Januarii Parrini j.c. Neapolitani Colloquia nunc primum in unum collecta. Quibus accessere Belvederius sive Theatrum et Dialogi varii argumenti

발행: 1759년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

332쪽

BE EDERIUS SIVE THEATRUM

AD MARCHIONEM

SERENIS. FERDlNANDI REGIS NOSTRI

In regendo Regno a Consiliis UIRUM EXCELLENTISSIΜUM. Maereas MDederius, Ianus Vincentius Gravina, Gret rius GDpresus , πιυerius Pans tus . GLINI quidem porticus haec pero Portuna Videtur , ubi considamus et nam late Mergellinam oculis subdit , ac sere nihil ex amoenissimo Prospe tu detrahit, & adspirantem Zephyrum egregie una omnium excipit . Gram time isthuc , Belvederi : quare si tibi idem videtur , Gregori, iam pulvinos accersamus. Casi . Immo, ut anni tempus est , ipso in lapide sedere commodius arbitror; nam ct seritis incalescit lapis , & rusticari vere mihi videor , ubi urbanas consiuetudines inverto . Gaudent enim homines , naturalem libertatem, unde societas eos detur Vit , quacumque tandem ex parte repetere . Gram Iam Ope necessatium nobis effecisti, ut super saxo sedeamus, 'ostsi aut homines non esse , aut priscae libertatis o

333쪽

3s 4 liti videamur. deI. Me veto non ita parte servitutis taedet

ut solum tam Parva hac in re eam contentus sim repudiare; sed, veluti communem illam servitutem numquam servierim , pro libero me hic omnino geram , urbis atque ur-Banorum oblitus . Cal. Quippe apud se unusquisque liberest : nemo enim vetat domi ut velis vivere , dummodo societati non officiatur Assuescimus vero servituti adeo, ut ne soli quidem nos in libertatem asserere audaamus; sed velati spectante populo loquimur domi ac gerimus Pleraque. Grav. In longam nimis S difficilem quacstionem nos pertraxisti , frater , ab hoc saxo ct se dilibus,

cui explicandae nec tempus modo , nec Iocus fatis opportunus est . Sinas quaeso Prospectum hunc ociose nos contemplari, quo affirmare ausim neque amoeniorem, neque pulchriorem esse alibi. Cal. Isthuc tecum libent et faciam , Uincenti e nec enim oram facile invenias, qua aeque delecter; quam quoties contemplor , renovatur toties mihi atque redintegratur voluptas : & quum in Plagam Olympicis olim ludis clicatam ingredior , unde ad haec loca pPer tus rectusque est prospectus , statim ex imo pectute suboriri sentio laetitiam , curasque Omnes concidere . BeI Unde

plane prudenter nostii homines mihi videntur per aestatis calores Mergellinam ct Paulilypam prae omnibus aliis locis habere : nam hic sub ipsa in meridiem , quando ubique

caletur maxime , collis nae superstans primo adumbratur, domos inde ac litora fatuheta ima umbra occuPat. Opacae valles & facundissimi colles pone sunt , pomiseris albori squaquaverim consili , unde umbra decidit , Zephylique afflat levis aura, facile sique ascensas praebentur . Et mare domos leniter Gluit , A quasi ante ipsa cubicula obili epit: perque sinus, privatistae etiam piscinas se se abdens mirifica hominum voluptatibus inservit . Utque rem ori larisve bis absolvam , nusquam huc lcmpore anni tot simul o Diqitigod by oste

