis illepidum duceret AEsculapium , pessimo hominibus auspicio suscepit. Et quum quo pacto eum ad divinitatis fastigium eveheret aud facile inveniret, sollicite circumspicere omnia coepit, ac diligentissime excutere. Denique nihil opportunius ad eam rem , quam Parabat, esse ratus est, quam artem quandam medendi hominum morbis comminisci , quam filio sivo veluti patrimonium traderet, ct occasionem ei hoc invento praeberet , ut tamquam Baccho Cererique propter vinum , disruges evenerat, pariter & ille ob tale beneficium in Deorum Coi Iegium cooptaretur . Coepit itaque apud
aegrotos ipse primum divino Numine abuti, aliosque eadem docentes immittere. Post deinde quum jam gnatus adolevisset, magnamque jam inde calliditatis atque malitiae spem praeberet, amantissimus Pater paullatiin ipsum apud homines obtrudere, inq; Eum , addito ad speciem
Chirone, medicinae opinionem transferre, eamque a
tem veluti propriam ad filium 1ensim rejicere . Cui Prae' terea , quum ipse imberbis esset, harbulam adhuc puero assinxit, ut senilem, vereque medicam prudentiam praeseferret. Ego , Iudices, quamquam tunc temporiS huius fraudem satis compertam habebam , adolescentis ambitioni nihilominus aliquid indulgendum ratus , in re praesertim, ut tunc quidem erat, innoxia , facile
me iure meo spoliari perpessus sum . Quid vero opus est, A Esculapii in ipsis statim Regni principiis essera
tam crudelitatem ostendere ῖ Nam cum fallendi artem,
35쪽
I6 quam tunc primum cudebant, non bene adhuc divi. Dus candidatus calleret, neque herbis adhuc, lapidibus , di quae postea invasere, abuti coepimi, carminibus & incantationibus aegrorum mentes stupefacere solebat, aut Eno futilibusque cantionibus demulcere; vel amuletis, ac huiuscemodi inanibus mysteriis homines decipere consilebat, ut deinde his ambagibus anxios , & implicitos tutius atque facilius obtruncaret. At satis superque ea de re dictum esse censeo , si Te, Frater, dicam eo tandem ab illius sceleribus adductum fuisse , ut sulmine eum ad Acherontem, aeternamque no diem detruseris. Licet irae tuae causam, non illius nefaria facinora suim Pulchellus noster assii mare non dubitaverit , sed invidentiam , quasi Τu egregiam ΑΕsculapii virtutem , & summam , planeque divinam medendi
scientiam , qua is mortuos etiam ad Uitam revocaret, aequo animo fierre non potuisses. Ille vero ob dulci Gsimi filii acerbissimam calamitatem incredibi Ii rabie percitus , innocuos Cyclopas egregio scilicet ac memorabili facinore occidit, quod fulmen , quo Tu Gnatum suum perculeras, inscii imprudentesque conflaverant. Quumque abs Τc ob tam immane scelus in Τerram deis jectus esset, ut erat omnium rerum , propter ingentem exilii dolorem, impatiens, coepit humanis negociis sese immisicere , & mortalium animos variis rationibus conturbare. Tunc enim futurorum praedictione homunes, rei novitate stupentes , perculit, atque in sui admirationem convertit , Carmina tunc Primum pangere ignaros antea harum deliciarum perdocuit : postremoque, cum nullis repagulis ejus ambitio contineri pos
set , nihil praeteritarum rerum memoria retardatu S, denuo medicinam invasit. o miseram mortalium conditionem l quae quum innumeris ipsa malis scateat, ac maximis aerumnis suo fato subiiciatur , tantam insu per plagam ab istius audacia accepit , ut ei nec tot sa
36쪽
etalorum prudentia mederi unquam Potuerit, nec, nisi aliquid hoc judicio, Iudices, proficietur, ulla in posterum aetas aliquam opem sit allatura . Hic itaque, ut acceptam injuriam aliquo pacto ulcisceretur, Mediacinam , quae antea liberis a Parente , qui ab Avo prius acceperat, nullo negocio per manuS tradebatur , tam caecis involucris, obscurisque integumentis involvit , ut homines occulta vi numinis correpti , experientia posthabita, qua duce tamdiu incolumes Uixerant, hujus ambages , inexstricabilesque fallacias ample herentur. Quum autem iste in aqua, quam jure meritoque Optimam optimus Poeta appellavit, maximam vel ad omnes morbos Vim esse intelligeret, nec eam puram putam commendare e re sua esset, herbulas, ut quaeque in manus Ueniebant, aqua macerabat, sicque demum tanquam Praesentissimum pharmacum , mutato non colore tantum & sepore; sed eius etiam facultate aud leviter assecta , atque imminuta, eandem aquam Uenditabat.
