Januarii Parrini j.c. Neapolitani Colloquia nunc primum in unum collecta. Quibus accessere Belvederius sive Theatrum et Dialogi varii argumenti

발행: 1759년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

cornua, & quid dicam ultra i stercora , urinae, spe a. Nec mihi, meoque Regno Pepercerunt. rrutices etiam nostros, herbasque aliquot, visui sortasse , di naribus permulcendis idoneas , caeterarum rerum cumulo impudentissime adjecerunt. Nam quid me censetis , Iudices , cum aninio meo tunc Volutasse Z Quum viderem , me post tam gravem injuriam, ademtamque per fraudem Medicinae tutelam, ludibrio insit per haberi, regnumque meum hostili animo diripi, spoliari Z At nihil

unquam animo meo fuit aegrius, nunquam Vehementius exarsi, ut ad postrema tandem veniam, ad quae jam in dudum scstinat animus quam quum egregii isti post diu. tinam consultationem aquam omnino , quasi magnam gravemque Perniciem aut pestem , repente ab aegrotorum ore, manibus oculisq; etiam, ac cogitatione adhestias ablegaverunt. Nec enim satis sibi saevire vide hantur , dum aqua quantumvis mixta , & icata mO talibus superesset. Omnem iis ad sanitatem aditum intercludere , omnem ad longaevitatem viam sepire contendebant. Etiamsi nihil adderem amplius , Plane , Judices , apertissime consipiceretis istorum perversitatem animi singularem , immanitatemque praedicandam . Nam quid tantum homines in eos commeriti fuerant i Profecto Τe, Pulcri conae, nec facto , nec dicto laeserant, non Epidamnium Regnatorem : Immo Te unum omnium Deorum impense colebant; Gnatumque maxime Venerabantur ; iis igitur pro honore cruciatus , dolores Procultu, pro observantia mortem improbissime henemerentibus reddidistis. Itaque, Iudices,post hoc praestantissimum

scitum , aquarum nomen omnino a medicamentorum

albo erasum est, & Medicis capital esse coepit earum usum , quocumque id pacto fieret, retinere . Hic si aliquis subreptitio aquae hausu quod vulgo factitatum est, stimulante scilicet natura e dissicili gravique mo bo evasisset, continuo Medici ostenti loco rem esse aiebant sDiuitiaco by Corale

42쪽

bant, Apollinique, & AEsculapio grates habendas, qui

rem nempe mortem allaturam , in bonam salubremque vertissent. Et contra quum aliquis vel repentina Ui mo hi correptus , Uel suis malis medicamentis celerius,

quam ipsi prolixe affirmaverant, interiisset, bibisse statim eum scientissimi veteratores clamabant ; aquasque innoxias perfricta fronte taetricoque supercilio numicidii postulabant. Hac malitia , clolisque malis mortaleg ab eo quod optimum erat, absterrebant; & passim aegrotos urebant, atque acerbissimo mortis genere igni ac siti necabant. Invexerant etenim istius Operae &Emissarii intolerabi Iem quamdam , & absiurdam medendi rationem. Nam saxa; herbas, vinum, fruges, me

talia , & hujuscemodi quam diligentillime per tubos

quosdam , varia arte multiplicique compositos, e XcO-quebant , & sal inde, utque ipsi magnifice loqui consueverunt, sphilum, vitamque ipsam extrahebant; nec quicquam unquam , nisi ex hoc latifundio aegrotis a P- ponebant - Quorum domesticis ac necessarii x illud cum primis, Iovem Patrem Deosque omnes si secus fieret testati, imperabatur, ut ne vel guttam aquae eorumori admoverent; sed audite Iudices ingeniosistimum ,

idemque scelestissimum commentum aquae vice globulos quosdam crystallinos effingendos curaverant, que is in aegrotorum os conjectis, saevientem sitim, seu potius cIamantem naturam fallerent. Atque ipsi Medici saepenumero hujusmodi decipulas amoris , & benevolentiae ergo amicis aegrotantibus afferebant. Quod eo quidem recidebat , ut corpora humana , quae non nisi iusto , ac naturali frigoris , ac caloris, humidi, & sicci temperamento sustinentur, & vivunt, maxima caloris vi primo mire siccarentur, deindeque veluti facibus admotis incenderentur . Quae Incendiariorum ratio siub Septemtrionibus sorte minus noxio consilio excogitata, ut primo Per omnes s re gentes disseminata , ita & intre Uae sevum

