장음표시 사용
361쪽
34 anemo beatior illo, qui saevientem seque ae blandientem
tunam aspernatus, modicis contentus vivat, ac in quacunq; vitae conditione positus nihil plus nimio velit, atque omni-hus humanis calibus paratus , Cunim sapienter moderetur.
Calor. Habemus iam quid praecipue in tragoedia sequamur , quod mihi mirifice arridet , nec iam Platonis sententiam magni facto , qui tragoediam , ne nimis hominum animos assiceret ac perturbaret, a sua republica eliminandam censuit . Sed cuius hominum generis , cuiusque pollisimum nationis facta , quove demuin modo in scenam Pr duci satius sit, aveo scire . MI. PrinciPes siummatesque viros tantummodo resPicit tragoedia , quae, sicuti comoedia privatorum hominum mores , ita illorum ipia imitatur . Itaque ubi eiusmodi conditionis homines in scenam venient, tragoedia erit , ubi vero tenuiores , comoedia . Unde lepidiisime Plautus in Amphytrione , quum Jovem , Mercurium , ipsumque Amphitryonem Thebanorum imperatorem in innam induceret, atque una servos quoque mediocre sq; viros, Postquam illam tragoediam a Praestantiori parte appellasset , spectatorum deinde gratia novum vocabulum
procudit , ac ioco se , & vere Plautine tragicocomoediam eam dixit , addita ut meministis , ratione , his si recte memini , versibus rNam me perpetuo facere ut si Comoedia , Reges quo veniant , G Di non par a bitror :Quid igitur Z Quando bla serυus quoque partes habet, Faciam hanc perinde , ut dixi , Tragicoeomediam.
Unde aperte docemur , Persicinas tantummodo quae tragoedia , quae comoedia sit definire . Mirum autem est, quam late erraverint quidam ob festivum hoc tragicocomoediae Vocabulum , praesertim quum ita eas omnes tragoedias vocitarint , quae laetum exitum haberent . Dummodo
itaq; Reges principesque viros in scaenam producat, tragoe diam
362쪽
diam conficiet poeta , cui ceterum ad scribendum patentia tempora & nationes omnes ; eaque ipsa ita immiscere ac invertere Potest , ut nulla historicae veritatis ratione hahita , gesta uti libet , . utque magis dramati congruant rein serre valeat e nec enim ad historiam discendam in theatrum conveniunt homines , sed ad actionem spectandam . Ita Graeci poetae Distularunt , atque ita & nos agere aequum
est. Raro enim in historia inveniet poeta quod per omnia sequi possit , ut immutare , addere di demere denotii simis quoque factis plerumque debeat, siquidem cupit
suis partibus drama constare . , affectibusque ac eventibus spectatores assicere . Graυ. Passim hoc apud Graecos tragicos invenias . Aeschylus enim , secus ac in recepta fabula est , Prometheum ad tartara fingit a Iove adactum ς Sophocles Aemonem atque Antigonem fato fungi iubet rEuripides vero vitam iis reddit , & matrimonio instuper
Iungit ; in quo , quod ad imitationem animadvertendum censeo , sibi ipsi adversatur , quum aliter finxisset in Phoenissis . Apud Sophoclem in AEdipo tyranno Iocasta vitam laqueo finit , apud Euripidem usque ad praelium gnatorum Etheoclis , di Polinicis vitam producit , ac tunc demum super filiorum corpora pugione se interficit . Inter Aeschylum , Euripidem , di Sophoclem de Electra ingens est distrepantia : de Oreste itidem , de Agamemnone , de
Clytemnestra mira inter eo dem poetas varietas occurrit et
quod sane nemo iis vitio vertit e immo & Seneca eos secutus est , quum in Oedipo Iocastam manus in se ipsam inferre fingit dum Oedipus excoecatur ; at eandem Postmodum reviviscere idem iubet in Τhebaide ad filiorum certamina . Pans. At Graeci argumenti , illorumque praesertim temporum fabulam nemo modo aggredi , me quidem authore, volet e nec enim satis belle mores illi in scenam inducentur, di ab illis moribus omnino discreparo,