His artibus, atque hac potissimum sapientia magnum sibi nomen , & authoritatem a Pud mortales comparavit . Quumque exactis jam exilii temporibus in Coelum remigrasset, homines , qui Plerumque, neque quid expetant, neque quid oderint satis compertum habent, superstitione in stiper, & errore mentis praepediti, hunc sibi Tutorem, Patronumque in rebus ad valetudinem pertinentibus abs Te sitis votis expetiverunt. Ego , Iu dices , haec omnia videbam fieri, tamen quo tandem evaderent expediabam . At vero quum iste , parum sua auaboritate contentus , Gnatum etiam siuum , Te facit.
lime ut sumus nimia erga filios indulgentia exorato, e vinculis , pallentibusque Erebi umbris quasi ad paternum Regnum rursus extulisset, vicem hominum graviter dolui, Judices, qui duos Tyrannos , tot tantisque cladibus exas'eratos , Dominos sibi suis precibus imprudentes optavissent. Iamque ab eo loci hanc aetio-C nem Diuitigoo by Cooste
37쪽
I8nem mecum ipse meditatus, necessitudine deinde, ®ni negociis retardatus eas cogitationes in aliud tempus reieci. Sed istorum importunitas atque saevitia longe meam patientiam superavit . Etenim ut suam apud homines aut horitatem satis invaluisse , prosunda Lque iam radices egisse animadverterunt, imi nil sis primo e suo gremio familiaque Podalirio & Machaone, deindeque aliis ad eam rem opportune sitassectis, Omnia pro libidine agere coeperunt , homine'; miseris modis ludificare, atque occidere. Porro Judices, Opta rem alium mihi reum, quam fratris mei filium obtigisse: at quando aliter comparatum est, dicam si minus volenti hilarique animo , saltem omni prorsiis odio , aliaque perturbatione libero, vacuoque . Sane brevi , Generosis isto praemonstratore , ejus interpretes , atque internuncii adeo Medicinam labefactaverunt , ac rem
suo ingenio maxime simplicem , adstitis AEgyptiorum deliramentis , ita Variam compositamque aderadicandum genus humanum reddiderunt , ut ne v stigium quidem ejus, quae antea suerat , Medicinae superesset. 1 mino tam crebris mutationibus modo hanc, modo illam medendi methodum labentibus saeculis induxerunt ; quum hi rationem , illi experientiam sequeremur ; ut desperati laboris esset pugnantes inter se disia sidentesque Medicorum opiniones aliquo pacto non dicam conciliare, sed utcunque recensere . Nam ad instar carum haeresum , quae plurimae in philosophia sunt, suas sectas Medici quoque instituerunt , quas singillatim referre hujus instituti ratio non patitur atq; ut quisque huic, vel illi disciplinae adhaerebant, ita in diversa nomina, diversasque pariter siententias ibant; suisque dissensionibus , & concertationibus Medicinam,
morbos, aegrotos, seque metipsos funditus conturbabant. Ita ut non modo in quibus corporis partibus morborum sedes esset, quove pacto eis mederentur mi-Djsiligod by GOrale
38쪽
nime inter Medicos constaret; verum , quod quidem incredibile videtur, nec quidnam morbi esset, aut quo
vocabulo potissimum appellari deberet , conveniret. Quantas hinc clades, quae sunera, quam stragem ho-nunum censetis ortam esse Θ Inde eam rem aliqua conjectura assequi poteritis, quod sicuti militibus quis crederet , Iudices , militem inter , ct Medicum exemplum conferri posse Θ magnificum apud homines est, ct gloriosium , hostes quamplurimos virtute, ct armis obtruncasse; ita Medicis praeclarum , ac egregium habetur, sua inscitia , vel, quod verius est , si aude dolisque innumeros mortales intersecisse. Siccine agi Z Τam crudeliter , tam nefarie homines in hominum cIades rueis re Z Communem cognationem , iura omnia , Deorum metum , ut Bellillimo huic satisfiat, susque deque haberi y Quid ergo censetis , Iudices t Hunc istorum m-
rorem in hominum generis perniciem crudelis sinie incitatum , retardandum vobis , an impertita impunitate inflammandum arbitramini t At audite , quaeso , quihus artibus Poeta noster mortalium infortunia cumularit, divinumque etiam numen ad eos excruciandos assiiunxerit; ut tandem cognoscatis cuinam hominum salutem, vitamque commileritis . Porro , Praeterquam-
quod aegrotis ipse magnus vates & Delphis, & ubiq;
sentium ex Tripode, & Cortina responsitaret , atqueata mirifice illuderet, certam quamdam Filio siuo res pondendi facultatem attribuit, non voce , & Oraculo, ut ipse , sed alio pacto , omnino , Iudices , no 'O atque mirabili. Nocturnum etenim vatem eum constituit, tenebrasque, & obscuritatem maxime ad fallendum idoneas delegit, quo tempore ridendo sane astu miseras aegrotorum mentes circumageret . Nam in templis, quae plurima mortales proh coeca hominum pectorat ΑΕsculapio per celeberrimas Europae Asiaeque urbes eXcitaverant, auro, argento, tabulis, signisque , atqόC a omnis Digiti oo by Corale
39쪽
omnis generis donariis reserta , visebantur attonitae sit. Perstitione mulieres, viriq; continuas noctes Precibus, ac votis trahentes, Deique numen per somnia vanas, que species expectantes. Tum optimus istius filius non quidem primis noctibus, sed octava demum , aut decima huic simiam humano capite per somnum immittebat , illi serpentem sua colla humerosque ambientem, alteri semetipsum inflatis buccis , minantemque ostendebat; atque omnes hujuscemodi fallaciis circumventos, rerumque omnium incertos , ad hariolos insuper, & somniorum Interpretes, Pro malorum cumulo cogebat accedere.