43쪽

importune nefatieque translata , siub miti tepentique Oelo quasi coctorum lignorum incendium ad cremandam amoenissimam regionem excitavit . Quid ego

vobis , Judices , tenebricosistima , ct mnestissima humano generi tempora narrem y Quaeve acerbi G1ima su nera istorum immanitas hominibus obiecerit tHorret Prosecto animus, atque abs tam tristi luctuosaque narratione oppido refugit. Quot enim creditis miseras Matres moerore, & lacrimis consectas e suo sinu

raptos dulcissimos natos, incredibili istorum crudelitate, dimisisse Θ Quot infelicissimos senes liberos suos , spem se nectutis,turbato ordine composuisset Quot sponsas Iunoni Pronuhae, dulcissimaeq; spei in ipso aetatis fore subreptas istorum saevitia Libitinae traditas esseῖQuot honestissimas domos patribus familias orbatas in sempiternum luctum, sit minamque egestatem esse demersas Θ Nequeo, Iudices, nequeo crudelissima istorum facinora , infinitam atque

Omnigenam stragem , acerbos hominum casiis , famili rum calamitates, urbium clades , Orbis Τerrarum vanitatem oratione complecti. Aud secus , Iudices , comedendi instituto necabantur mortales Medicorum manibus , ac si igni Coelum plueret nec enim alia imagine tantum malum referri posse mihi videtur totamque late regiones incenderet. Moriebantur itaque homines, nec quo se verterent, quave ope tam grave incendium restinguerent , in Ueniebant . Donec eos desperatio tandem , sive eadem Natura , quae Primum eos ad flumina, sontesque perduxerat , unde non suo peccato, sed maxima istorum cul-Pa aberraverant, duce viro acerrimo , 9 experientissimo , quem nominatim appellare non est necesse , ad aquas denuo reduxit . Quo facto salus , valetudo, spes bona continuo ad homines remigrarunt; quae omnia isti, Veluti ostracis o ab omnibus Terrarum confiniis jampriden Dissiligod by Coos e

44쪽

expulerant, Ego vero magnam modo mihi facundiam, dicendique copiam optaverim, qui possem ingentem hominum laetitiam, mutuasque gratulationes explicare, quihus inter se praecipuo mutuoq; gaudio exultantes triumphant,quod ad haec potissimum tempora reservati sint,quia hus tam leni, iucundoque medicamine ad valetudinem recuperandam uti detur : nec amplius amarulenta,& nove calia illa pocula cogantur maximo gemitu,& totius corporis tremore serbere. Mortemque ipsam gratulantur veluti longius abesse: atque eo ipso tempore , quo ad vasa conis clametur , extremamqtie necessitatem subire necesse sit ;eam non ita truci terribilique facie videri, quippe quam semper spes, expectatioque quaedam bona comitetur. Etenim quum in omnibus sere morbis, quicquid isti conistra effutiant, eandem prope vim aquas habere experiantur , easque non fiebribus tantummodo omnigenis , sed &vulneribus squae vetustissimis temporibus consuetudo

tenuit & dissicillimo cuique lethalique morbo , a POPlexiae , pleuritidi, ipsique hydropi , ut hoc uno omnia complectar, praesentissime mederi , cur , obsecro vos Iudices, non ad summum usque diem, verisimili sipe, &quamplurimorum exitu confirmata teneanturῖQuum praesertim moribundos vulgo videant, animamque iam agentes , ab illorum interpretibus certissimis sitffragiis morti damnatos , uno aut altero gelidae haustu illico reviviscere . Nolite enim arbitrari, Iudices, post excussas tenebras , veteremque caliginem , aliquid clarius , aut Vulgatius apud homines esse , quam mirabilis aquarum vis, quas sibi vitae, sanitati ue vindices extitisse adversus

taeterrimam istorum tyrannidem arbitrantur . Summos viros ante oculos habent, quos aquae ab ipsis mortis faucibus , inspectantibus , ac moerentibus Medicis , eripuerunt . Vident quotidie Utrum Patricium , egreste moratum , & quod apud istum nonnihil valere debuit Musarum delicium , incolumem valentemque volitare, D quem 'Diqiti sed by Gorale