363쪽
ut in historia , nescio an Poetae liceat. Nobis vero, apud
quos historia certis consignata est monumentis, atque Omnibus nota est , negatum utique reor, facta contra receptam
contestatamque veritatem Proserre : namque id ex verili mile tolleret , cui nullus , cognita veritate , locus ; & aspectatoribus respueretur , qui pro certo habent aliter evenisse rem ac fert Poeta . Quod Iano Vincentio nostro in Claudio ac Papiniano apprime servatum est , immo di in ipso Palamede , graeci argumenti Iliacorumque temporum tragoedia : di milii Praecipue , argumenta tragoediarum e Romanis historiis sumenti, advertendum fuit, ne dum Graecorum licentiam , quibus obscura fabulisque referta historia erat , imitor , doctorum indoctorumque censuram merito
subirem . Quicquid ego igitur ex ipsa historia sumsi, sincere retuli., reliqua ita finxi ut veritati congruerent , eique , moribusque Romanis ne minimum quidem adversi rentur. BeL optime id ab utroque factum, ut a Tristino: nec enim serendus esset qui Romam a Carthaginensibus captam, Scipionem in Africa ab Annibale susum fugatumque , Sopno-nisbam volentibus Romanis Masinissae nuptam , ct huiusmodi contra receptam veritatem fingeret, ut inde atrocem aliquem casum tragicumque affectum eliceret . . GL Satius ergo fuerit, ut tragicus Poeta totam ipse fabulam cudat; nominaq; & tempora ad lubitum fingat, ut nec in historiam Peccet, nec quaedam necessario sequatur , quae in notae fabulae structura deberet. BeI. At ea tabula pane nihil
auditores afficeret, qui totam rem Prorsus ignorant, nec personarum indolem , mores , facta , immo nec nomen noscunt. Quod minus Plane offenderet si heros ipse tragoediae saltem notus esset, reliquarum Partium Persionae ignorarentur, quarum casius A calamitates Parum auditores afficerent , ad herois casum atque Catast Phem unice respicientes. I. Quod sane secutus videtur clarissimus poeta Messeius
364쪽
in sua Merope, cujus vix nomen in vetere historia exstat, eaetera ipse opportune finxit , atque ita adornauit , ut obscuram ct ignotam historiam amplecteremur quasi notissimam : incctus praeterea aud contemnendos elicit ; etli omnium Pene personarum notitia caremus . Gr. Non ignotum quidem tragoediae argumentum Mameius tractavit , immo ab ipsa antiquitate notissimum. Meropen namque ab Euripide primum graeco theatro exhibitam aetas abstulit. Eandem vero tragoediam ab aliis Postremorum temporum poetis instauratam nemo Plaum prosecutus est . Exortus tandem
est Mameius , qui illam in Italicum theatrum adduxit mire exornatam , atque. ab omnibus summis laudibus exceptam . Bia. Nam eo pacto scenam moderatus est Mameius, ut & parum a Graecorum consuetudine discesserit , & illam prudenter ad POPulares receptosque allud nos mores accommodaverit. Ideo in Privatis Cisalpinae Galliae theatris saepe illam instauratam audivimus , plaudentibus omnibus. ωου. Amicistimi viri melitas laudes audio Iibens. quibus A me vehementer fateor assentiri. Sed nec Rome, neque hie Neapoli eundem tragoediam illam plausum consecuqtam ese miratus sum , quum a nonnullis lin scenam Prolata
MI d. Quid ego de ea tragoediai sentiam Peculia- ii libello consignavi , quem vobis legendum dabo , Demodo ea res diutius nos moretur . StyIus profecto Mas sei , ut id modo obiter dicam , humilior est tragica: ip gnitudines, ut saepe eum comico ore loqui videas , raroque admodum paulisper assurgere ς Quod & plerisque nostiis poetis , qui tragoedias scripserunt , ipsique adeo Τι istino , tragoediae , Epicique pariteri poematis Post Graecos Romanosque sine dubio parenti , obiici jure Potest . Gras. An tumidos esse , & meras ampuIIas ac Verba sesquipcdalia .loqui iubes poetas , Belvederi , qui ter-X x sum,
