Januarii Parrini j.c. Neapolitani Colloquia nunc primum in unum collecta. Quibus accessere Belvederius sive Theatrum et Dialogi varii argumenti

발행: 1759년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

enim sunestas Ic atroces rerum convcisiones proprie libi vindicet tragoedia , Herculisque aliorumque regum acheroum miserabile spectaculum ideo inducat , ut ad moderationem & modestiam revocet eos, qui rerum suarum successu clati ita rcs suas constabilitas arbitrantur , ut omnino mutari non possint; tu ir zrtis omnia, ct corrumpi ac deii ei mortalium animos huiusmodi spemculis assii mas . Praeterea satius esset, hoc Potius pacto Philosophari , atque ita disserendi initium sumere, ut tragoediae utilitas appareat; Pio secto vexari acrius quam te videas alios , suave tibi 'est , Sc tuorum certe malorum oblivisceris . Hinc si pa per quispiam in theatro sedet , moerere desinit simul ac Thelephum Herculis filium nudum ac proiectum in Scena intuetur. Lippum mire solatur Isiphus quod hic prorsus , ille nonnihil videat . In morte filii quem non seda-hit Niobe tot liberis simul orbata Z Be . Antiquum obtinetis morem e atque ego Plane mirabar, tamdiu vos inter

vos sine contentione aliqua egisse . Mihi vero ambo , ut fit , contentionis studio videmini praetergressi veritatem . Etenim , quod ingressus eram dicere , si tempora , nationum que indolem diligenter expendamus .maximasque studiorum, sententiarum , atque administiandarum rerumpublicarum mutationes ; non ipsam tragoediam inutilem aut noxiam modo esse intelligemus: verum aliqua ex Parte Populos incam conditionem , vertentibus tempotibus , adductos suisse , ut deleetati magis ab clusimodi spectaculis, quam iuvari ac doceri possint . Comoediam vero eandem semper populo utilitatem attulisse in aperto est, postquam a Menandro & Apollodoro corumque aequalibus reiecta , quod felle, ac nigro sale nimiS redundaret, vetere comoedia, indeque media etiam e Pussa , Vix a vetere diversa in eam sormam , quam admiramur adhuc dc sequi inur , redacta fuit .

Non vero ut his de rebus disputaremus ad Mergellinam

342쪽

3a 3 convenimus , sed Pansititi salutandi , exhilarandique limul animi gratia , di curas , si quae sunt , amoliendi ; quare

arbitror , si vobis idem videtur , alio convertamus orationem , ne pro ociosis negocioliuimi hic agamus . Gra. Nequaquam sane I nam , quandoquidem ad hunc sermonem nos casus quidam detulit, non alienum reor, his de rebus poti . simum nos inter nos , ut coepimus , loqui et praeeipae quum sepius ego te de tragoedia ac comoedia disputantem Belvederi audire frustra concupierim; Romae namq; vitam ago, in P, triam raro admodum remeo, & valde quidem brevi comm

ror . BeL Nimis blande hoe Gravina; nain quid me audias, quaeso , qui acutissime ac doctiisime de tragaedia ipse sic. ipseris , di graviisimas idem edideris tragoedias: quam ne literam quidem hisce de rebus unquam scripserim , α vix

quaedam ab experientia edoctus ad usum transtulerim. Sed haec omittamus. GL Nec ego tibi assentior : nam me etiam , qui a theatro sum omnino alienus ,. delaetiti hoc sermone fateor . Sed Pansutum reor expediandum , cui vel iniurato , quae eius probitas est , deferendam decernendi facultatem censeo , an incoepta tequamur , vel alia omnia. Gr. At, ut diei tempus est, egredi ipsum e bibliotheca iam Pro more aequm esset . Nimis iam causis datum ae Foro, ut cras Probe meditatus optimus Judex in xxiv. vlium consilium eat . Interpellemus iam hominem , ne villam

potius visuri, quam dominum , huc aduenisse videamur. At ipse iam commodum egreditur : salve Pan Qte . Bel. G I. Salve & a nobis. Pans Salvete oc vos viri optimi, mihiq; amicissimi. Quam vellem quidem vos excipere venientes potuisse , & vestris sermonibus usque a prima mane intersuisse : sed lapis quem volvo utrumq; ademit , satisa; milii fuerit , si reliquias excepero . Gr. Integra sane omnia tibi servavimus , nam vix qtraedam desultorio ritu deliba

343쪽

3a 4 optime is huc quidem , mihique acceptissimum : pergite igitur viri magni , me maxime attentum auditorem habebitis . Grav. Audiemus porro alternis S audiemur , nam hic collatis symbolis res agitur , nec philosophorum more scholam est hodie nostrum quisquam explicaturus .

Tu autem quid ais Belvederi y Quid tibi velle rinsutus

videturῖBeL Mirum ni, & ipse tragoediarum scriptor, tecum sentiat . Obtemperabimus itaque , ut pro Gregorio quoque respondeam , vosque in Provinciam vestram sequemur, di quasi praetoria cohors vobis erimus . CH. Redio ais. Gr. At nunquid post Horatiam tuam aliud quid commentat es, Xaverit Ne nos cela , quaeso, amantissimos tui. Pans. Est

profecto quippiam , sed rude adhuc & impolitum ; verum tacesis ea de re , Vincenti , ne quis in Forum alterum hoo crimen nostrum adducat , & a Jurisprudentia ad Poeticam nos prorsus descivisse criminetur . Graυ. An quod laudi tribui aequum est , quum subsecivas horas perire tibi non pateris , idne tibi vitio verti Z Perversum hoc profecto &iniquum , nostrisque hominibus plane peculiare . Pons Nostris nos legibus Vivere oportet, tibi romanis licet , quae nullum in Iurisconsulto respuunt ornamentum . Grm. Ne te vero indCetorum inepta mesedicentia a proposito dimoveat: clament , reprehendant quantum volent, nihili pendas e a

quiores sane Iudices , doctos di eruditos viros habebis , quorum hic quidem ingens est copia. Sed quid hoc est quod te in manibus habere dixeras , obsecro Pans. Quoniam