45쪽

as quem extremo spiritu iacentem, ac pene exanimem laxerint . Vident amplillimum genere, literis, fama Se natorem, tuum, MinerUa, corculum, ius integerrime, ct sapientissime dicere , quem aliquando magna civium sirorum jactura isti, quantum quidem in iis fuerat, e medio plane sustulerant. At quia singulis enumerandis imis moror Z Nullam ego domum , nullum hominem esse affirmo , quin et aquae magnam aliquam utilitatem attulerint . Quibus rebus nemo vestrum est, Iudices, quin illud evenista arbitretur, ut nimirum isti, suoru inque somniorum propugnatores, detecta jam , contestataque innumeris exemplis veritate , nisi alia de causa , pudore saltem deterriti sint, atque a fallendi consuetudine inviti tandem recesstrint. Sed tanta in istis est , nescio an dicam contumacia , ct impudentia , vel diritas , di immanitas , ut obfirmato animo eandem constantissime lamitam terant; grandiloquentiaque insuper , & exotica eruditione, atque vocabulorum Portentis, nimiumque sane callida simulatione prudentiae ad mendacia sua conis

firmanda abutantur. Et quum aegrotos e vetere suo instituto consecerint, tunc demum desperatis rebus omnibus,

ad aquas eos ire iubent; ut hoc pacto in periculosam nimium aleam aquarum Virtutem coniiciant, unde admodum dissicile sit, eas salva integraque existimatione stm- per evadere. Atque hic illud obiter a te, Medicinae Parens , exquisierim j cur consecto tantum accisoque compori aquae mederi possint, valido firmoque non item p At nobis, qui tua ista praeclara sapientia aud inviti caremus , videbatur, quod solae suoque Marte in destituto

corpore aquae Possunt, id in ipsis morbi principiis , viribus , robustoque Cor re adiutas validius & certius, fore praestaturas . Quid tu vero ais Herbipotens y Falli. mur nempe ,' ita asi re frontem contraxisti. Verum uter decipiatur hujus judicii eventus patefaciet: modo quae sapersunt transigamu3.Sane nonnullorum Medicorum suavis- Diqitigod by Coo l

46쪽

vissimum est, medendi modo rationem agnoscere.Nam hi diffisi rebus suis, priscasque labellas magnam partem re iniicientes, aquis vero quas pauci admodum ab istis transisugae hona fide amplexati sunt, atque ad aquarios ex animo defecerunt nec damnatis magnopere, nec commenclatis , in infinitam dubitationem demerguntur; atque ita Medici monogrammi anxio incertoque vultu ad aegroti l ctulum taciti sedent,primo septimum valetudinis diem,inde decimum quartum , & demum illius mortem vel sanitatem expectantes.Verum ne videar ignaviam, ingentiq; imbecillitatem hominibus crimini Uertere , quod nimis aceris hi accusatoris esset, ad maximum istorum sce Ius, idemque occultissimum , Judices , transibo. Quam etenim rem generosi isti palam inceptare non audent, eam occulte

cuniculis oppugnant. Nam quum aquas a morborum cura. tionibus expellere , ne prorsus decoquant, accitis rebus suis omnino necessarium ducant, nec tam recenti re, unanimique omnium hominum consensu , id aperte aggredi posIint, plani vaserrimi, qui nullum laborem, dolum, aut fraudem ad pristinam dignitatem recuperandam sibi Praetermittendam esse censent, illud nuper e peniti Iima fallendi arte exprom serunt, ut quum maxime aquis insi. dias struerent, tunc maxime bona fide iis uti, atque in summo precio habere existimarentur . Etenim in omnibussere morbis c idque quo possiant serius uti monuimus aquas adhibent, neque eas ullo in conventu illaudatas ire sinunt , sed quasi ex animo illarum vim ultro admirantur . Interea illas modo calidas , modo tepentes, raro gelidas praebent, nunc modice ac dubitanter veluti eX Occulta quapiam ratione , nunc Prom se & plenis rivis, dandique methodum non unam usque servant, sed variam incertamque . Atque in uno Coclemque aegroto omnes hasce vices quam saepissime alternant, ut quem calida inceperint , gelida , deindeque tepenti curare desinant , & mox conversa repente medendi ratione , aquas D a omni Diqiti sed by Gorale

