장음표시 사용
61쪽
quibusdam tantummodo morbis ad eas descendendum eta albi irati sunt. Quac ne a late conficta esse, temporis causa, iuspiceris, Neptune, ad optimorum Medicorum, α Philosophorum commentarios te mitto , ut eOS aquarum quidem usum retinuisse , abusiam reiecisse cognoscas. Nequaquam vero Praetermittendum est , ad me meosique intem pretes abs tuis calumniis vindicandos, eos quodammodo
impensius quam aquarii isti tui aquas coluiste , atque ad hominum utilitatem adhibuisse . Siquidem balnearum usum , qua tepentium , qua frigidarum, aegris Pariter, achene valentibus adeo apud omnes Gentes ob maximam earum utilitatem, inculcarunt, ut solenne omnibus aliquanis
do Populis fuerit, publice privatimque Τhermas extrum re . Quod modo etiam pene ab omnibus Asiae , Africaeque nationibus retinetur, quae vel ob idipsiim omnes reliquarum regionum homines longe valetudine, ac simitate antecellunt. Et quamvis alicubi, propter nimiam rei voluptatem atque frequentiam , in luxum molliciemisque ea abierit consiletudo; turpe tamen tibi est, Neptune , ab asseelis quoque tuis, eam quasi in totum esse rejectam . Quinetiam , si te ea quae apud homines fiunt stire, aut omnino curare intelligerem, Antonium Musam , clarisiami nominis apud mortales medicum in medium adducerem , qui ad morem istum tuum aquis vulgo usus est, idque notissimo experimento in hominum historiis testatum reliquit. Nam is Caesarem Octavia- Num Romanorum Imperatorem , gravissimo morbo implicitum selida restituit ; deindeque semper frigidis medicamentis curavit, quod ei ad longaevitatem aud leviter Profuisse compertum est. At idem Musa paullo post Marcellum Augusti generum , ipsistimo soceri morbo laborantem iisdem aquis interemit. A qua exitus dissimilitudine apertissime intelligere potestis , Iudices , aquas,
ut caetera medicamenta , quae huic saluti modo fuerint,
eodem in morbo alteri occultissimis sane rationibus ,
62쪽
mortem afferre. Et si ri , ini Patme , ex fide Ioqui velles , nonnullos vide quam tecum modeste agam tuis etiam istis aquis extinctos esse confitereris, quum vel non suis temporibus, vel non iis morbis exhibitae essent aegrotantibus. Cognovistis igitur , Iudices, vetustissimos medicos non modo non respuisse aquas , sed frigid rios etiam , & aquarios fuisse , cum res nivem , & aquam postularet: atque eosdem aliam , atque aliam persenam, pro temporum opportunitate , aegrorumque indigentia induisse . Multiplex etenim & varia res est Medicina ; iasinguli sere homines peculiarem quandam medendi rationem requirunt .. Idque tum propter dissimilem corporum constitutionem , tum propter regionum , quas incolunt, aerisque S ethorum diversitatem . ut eorum stultitia
nunquam satis reprehendi possit, qui ubi aliquis ingruit
morbus, consestim solenni, statoque medicamento ominnibus , cuiuscumque aevi, ac valetudinis sint, imprudentissime medentur e ne paullulum quidem de aegri corporis innatis , propriisque assectionibus cogitantes . Qua modo imprudentia carere prudentissimos medicos
audistis, Iudices, Neptunum acerbissime serre et qui veluti parricidium iis obiicere paullo ante ausus est , quod
non gelidis usque utantur aquis , sed tepentes aliquando , vel calidas adhibeant; quasi nil aetas , aut Valetudo , nil morborum varietas , aut temporum , Regionumque dissimilitudo ad variandam medendi methodum, apud sapientissimos Philosophos valore debeat: sed , veluti e Praetoris albo formula ad agendum accepta , nil ultra eam Medicis liceat moliri, aut audere. At 'udet me tanto apyaratu , ct coram tantae dignationis judicibus haec serio declamare , quae sane flocci non sunt. Quare , his missis , ad alia progrediamur. Tu vero, NePtune tan tum quod aquarum magnus Imperator es , & omnia maria fiammo imperio coerces , Tibi tuisque Medicinae Regnum deberi censes t Uerum enim vero non bene ratio F a ne Diqiti sed by Gorale
63쪽