365쪽
sum , politumque, ct maxime naturae consentaneum scribendi genus damnas ' Buυ. An in me censes dictum , Ddim vitant sta di vitia , in contraria eurrunt Z A socco ego plurimum distare cothurnum debere censeo ; sed
non fanaticos esse tragicos debere Poetas , tumidusque dico , ut me male insimulas , Gravina . Tu vero causam tuam agis , ideoque excandescis , nam de te ipso profecto narrabatur fabula ,' quum de Mamei caeterorumque stylo est facta mentio . Nam tu , qui longo intervallo omnes aequales tum Iatina eloquentia ac purita te vincis , idem Hetruscae linguae Veneres , atque ornamenta contemnis , nescio an recte . Quod si Sophocles ,
atque Euripides , immo si ipse Plato aut Aristoteles aliique primarum gentium Graeci striptores in sua lingua secissent , A yptiorum aut Phoenteum linguam tantum. modo admirantes , numquam Porro tam eos Graecia su Dpexisset , atque ut optimos mae linguae authores commendasset. Nec in Sophocle, & Euripide nam A Eschylus utroque grandior est quidquam Praefractum aut tumidum,& cothurni maiestate indignum offendas, sed esecto semper, gravique ac sublimi dicendi genere magnos illos assectus , hos rendosque casus ab illis depictos videas . A quorum norma si qui deerrant , comoediam illos Potius a tragoediae
personis agi ac doceri velle contendam, quam Vere , omni-husque numeris absolutam tragoediam scribere. An, ama-ho , aliud esse censes, pulchre ac poetice tragoediam scribere , quam optimis sententiis, verbisque lectit simis minime, que vulgaribus scriberet Horatiusque ipse , quem tu tanti merito facis, omnis suci in scribendo inimicissimus, poetam ab eo, qui versus tantummodo facit, sedulo segregat, atque illi tribuit os magna locuturum , Prae huius Ore , qui sermoni propiora fundit: nec minus diser te quid in hoc tragoedia a comoedia differat in Arte docet .vitque ipse quid
366쪽
unaquaeque res requirat abunde ostendit,.quum Odas longe aliter scriptit quam Sermones ti Epistolas . Graυ. Naturam ego camprimis ,: immo unice sequendam reor . quae certe uno eodemque prope sermone Reges, ducesque uti docet , ac reliquos cultioris ingenii virosi: nec ulla ingente principum virorum pecularis lingua exstitit a caeterorum lingua diversa . Pure , ct emendate loqui sat est , planeque , ut intelligat lector aut auditor , caetera pueris & rhetoribus relinquenda . ML. Si isthaec de latina lingua diceret te coram quispiam , sane sierio excandesceres , di stutica horribilique etiam flagello insectandum arbitrareris; ac purum tantum sermonem , di perspicuum in tenui humilique scribendi genere sequendum merito diceres ς eundem vero fine diligenti verborum & 1cheis natum electione , ambituque , verborumque sublimium circuitu , Caeterisque ornamentis , quibus tu egrestie quid, quid latine sici ibis exornas , vel in oratione scribenda . vel in maiori quacunque re exornanda prorsus rum sumincere . Nunc , quia Etruscam linguam infra studiorum
tuorum grvvitatem usque a prima aetate ratus es , omnia in ea velles negligenter nullaque adhibita cura 'agi :quum ccntra te dignum ac studiis tuis esset , quod tot iam magni viii effecerunt , satagere , tantundem elegantiae ct sulendoris nostrae linguae accedere a latinae maie-
sate , quantam a graeca Latini ipsi consecuti sunt . Et , ut pressius iem agam , Bucolica porro ac Georgica Ionge aliter Maro est executus , aci AMeida , qua nihil majus ac sublimius ulla umquam natio vidit , quamvis extrema poemati acutissimi auctoris lima desuerit . Atque apud nos Dantes Aligherius facem praetulit primus iquo pacto magna graviter ac sublimiter scribi deberent rquem postmodum D. Casa in leviori argumento liceat