47쪽

omnino abjiciant, aliisque medicamentis utantur. Saepe etiam pulverem aliquem aquiS , vel herbam, aut oleum, quasi aliud agentes, admistent, ut Paullatim non in ariqua curandi vis, std vel in siua methodo, vel in iis, quae aquis addunt, inesse videatur. Si qui vero tam crebra importunaque mutatione & mistura consecti moriuntur , eorum obitus aud dubie ad aquas reserunt: verum id mo- . desse nimium faciunt, ne sie se ipsi prodant, dolique tam hene naviterque excogitati fructum per Imprudentiam amittant. Ita diligentissime ab sua simplicitate, quod caput rei est, optimoque iis utendi instituto aquas abducunt, atque In ingentem Paullatim ni spicionem, propter nonnullorum interitus eas conjiciunt. Inde quum studia multitudinis sensim desuefactae deservisse intellexerint quod serius , ocius eventurum esse confidunt tunc

demum rupta , ut ajunt, testudine , apertoque Marte aquas, omnium standum suarum everticulum , aggredientur. Quas cum nullo praesidio , ac ne populari quidem

opinione munitas facillime expulerint, tunc in vetera mala, pristinamquc servitutem mortalibus recidendum erit; quibus frustra fuerit aliouando veritatis lumen affulsisse. Proh mmme Iupiter i Te enim appellabo, mi Frater. Quid expectas y Quid sedes 8 Nonne jampride in

universiam fulminum tuorum iram in istos , astorumque emissat ios oportuit esse converiam Θ Uiden quo tandem ob paucorum audaciam, uniusque istius compendium res humanae redactae sint f Sane aequum est, si minus Te praeterita tetigerunt,modo saltem conssilere calamitatibus hominum , istorumque sum rem in posterum pio honoque

consilio celeriter antevenire . Licet enim ad id nulla ne cessitate cogereris, misericordia tamen , quae maXI me omnium Deum decet , ad siublevandos , recreandosque

homines deberes adduci. Nihil hic de iure meo loquor , nihil de debita mihi Medicinae tutela mutio: vestram ego rem, Iudices, ago . Deorum imperium & majestatem

48쪽

hoc iudicio periclitari confirmo . Uidete quaeso , ne vovnimis sero indulgentiae vestrae poeniteat ; tempestive

consulite rebus vestris , quae , ut est in Proverbio , m acie novaculae constitutae sunt: tempestive vestras suffragiis conssilite vobismetipsis . Neu sinite ut isti, quae jam valide quatefecerunt, Imperii vestri sundamenta proris ac sunditus evertant: quod quidem, si istos aliquis casus

ex hoc iudicio incolumes eripuerit, cito persectum iri confidite . Nam quid censetis denique consilii capturos homines , quum se se , liberos , uxoresque suas veluti VI-ctimas animadvertent istorum furori atque acerbitati a vobis permissos, ac traditos esse i Scilicet supplices ad vestras aras confugient: auro, argentoque , & lapillis templa vestra decorabunt: hostias de more immolabunt:

Uos pro bonis, ct beneficentibus habebunt; Nihil , Iudices, nihil vobis apud homines reliquum erit: imperium, nomenque ipsium imperii vestri, quod iam satis graVeest , iustissimo dolore incensi , confestim pervertent, ex cutient , delebunt. Quod vero ad me attinet, illud velim vobis, Iudices, pro inconcusso esse, me non ut istorum calamitati insultarem , quod improbum esset, neque ut Medicinae praeessem , quod amnitiosium 2 puerile videretur, hunc laborem suscepisse; verum simul ut genus humanum tantis cladibus amictum atque consectum sublevarem , vehementer enim eius malis permoveor satque ut nostris omnium rebus , quae porro praecipua ac cusationis causa fuit, quoad eius rei facere possem, Pa trocinarer . Nec enim tanti apud me Medicinae tutela

esse potuit, ut ideo Regalis fastigii oblitus vestro me judicio sponte stabjicerem , Fratris mei amantissimi filium

accusarem , tantasque turbas in meam mei, judices , do mum excitarem. Nam licet meis viribus, aquis nimirum, in quas post divisum Imperium solus regnum ob tineo, pene omnia, rejectis istorum figmentis, in me dicina aud dubie conficiantur; potuissem tamen in tam Digiti oo by Corale