nes siubduxisti, ct gravis nimium error in isto calculo tuo latet. Etenim non modo pars tantum Medicinae , aquae ssint: sed haec ipsa pars ut aliquid prodesse possit alienis viribus frequentissime indiget . Nam plerumque aqua ista tua nive comite , seu potius duce opus habet , sine cujus ope inutilem di noxiam eam aegrotis esse aud raris experimentis animadversum est. Nix vero , mi Patrue, Patris mei , nequaquam tua est . Ideoque Iuppiter nubium coactor ab hominibus dicitur , pluviaque , & nive omnia late Ioca conspergere. Si Tu ergo mihi aquas tendes objicere, ego Tibi continuo nivem OP-Ponam . Et quando aquarum Tibi nomine Medicinae tutelam deberi dices , ego propter paternas nives id Pa trocinii ad me traham . Praeterea loqui nos de Entium ac fluminum aquis profecto non inficiaberis; salsae etenim illae tuae ad omnes humanos usus quam inmisissimae iunt. At oppido incertum est , a marine , an Potius a pluviis nivibusque flumina ac semes oriantur. Possem igitur hanc tibi quoque dicam impingere, scholaeque disipula tionibus, ct argumentorum angustiis, di ambiguitatibus te implicare . Qua una re iura illa tua, quae tam vehementer paullo ante iactitabas , nullo negocio ruere posse animadvertis . Uerum , mi dulcissime Patrue, vide quid inter tuam asperitatem, meamque lenitatem & Iarsitatem intersit omne hac in re meum ius tibi libentissime la gior . Τam enim apertis firmisque rationibus desensio mea subnixa est , ut haec & nonnulla huiuscemodi negligere, atque contemnere tuto possim . Esto igitur tuae aquae sint. Age iam quid fiet, Neptune , si Dii omnes tuo permoti exemplo, vel tua potius incensi contumelia, Sum quisque ius vindicabunt Z Neque enim me tantummodo intempestiva isthaec ambitio tua aggressa est ,' Verum Deos omnes , quibus aliquo nomine medicarum rerum , quas Tu nullas esse putas , patrocinium est. Quid si Li hero visium fuerit ab uvis, & vino, quae in sta tu
64쪽
tela sunt, Medicorum manus arcere Θ Quantumne censes
vulnus hoc jussa infligi Medicinae r Incredibile enim dictu est, Iudices, quantam in se vim vina comineant. Immo, ne Plus aequo aquarum tuarum honore operis hias, scito Neptune, ea omnia, quae mira fieri ab a quis modo praedicabas, egregie, cumulateque vinum etiam essicerer idque in iis praesertim regionibus , quae ad BoreaIem Plagam iacent. Immodica etenim frigora , quibus Terrarum totus tractus ille riget, adeo humana corpora firmant atque obstipant, ut longe aptius , ct utilius i liorum locorum homines calidis medicamentis, ac potionibus curentur. Deinde haec sapientissima Soror mea oleam sibi, quam propriam jamdudum habet, jure meritissimo vindicabit. Detracta autem olea , trunca tam , & mancam nimis opportuna parte Medicinam habebimus . Quod vero maius quoddam , sta totum potius est, si Ceres, quae frugum herbarumque omnium Pa trocinium habet, in mum ius Medicos vetet irrumpere squid , amabo Te , Medicina fiet f Aut quid demum Tacum aquis tuis rerum geres Aquas videlicet iterumque aquas sitientibus & nec sitientibus effuse ingerens, egregium sane te medicum , haud vero nimis accuratum ac diligentem Pincernam praebebis . Extimestendum vero est , ne homines sub tua tuteIa Pyrrae rursum ac Deucalionis tempora sermidare pavidi incipiant, quum , se mosique omnes aquis undequaque persussis, atque madentes
miseri circumspicient. Quamobrem Iudices, si unquam
secundum Neptunum causam dandam existimabitis, quod sapientia atque aequitas vestra su icari me vetat, brevi dilacerandam vobis , & in frustra comminuendam Medicinam praenuncio. Omnes etenim Dii, qui spoliatos sie se potestate ma a Neptuno videhunt, suas protinus si-hi res a vobis attribui iure contendent, ut iis pro amitrio hominibus juvandis utantur . Tunc, per Iovem impietatem, a qua tantum vos timere Neptunus Voluit
65쪽
4s propter duos in Medicina Tyrannos , egregie, Iudices
tot Regulis, ac Dinastis constitutis , restinxeritis. Et tunc Neptunum ad vos denuo ascensurum confido , non quidem, ut modo, longinquis terioribus Deos perterinrefacientem , di terribilia quaedam vaticinantem ; sed sentem ac gemebundum , quod jam homines ob tot dominorum insolentiam, aquario Patrono expulso , novaque dignitate Protinus exuto , sese a vestra dominatione subintraxerint, atque in Plenam libertatem vindicaverint. Longiuscule , quam ab initio constitueram, orationis aestu a, reptus locutus sum et idque non tantum ob triste hoc , &lentum Medicinae imperium retinendum ; sed ad veritatem vobis patefaciendam , neve tantorum scelerum in