367쪽
di genere, in quo tantum illi excelluerunt , omnino censeant deserendos . Pans. Ne me innoxium , quaesis , Bel-vederi, Gravinae nostri stomacho objicias , quem ego adeo impense veneror & suspicio, ut errore potius duinum me, quam ratione videar ad sylum , quem tu dilaudas , sequendum , quandoquidem tanto viro aliter videtur . Caeterum suum unicuique ingenium stylum efficit: & per omnes cultiorum temporum aetates , dilsidentes inter se oratores ac poetas invenire est de optimo scribendi genere :ut sibi suoque ingenio quemque relinqui optimum iit . Calor. Compendii ergo iaciamus qui ciuid ea de re dici in utramque partem Posset , ct ad reliqua progrediamur. Dic age, Belvederi, aliquid de instruenja isela tragaedia,
Certoque gyro concludenda , quod auditoribus , ut nunc sunt mores , maxime Probatum iri censes , ita tamen ut ab artis Praece is non abscedatur . Bel. Quod unus interrogas , agnosco ingenii tui indolem , qui ab omnibus doceri te , etiam ignarissimis , non a spei naris . Uerum , quod me, ut de tragoedia apud hos viros diutius loquar, incitas , id enimvero non pro amicitia nostra a te fieri arbitror . Quid enim ῖ Doctos cumprimis vis doceam ipse quammaxime praeceptoris indigens . Graυ. Nobis immo gratissimum accidet , Belvederi , nam pro Pansuto audacter idem amrmo , si quae te , theatri omnium consensiu apud nos restitutorem , vel lectio, vel observatio, vel experientia docuit , ea nobis sane volentibus tuo minre libere expedias ; nec enim me adii sermonis poenitet , quamquam fuerit inter nos aud levibus de rebus saepe dissensio . Perge igitur ; vere genialem mihi ac selicem hunc diem effice. 5eI. Breviter , quando iubes, nulloque servato ordine, si quae mihi sappetent, dicam: sed rem ita aestimetis rogo , viri doctissimi, me potius, quod more receptum est, ct cum plausu excipi ab auditoribus expe-
368쪽
qs licta, docuit , reser re , quam quid ego hisce de rebus sentiam, quasi Rhetor quidam uut Grammaticus, pronun
Eligendam ante omnia historiam dico , quae theatro con niat , quaeque commode pgi ct per sicenas explicari Possit . Nam quae spectatorum oculos subire, sit Oidine quodam per verisimilia temporum spatia explicari nequeunt , ea in theatrum numquam admittenda censeo . Unde ea argumenta prorsum prostr ibi debent, quae malepioduci ac ostendi in scena possunt i quantumvis enim tragica sit actio , tragicusque exitus , nisi quae fiunt per scenas di intervalla partiti , ac spectatoribus Patefacere Valeamus, nequaquam ea ad argumentum tragoediae seligernus. Gr. Quid igitur de Pompeio Petri Cornelii dicemusi In ea namque tragoedia nedum in scena historia non explicatur , sed prorsus omnia , quae ad heroem Pertinent, extra scenarn gei untur : ipsi,que Pompeio i, qui numquam a spectatotibus conlicitur, in ipso tragoediae initio in navicula intciem to ut nunciatur caetera mire figere videntur , atque ad alios omnes potius spectare, quam ad Pom Pejum . Paλ. f. Nescio quid de ea tragoedia dicam , Gravi-na : quae tzmen, si is hoc & alio quopiam non levi vitio maxime laborat, gravissima tamen inter Cornelianas habenda est , quod vel prima scena abunde probaverit . Bel. Longioris otii emi & hane , ct alias Petri Cornelii tra-gCedias in ta utina modo ponere , quod mihi non tribuo : 'cS hcc praeter cmnes optime Praestare , quum lubet , potet ilis . Ego interea meum Pensum exequar. Eiecto argumento, electoque aliquo siummmae digna tionis viro , foeminave , quo cuncta in tragoedia reseramur , illud ab his otia sumemus , quod illi congruat , caetera ita fingemus , ' ut acta omnia quae per senis assingimus , ab eorum recepta fama atque opinione non dis