334쪽

portunitates ad suaviter agendam vitam invenias . CH. Hinc mirari licet quid potissimum sequantur , qui, hac amaenissima ora posthabita, aestivis mensibus oppositas his circum Pompeios & Herculaneum villas incolunt. Ibi namque campestii situ aestuosae ac pulverulentae fiunt viae , praedurisque lapillis infames. Sole quinetiam perpetuo tractus ille aduritur: nam orientcm primo mane a dextera excipit, medium diei efficientem a fronte , Vesperi demum usque ad occasum transversis radiis Perpetitur: Ipse praeterea Vesevus, adustis rupibus imminens, minaci atq; horrido adspectu,sumumq; Perpetuo emittens contristat oculos tam prope spectantium. Quid vero Z nec sinus ibi, nec actas mare Praebet , sed nudo atque infelici litore strepens vix sinit , quum malacia est, cymbas apPellere . Graυ. Nolim te , dum Mergeblinam nimio studio persequeris, ineptos imitari oratores , qui aud satis suos sibi heroes videntur laudasse , nisi , instituta comparatione , complures Prae illis posthabuerint . Stet quidem suus Mergellinae ac Pausi typo vetustus honos Per aestatem praecipue ,' sed quis verno & autumnali tempore rem peiorum ac Herculanei salubritatem, & opportunitatem non admiretur Z Mihi autem, frater , Pulcherrimum hunc Cratera intuenti , quem merito delicatum Cicero vocat, sane non id potissimum in mentem venit, ut collium molliter assurgentium amoenitatem & prospectum , summamque ube tatem admirer , Vesevumq; bicipitem , qui veluti totius orae imperator longe super omnia caput extollit ; verum quasi in magno quodam theatro humanarum rerum vicissitudinem, hominumque adeo ipsorum satum considero . Haec etenim ipsa nova undique, ac recens aedificiorum facies , veterum admonet , atque ea omnia concidisse , ct in nihilum esse redacta testatur , quae Graeci quondam , Or-hisique dehinc terrarum domini Romani frequentissima, incredibili sumtu , ac regali prorsus magnificentia posue-

335쪽

comparante Natura, ut horum locorum adspectas ad theatri formam hinc atque hinc continenti litorum & collium complexu Porrigatur . Prochyte autem , atque Inarime phoeo nobilis, ct Virgilio Homeroque memorata , audiato intervallo dissitae latius a meridie ostium praebent :& Capreae, quae nobis a fronte assiargunt, arcto freto a Minervae promontorio disiunctae, veluti orchestrae ac sicenae locum suppeditant . Et profecto magnae aliquando in hoc theatro fabulae tragoediaeque actae sunt . Unus nobis Tiberius plura eius generis argumenta sufficiet , tantum ut vel saevitiae vel libidinum ejus recordemur . Illhinc praeclaras illas epistolas conscribebat crudelissima illa Vulpes , primoribus Romanorum extremas necessitates indicentes . ΙΙ-

Ihic cum spinthriis, & pisciculis egregius Imperator de Republica consultabat. Late per hasce istas oras explicabatur assidue regius ille , atque adeo Seiani fastus , & silutantium atque ambientium turbae , iis ipsis qui colebantur , intolerandae . Quid si nos animo dextrorsum vertemus t Nero statim subibit animum, feralisque illius imago noctis, qua infelicissima mater, vix fallacis navigii insidias elapsa, per Baulorum litora pavens animi , trepida atque incomitata

pedibus villam petiit, ubi paullo post sanguine suo filii immanitatem explevit. Misenus autem celeberrimae stationis

admonet, & Aniceti insimul & classis , magnorum Imperii

motuum ac malorum aud semper expertis. Triumvirorum quinetiam foedus, ct divisum tres inter homines terrarum Orbem eaedem illae cautes testantur.

GL Docta equidem , & vera loqueris , frater ὐ a que ardore isto tuo ac dicendi impetu prope effecisti , ut me modo non apud Mergellinam in Pansuti villa , sed in theatro quodam esse crederem . Sed nimis longe theatrum istud tuum capessas et quotus enim quisque est ,

336쪽

qui modo haec intu ens in tantarum rerum recordationcm delabatur Z Unam hic locorum Pulchii tudinem , cli sipatas undas, afflantemque ZePhirum mirantur homines , plane nulla tam votustarum rerum suspicione . Lei. Nec vero antiquis,& vetustate obliteratis indigemus : ipsa etenim vita hominum , uitianaeque vicillitudines , quae ante nostros oculos quotidie chvei fantur, nativum queddam di Naturae theatrum praebent , unde nobis tragoediae ct comoediae affatim suppeditantur . Quid enim Z Nonne summatum ac principum virorum crudelitaS , cupiditates , ambitioncs , irae crebras tragoedias instruunt, iis quae in theatro docentur longe utilior es t Quippe non Poetae industria , non scena rum illecebrae, non histrionis ars quicquam veritati addunt, sed ipsam et veritas sine fuco & fallacia conspicitur . Mininta vero civium negotia , amores , tricas , mutuasque fraudes , an quisquam inficias ire Poterit , festiva ac omni ex Parte absoluta Praebere comoediarum argumenta 8 Unde mihi historiae eo praesertim nomine utilillimae humano generi videntur , quod veluti collectio quaedam tragoediarum sunt , dum Regum di clarorum virorum facta cum