me opinionem sitsciperem . Sane si Gigantes iterum Te ra pareret, quibus sedes hasce excindendas, delenda Gque impius furor proponeret, aud tantus equidem pavor nobis , Iudices , injiceretur , quantum ob somnia sua , ac aniles delirationes Neptunus in fieri e conatus est . Cui quoniam , vobis bene iuvantibus , respondi , nil amplius plane laboro . Eripite mihi, Iudices Poesim, eripite Vaticinium , in Terras rursum deJicite, alia quoque suppliciorum genera excogitate; omnia firmo , hilarique etiam animo ferre possiim ς dummodo crudelis, saevus , perfidus , scelerosus em non dicar . Egone hoc amplistimo loco me dignum existimaremue ego conspectum vestrum , Iudices, quo nihil auῆustius esse potest , non exhorrerem, si tam foeda , & immania facinora , non dicam , admisissem , sto animo tantum ac cogitatione versavissem Θ Magna est , Iudices , conscientiae vis ; atque adeo magna , ut etiam occulto crimine nulloque ac
cusatore , R iudicio, vultus tamen ipse , oculique nos Prodant, & quod animo nequicquam premimus , nobis invitis patefaciamus . At me quidem praeter delictorum Participationem , aud magnam hoc iudicio jacharam facere posse cognoscitis . Asculapium haec tela Petunt. Is,
66쪽
omnia , quaecumque vobis visum fuerit ei hoc judicio inferre, mo pectore vulnera excipiet. Qua re, Iudices , quid potest indignius esse s Eum , qui ob medicinam in Deorum numerum relatus sit, ob idipsum post tot secula deiici, atque infami iudicio damnari s Quid tunc faciet infelix quo se conferet Ad homineme ibit Quos sita crudelitate dilacerasse vos iudicaveritis i Ad Deosne , atque in hoc Concilium veniet f Ubi pro serihus triste decretum adspiciat: ideo se a Medicinae gubernaculis depulsium fuisse , quod adductis ad impietatem mortalibus , imperium vestrum prope deleverit . Vel ad in selicissimum Patrem confugiet Cum quo calamitatem , ct Iacrimas communes habet f Suscipite igitur innocentium patrocinium , Iudices , neve nos, alienae ambitioni inservientes, nullo crimine , sed frigidis jejunisque calumniis condemnetis . Absit a Deorum judicii invidia: absit omnis in judicando temeritas, quae ne in sapientum quidem hominum coetibus locum habet . Atque eo sertius malivolentiae, atque saevitiae , Iudices, vestris QTragiis resistite , quo praeclarius , majorisque animi est, gravius alienis, quam suis injuriis comm
MERCUR. Εhus vos Dii omnes , quibus mitragii
serendi ius non est, nec sententiam aliquo pacto dicturi estis, protinus exurgite seras , atque abstedite in proximum hoc conclave . NΕΡΤ. Ego ius meum tenebo , α
sinminus sententiam, utpote reus, dicam , tacitus tamen interero. APOLLO . Enimvero id iniquistimum emt . Explora Patris sententiam mi Frater . MERC. Quammaxime. Τibi Neptune , cum primis distede dum est ; ita Iuppiter, ac omne morum consilium censet. NΕΡΤ. Quando ita censent, nil inoror . MERC. Ego jam hoc ostium ambobus pessiilis occludam , nequis fortasse curiossis rimari possit. Sane, Frater, disertissime te tuumque Regnum tutatus es ; atque ego miratus sum a
67쪽
quaeso pCui Neptunus tam prope esset,ut non modo loqui, seu ne nutare, quidem , aut nictare ei liberum fuerit .
APOL. Caeteri vero Dii Z MERC. Caeteri vero Dii audmediocriter mihi oratione tua commoveri visi sunt, ita ut spei plenus sim , Neptunum primo quoque tempore ad suos fluctus, ct antra rediturum surdo agmine. A POL. Timeo ne quid Iuno turbet. Et Minerva nimis severa fronte sedit; nec me unquam intuita est. MERC. Ne verere , Diana Tibi pro sexcentis erit. A L. At vereor ut possit MERC. Nimium sermidolosus es: quid faceres, si manifeste tenereris p A POL. Ah Frater, animus mihi male conscius est ,' nam vera magnam partemsiint quae in me Neptunus conjecit. MERC. Ain tu vera Z A POL. Uera. At id ego, non culpa aut voluntate mea Τibi pro fraterna caritate factum confirmo et Filii hoc, Filii peccatum est. At Neptunus ad nos; cave de his mutias Frater. ΝΕΡΤ. Quid Vos adolescentuli in ano gulum hocce recessistis Z Tuque , Mercuri , jam aperte, quantum quidem in Τe est, plus Fratri faUes , quam Pa truci . MERC. Ignoscendum si adolescens adolescentem , Frater Fratrem diligo . At quidnam obsecro meus favor
huic proderit Z Mihi non judicandi, sed iussa pronunciandi munus est. APOL. Sine, per Amphitritem te
Patrue Oro, ut saltem Fratrem germanum mearum fortunarum misereat: neve si Regnum a me, & vetustissimam tutelam extorquere conatus es , Odiis tendas ulterius ,
mihique contendas meorum eripere & lacrimas . NE . Uide ne ominosum Tibi sit Apollo , qui futura cognoscis, tuis rebus ante peractum iudicium tam luctuose illacrimari . MERC. At haec alias videbitis . Nunc intro PrOPerate , factum consultum est . JUP. Adesdum Mercuri, Deorum decretum quammaxima voce Pronuncia .