369쪽
nam induci , aut Messalinam Pudicam , caeteraque hujus generis i At si minus nota erit , aut Prorsus nova inda-cetur persena , qualem eam Principio esse finximus , talem ad imum usque servabimus . Graυ. Auu laudandus itaque Euripides in Helena et quod eam inducit pudicam,& ob amorem coniugis Menelai, quem Per summum n tissimumque flagitium , hospitem secutura , deseruerat , Theoclymeni amorem aspernantem . PaU. At ibi Poeta , ut meininisti , Gravina , Pro more a recepta historia recedit , fingitque , Helenam a Menelao non sua sponte ,
sed Iunonis dolo abstra Stam fuisse , ut ita ibi Tyndaridis
Pudicitia , & coniugalis amor constare videatur . BeI. Id vero pessimum in Graecis tragoediis occurrit , quod Deos humanorum scelerum saepe ac flagitiorum authores inducunt, utque heroaS mos excusent , impie Deorum numine abutuntur. Ueluti apud eundem Euripidem , quum Pallas Minerva ad Rhesi necem impellit Diomedem , 9 Ulysi sem , atque interim, se Uenerem esse simulans , Paridem
decipit, ne illos a caede Patranda, excitato ad arma mercitu , prohibeat. Nec absimile facinus eadem Pallas apud Sophoclem admittit in Aiace flagellisero. Et Iuno ipsa alibi aud leviter peccat , quum tetrum S lamentabilem illum furorem ultro in Herculem ob vetus odium impingit. Uerum aliquid simile in nostro theatro moliri prosecto nefas esset , idque quam longit Iime a nostra debet abesse consuetudine, atque in omnibus sive tragoediis, sive comoediis a poetis repudiandum. Graυ. Quod praecipue servandum in iis dramatibus
reor , quae lacra apud nos Vocantur ; oti summam enim
supremi Numinis reverentiam, nemini hujusmodi sacrilega licentia danda est . Et , quando huc destexit oratio . li-
370쪽
bcre inter nos dicam , numquam aequo me vidisse animo Christian heroes in qualicumque scena traduci: α porro plura quam cpus esset huiusimodi argumenti dramata citcumferuntur, non a dCctis omnia viris consciipta. Mihi enim videtur , Christianam sanctitatem scenam non ferre , maximeque lantam virtutem abhorrere a levissima histrionum arte . Pans. Ad pietatem scilicet mortalium erga Deum excitandam accommodata talia drammata sunt. Graυ. Sed
infelici plerumque conatu eius generis tragoedias nam ccmoediam Chi Istianam prorsus respuo maximis etiam ingeniis Viri , nedum poetarum Vulgus , sunt aggressi . Una pro omnibus Theo ra nobis Cornelii satis sit : quae, quod ad ipsam Theodoram pertinet , nive ipsa di glacie frigidior est , nec virtutem eam praesesert atque constantiam , quam sane admiremur ; neque innocentis virginis satum , ab inimicissima & furente muliere Properatum , miserationis satis ac terroris parit . Quin etiam , ut Gallicis moribus nimis importune subserviret Cornelius , Christiani argumenti tragoediam amoribus quibus prosccto non erat illic locus 3 undique implicavit , ut vix Chi,
stianam eam cste una alterave scena agnoscatur . Pass. At- ,
que illud in hac eadem tragoedia maxime offendit, quod .ihi Mai cella Proconsulis uxor inducitur , quae Theodoram , Dydimumque sua manu dicto citius singulis ictibus, quod vix validissimo Centurioni attribui potuisset , imterficiat : deindeque , auo paucis Placidum allocuta , in
semetissam serrum convertit, seque cccidit , quod nescio an verisimile omnibus videatur . adstante praesertim cum armatorum globo ipso Placido , Theodorae ultra quam dici pessit, amante: quem subito obstupuisse atque obtorpuisse in ipso dilectissimae virginis disci imine admodum Videtur incredibile . Graυ. Et ne aliquid in hac tragoedia , quod improbari possit, omittamus , vehementer videtur imprin