Quae omnia ex istius consilio prorsus gerebantur; quum hic mentem, ac veteratoriam solertiam , Ille manum tantummodo rei gerundae , ac vocem Praeberet. Interea summis Iaudibus , ac honoribus caeci mortales istum extollebant. Phoebum vocabant , quem tenebras , &noctem appellare jure debebant; morborum expui sorem dicebant eum , qui uni Uersam morborum cohortem incredibili astu in ipsos immiserat. Iste autem , quum haeca supplicibus audiret, nec erubescebat, Iudices, quoast tot Iaudibus , alia omnia merentem, celebrari intelligeret ,' nec tanto obsequio delinitus suae eum crudelitatis Iro aliqua saltem parte poenitebat. Nulla frons unquam, udices, tanta impudentia , nullum os tam durum fuit . At magnum modo operae precium me facturum puto, si vobis egregia medicamenta indicavero , quae isti aegrotantibus per somnum vel per morum Sacerdotum Vocem imperabant. Caeco : ut Postquam ante sitiam aram procubuisset, tunc a dextera altaris parte ad sinistram quam celerrime transiret, ibique expansam manum arae imponeret, quam deinde oculis admoveret . Laterum dolore laboranti , cinerem e ma ara; uni malvam sui I Iosque pedes , alteri mel & nucleos pineos , huic Vinum, illi mulsum commendabat: omnibus vero anilia quaedam figmenta, ac nugacissimas nugas obtrudebat. Atque miras
40쪽
profecto naenias Chalcedone istiusmodi oraculis Panagoalle Alexander credulitate mortalium abusus aliquando eX- citavi K Pellaeoque dracone , ct nobilissimis clarissimisque praestigiis Europae, Asiaeque universae mirifice imposivit; opulentissimasque Provincias , ea religione praetenta, avarillime compilavit 3 cujus apud homines sempiternis monumentis historia consignata est . At iste non modo ea omnia sciebat, & patiebatur, verum in Q per omni ope, auxilioque juvabat . O saevitiam incredi. hilem l Tu ne miseros gementesique , quibus auxiliari debueras, austis es tam acerbe contemnere t Tu Deois rum nomen tam indignis factis commaculare Z Tu imperium nostrum propter importunam crudelitatem tuam in fummum discrimen adducere Θ Atque omnia haec, si Dis placet, impune seceris y Omnem notam effugeris, omnem Poenam perpetuo declinaveris i Sed hoc, Iudices, vestris suffragiis, vestraeque severitati reservemus . Modo e diverticulo in viam . Ita Arcitenens no-ner, stupefactis omnium late gentium animis , non cultu hominum , tantaque observantia mitigatus , crudelissimum in eos imperium exercebat . Adeo ut abstuo ore aliquando , Frater, nimia prosecto , ct intoleranda istorum potentia memorabilem illam Vocem elicuerit ; quod postquam Parens Delphis , Gnatus autem Pergami oracula venditare , & cum mortalibus veluti familiarius colloqui instituissent , Tu ipsis jam Deorum Pater frigeres, & prope nauci numen tuum ab hominibus tuaeque vires aestimarentur . Ut autem fastidium vobis,mihique dicendi Iaborem demam , caetera quam celerrime fieri potest perstringam . Brevi itaque , Iudices , eo res redit, ut 'uerorum more ab generosis istis riderentur homines, & vilissima quaeque,ia sordidissima, atque olentissima , pro optima certissimaque medicina obtinerent . Radices amarissimae , baccae incredibili asperitate , animalium adeps , Oculis