bona tum mala reserunt, unde innumera in utramque partem exempla possis colligere . CaI. Sapienter omnino Bel-vederi . Quum vero milosophi summa negligentia haec homines plerunque viderent quasi inutilia praeterire , vel oscitamur & raptim veluti per transiennam conspicari, egi e-gium sane consijium amplexati sunt, ut per voluptatis illecebras ad tam utilem observationem illos converterent . Ideo coeperunt, informia illa ac rudia spectacula, queis delecti rivulgo hi mines intelligchant, ad eam paullatim sormam redi- pete, ut Pro musto, plaustris, inconditoq; cantu ac tripudiis , se ipsisS , Vitam , moresque suos graphice de cliptoSin qualicunque illo theatro consipicerent. Mirum vero est, quanta alacritate ejusnodi spectacula , cognita eorum dat-

337쪽

eedine , Graeci amplexati sint et nec ea in Uuuus tantum laeta fuere, sed graviolibus etiam Viris Propter utilitatem accepta . IDI. Ex his vero spectaculis tragoedia proxime ab initio maiestatis satis induit , Deosque ac Reges in

scenam non indecore Protulit , non Sententiarum Pondere , nec magniloquentia utique orbata , ut in .mschyli tragoediis , qui paullo post Thespim fuit, videre est . Comoedia aberravit aliquanto diutius a scopo, di vix Menanis dii demum atque Apollodori Diphilique aevo optimam , omnibusque numeris absolutam sermam .est assecuta . Gr. Non hoc tibi facile dederim , Belvederi ἱ tu etenim antiquam comoediam , mediamq; simul adspernatus , ad novam

continenti cursu nimis sane celeriter Progressus es. Vetus autem comoedia vere comoedia dici meretur , nam veritatem ipsam in Scenam reserebat, non ea quae deinde nova dicta est , quae similitudine quadam , ac verborum suco tantum valet , 'non veritate . Prodesse illa vetus quidem populo mire potest , quod corruptos uniuscujusque mores traducit ac notat , ut ad emendandos homines sola mihi vim habere videatur : quos neque admonent satis , nec excitant Ionge Petita exempla , quae in nova comoedia proponuntur . BeI. Quid Z Nostros modo mores priscam comoediam ferre posse arbitraris , Gravina , quum ipsa Graecorum libertas illam non tulerit i Grav. Modus quidam adhibendus esset , & publica authoritate in comoedia certorum hominum notanda essent vitia , levia illa quidem S modica, ne si crimina Proserrentur , accusatoris ac delatoris vicem scena ageret . Cal. Enimvero nisi alias ob causas repudiandam veterem comoediam censerem , vel unum sane satis esset , ut diris omnibus devoveretur . D. namque virtutem ipsam aggressa est , quum Socratem , cum perpetua Atheniensium infamia , ad cicutam adduxit. Proinde , ea posthabita , Belvederi, ut ingressus eras ad theatri

338쪽

3Ι9 initia iam redi. ZeLPhilosophorum scilicet tecum laudabam prudentiam , qui spectaculorum dulcedine ad humanae vitae observationem Populum converterunt , tragoedia & comoedia in urbem adducta . Gr. Serius id aliquanto, quod ad comoediam spectat, factum est . Nam comoediam multo post tragoediam in urbem adduxere Athenienses equum enim haec adulta iam floreret , illa pene in cunis vagiebat et idque ex utilitate factum esse reor , quum longe utiliorem iure existimarent sapientes tragoediam populo esse , quam comoediam . ML Athenis quidem ita actum est ut memoras ; verum si ab Epicharmo, caeterisque Siculis principia comoediae velis repetere , coaevam hanc tragoediae fuisse fateberis : nam Epicharmus

vetustissimus poeta fuit , & Thespi aequalis , Plurimasque

scripsit fabulas , quas ab Apollodoro Atheniensi in decem volumina redactas esse Porphirius testatur in vita Plotini . Utilitatem Vero parem mihi utrique videtur inesse , ditantum pro populorum indole alteram alteri fuisse praelatam . Nam Siculi Regio imperio assueti comoedia magis gaudebant : Athenienses vero in libera viventes Re blica statuque Populari tragoediam suspiciebant , in qua Regum ac Tyrannorum interitus , gravesque calamitates , saevitiamque simul , & tristia imperia conspicebant οῦ unde

maior usque in eorum animoS libertatis amor , ac tyrannici dominatus odium irrepebat . Ca . Si vero mihi libere quod sentio inter nos dicere licet , longe maiorem atque uberiorem fructum a comoedia , quam a tragoedia colligi puto . Non enim eodem nunc pacto animos hominum assi ciant Tyrannorum saevitia , incestus, parricidia , huiusque generis atrocia facinora , tranquille sub Regio dominatu late quiescentibus p lis : quibus vix e Pei sarum aliorumque