49쪽

3 levi negocio mea iura modo etiam negligere, vel Apollinem ipsum vice mea in eam ditionem siubmittere: nisi quanta in nos tempestas excitaretur, quanta, Coelitibus impenderet procella Prospexissem . Itaque si vos vel istius gratia, vel alia quaepiam Privata ratio a recto , utilique ad injustitiam malumque transver1bs rapiet ό me scitote Regem nihilominus fore, nec quicquam adverso iudicio mali sitabiturum ; vos vero omnes , quod , ut praedictum recordemini, qua Possum maxima voce Praenuncio, quum nullo Pacto homines vestrum sint Numen ultra veneraturi, nec thura & bostias unquam deinceps oblaturi , neglectos , atque contemtos , pro Deorum insignibus post hac vix nectar & ambrosiam retenturos . JUΡ. Euge i , Frater , Euge i Sane ignorabam , tantum te in eloquentiae studiis processisse. Atque equidem miratus sum , te tam grandem natu iuvenili alacritate tandiu declamitasse . At , si videtur, Apollinem

audiamus. NEPT. AEquum est . JuP. Ehus Τu, loquere , si quid habes. APOLLO.

Fateor , Iudices , me dum Patruus meus dic ret , vehementer addubitasse , utrum accusationi suae adversa oratione respondere satius esset, an Medicis .& Medicinae tacitum volentemque cedere, atque omni no silere . Et quamvis ad silentium animus meus proclivior ecti, vicit nihilominus , ac omnem dubitationem meam fregit cogitatio illa , ne si tacuissem , vel judicium vestrum me sprevisse suspicaremini, Vel rerum mearum desiperatione potius , quam pudore , & Verecundia adduinctum , tam vetere dominatu decedere crederetis . Surrexi itaque , ut eam vobis suspicionem adimerem , simu que , ut nudam nulloque oratorio indumento personatam veritatem ante oculos vestros statuerem . Qua persipecta ,

sicuti

50쪽

. 3t sicuti pro certo habeo , vos fallaciam, ct imbecillitatem

argumentorum, ac rationum, quibus Patruus meus usius

est, nullo negocio deprehensuros, ita a vobis , Iudices , ct sapientia fideque vestra maximo opere, summisque precibus postulo, ne magna accusatoris authoIitas, quam unice mihi hoc judicio pertimescendam intelligo , me , gnatumque meum innocentes evertat. Itaque ita me , Obiucro , audiatis , ut anteceptas animis vestris adversum me opiniones, tantisper, dum laquor, seponatis; utque postquam singulis accusationis partibus resin pondero, tunc demum , libratis utrinque rationum ponderibus , ad iudicandum descendatis. Te autem , Neptune, itane aspere, ita infeste in me, meosque invehi decuit λ Tam putidis maledictis , tantaque acerbitate ultro in meam , & Medicorum famam incurrere Z Quid durius unquam, aut odiosius ab inimicissimo adversus inimicissimum excogitatum est y Nequeo prosecto satis tragoedias illas mirari , Iudices, quas in ipis statim orationis limine accusator noster excitavit, vereri nimirum se, ne propter meam, filiique mei crudelitatem , atque malitiam adeo impiorum sententiae invalescant, ut vulgo homines, abiecta omni de Diis opinione, impietatem veluti sacram anchoram amplectantur. Ingemui, Iudices , tanti criminis invidiam mihi a conjunctissimo meo propter emrae-nem ambitionem suam inuri . Egone , Neptune , quissim mos labores pro mortalium commodis maxime ominnium Deorum susceperim , ct usque suscipiam , luce eos quotidie, calorisque temperamento enixe juvando, nec non per templa Passim in trepidis rebus respondendo ;Egone , inquam , ad impietatem mortales compello Θ Ut autem me tanti steteris insimulares , amo res mihi , ac exilium expmbrasti , calamitatem filii acerbissimam obiecisti, aegros , herbas, aquas com mentus es . Haeccine somnia , hasce tenebras in me Patruum meuni cuderet Scilicet vestra ei Maie stas , ve

SEARCH

MENU NAVIGATION