ibarorum historia, Graecorumq; Primorum temporum an

natibus , tyrannicae impotentiae species suppetit ; unde nullo

339쪽

nullo acriore assectu circa ea homines modo stimulantur . Ubi vcro privatorum quotidiana. vitia , di domesticarum perturbationum , vitaeque communis species oculis obversatur , magnopere laetantur , indeque unusquisque minit quae inicin s iam sunt , & se meliorem alieno exemplo conaturetiicere , Exemplum ex aliis eapiant , Ibi quod ex Uuset , ut ait ille . Graυ. Bene quidem haec a te frater dietaalbitror : nec inficiat i possem , longe utiliorem apud Graecos liberosque Populos tragoediam fuisse , quam apud nos eosque populos , qui sub Regibas vivunt . Attamen non

ideo frustra suerit mortalibus , summae fortunae mala, trisiosque curas introspicere , queis assidue cruciantur isti rerum domini, quorum sors aeque fortasse a Priuatorum sorte

distat , ac a beatitudine . Si ergo minus hodie consequetur tragoedia, ut semibOS Tyrannos odio Prosequamur, quippe ea generis humani Peste Dei beneficio caremus , sortes certe nos & magnanimos efficiet , Purpuramque , &magnos comitatus , auratosque currus , di splendida illa omnia impedimenta , quae principum Virorum fortunam orinnant simul & onerant, tragoediae beneficio non admirabimur; contra in obscuro PauPerem vitam degere , nullum aut certe malorum minimum ex illa nobis comParatione vide-hitur . Tragoediam vero post comoediam Ponere , quod tibi nescio quare ari idere visum est , idem sane metit , mea sententia , ac prae ancilla reginam Posthabete , aurumque & gemmas contemnere , merasque quisquilias sequi. Cal. Sane decet tragoediarum authorem Pro tragoedia dicere : at mihi , pace tua dixerim , stat eadem sententia . Dissicile enim est , populum, quem Praecipue respicit theatrum , a recepta atque insita opinione ad eam mentis sanitatem avocare , ut excelsiurn illud fastigium sollicitudine atque angoribus anxium arbitretur , & non Potius ob potentiam , rerumque omnium amuentiam felix atque Disitir oste

340쪽

que beatum. Nec tibi facile dederim , sortes, ac magnae fortunae contemtores a tragoedia homines effici , quippe

potius frangi eos animisque dejici necesse est. Quid enim tinum videat Philoctetem prae dolore eiulantem, mortem que expetere , omni Publicae privataeque rei cura postliabita, nonne intolerandam quamdam rem esse dolorem sibi persuadeat Populus , tantum virum imparem illi suisse conspiciens Z Quum Aiacem , propter erepta sibi Graecorum Principum iudicio Achillis arma , furere videant, a errore men iis percitum pecoribus primo , deinde sibimetipsi manus

inferre , nonne contumeliam , aemulique gloriam graviores quasdam ac acerbiores res esse vulgo homines affirment ,

quam quae ferri possint 8 Hercules ipse , quem omniam mortalium sortissimum fabulae perhibent, nimis sane dejectus , lacrimans , fractusque inducitur ab Euripide ob caedem coniugis ac liberorum et quod illum maxime dedecere videtur . Atque ita per prope omnium tragoediarum argumenta discurrens , graviter assici sortitudinem , spiritusque hominum minui ac cadere debere fatearis necesse in , quod perturbationes & calamitates ne magnis quidem viris tolerabiles esse videant . Quis etenim fuerit , qui tam de se ipsis magni face sentiat, ut animo se maiore ac firmiore esse credat, quam Philoctetes , quam Aiax, quam

Hercules, quam reliqui heroes , quorum aerumnaS tragoedia explicat 8 Quum vero imperatores, ac summos duces

auro gemmisque Praesulgentes, ac pro arbitrio quicquid in mentem Venerit imperantes & eisscientes scena pallim in ducat , Prosecta qui Regiam potentiam , excelsiumque illud fastigium Propter tragoediam avolsetur ac fugiendum eXistimet , nestio quam facile invenias , frater.

Graυ. Humana omnia venere in utramque partem

possumus , Gregori ; sed sapientis est, optimam semper interpretationem sequi , quoti tu minime facis . Quum S s cnim

SEARCH

MENU NAVIGATION