Omnes reiP. romanae status, live conversiones pro tragoe

diarum materia mihi sumit , post Horatiam , Bruti fac, nus, nascenti rei oppido necemrium, sibi domuique suae sunestum Pertractandum suscepi. Nam ni filiorum suorum sanguine nascentem libertatem ille sanxisset , orbitate Sua Post habita, Sane tunc Romani in Regum potestatem recidissent inutile sertasse his temporibus argumentum , sed mihi iis rQ-

344쪽

3a rmana republica , ob assiduam romanorum striptoruin lectionem , ut ita dicam , viventi , admodum jucundum . . Graυ. Eodem nos reducis , Pansute , unde nos paullo ante tuus adventus abduxerat : nam Gregorius in tragoediam vehementer invectus , nullius illam modo utilitatis populo esse di sseruit , mutato quippe rerum statu , regiaque potestate , gaudentibus populis, serme ubique firmata . Pans. At modo non utique Populo stribitur tragoedia, sed gravibus doctisque viris ἱ potiusque ut sortibus exemplis adversus ingruentia firmentur animi, quam ut vel hunc vel illum reip. statum eXPetant homines , quod aggredi ineptum mihi & perniciosum etiam videretur. Ca pr. Alia

itaque erit nostrorum temporum tragoedia , penituique ab antiqua illa laudataque diversa . Tunc enim communis populi utilitas Poetae Proponebatur , nunc vix paucorum obiectatio . BeL Nimium elevas , Gregoi i, tragoediae dignitatem , ct immerito quidem e nam si quid est docto sortique viro dignum , id , meo quidem iudicio , tragoedia est , quae magnarum nobis vicissitudinum , & perturbationum , magnatumque itidem virtutum exempla suppeditat , unde nobismetipsis maiores emcimur , ct mirifice adversus humana obfirmamur . Porro tragoediae nihil aliud siunt , quam imagines quaedam humanarum cladium , quibus gib- inde respublicae ac regna affliguntur , Deo hoc pacto ulciscente gravia st atrocia scelera, innocentes autem & indigne oppressos praesenti ope cepe eripiente : unde ad virtutem excitantur animi, & vitia execrantur et Quod vel selahonarum tragoediarum lectione unusquisque nostium experitur : nam si probe agantur , tunc vero ita commoveri omnis generis auditores videmus, ut sane admiremur. Meministi enim , Gregori , quos gemitus lacrimastrue Horatia Pansuti nostri excusserit, quum in scenam venit , utque animos omnium pupugerint tristes illi vereque tragici even

tusa

345쪽

3 asius. GL Id tibi sortasse Potius debetur quam ipsi tragoediae, qui actores ita affabre instructos in scenam misisti, ut quicquid dicerent aut agerent, non fictum esse di imitatum videretur , sed ipsa veritas . Nec tamen abnuerim , Horatiam ipsam ita exornatam a doctis sirno aut hore prodiisse, ut scenae no- .stiae ac theatro mirifice conveniret , excitandi'; affectibus apta esset, quod in aliis vulgo tragoediis siccus esse consiuevit. Bu. Italicarum tragoediarum omnium sere haec indoles est , ut magna quidem cum admiratione legantur , agi vero prorsus nequeant et nam dum nostri Graecos adama si in imitantur , quid modo aures oculique requirant ignorasse videntur aut n2glexisse . Graυ. Omnes uno ictu a theatro detrusisti nostrorum hominum tragoedias , Belvederi , quod ab humanitate tua alienum quam maxime est : ct praeterea tam adversos suis , Pervet sique iudicii Italos non reor esse, ut si quid forte eos in suorum poetarum tragoediis, inendat , repudient illico omnia :' & simul veterem illam Gnaecorum suavitatem atque doctrinam , prae insulsitate nescio qua novisque ac popularibus opinionibus , Omnino posthabeant . MI. Legent & admirabuntur sane Itali sitorum hominum tragoedias , sed his in theatro non plaudent ; nauseantes immo , in scena solos relinquentactores, graeco more tragoedias agentes . Omnium loco , ut uno exemplo rem expediam , tuae nobis erunt tragoediae , quae quidem graecas ita in omnibus imitantur , ut illis merito aequiparentur , seu rerum ac sententiarum gravitatem respicias , seu ordinem & oeconomiam : at , dabis hanc amicissimo nomini veniam , si quam illarum docere populum velles , cavea tibi extemplo vacaret , & vix paucos, qui graeca admirantur, auditores habiturus elles . . Sed mihi tune illud veteris tragici usui esset. , Plurisse nimirum unius Socratis iudicium facere , quam Ath - 'niensium omnium . Adessent modo inihi docti sapientesque viii, Diqjtig oste

346쪽

viri , nil omnino de multitudine sellicitus essem . MI. At illi & multitudo frequens aderat, S philosophi omnes duce

Socrate . Sed quum tragoedia populum sive multitudinem piaecipue respiciat , aud optimo consilio ille a the tro excluderetur, & ad Paucos res referretur ; quod esset Gregorio manus Vinctas dare . omne punctum tulit, ut mihi quidem videtur, Pansutus noster, cui Horatiam docenti accepisti fortasse , omnes omnium ordinum Dequentissime adfuisse, ita ut, quamvis plus vicies acta esset , Civitatis tamen desiderium non potuerit explere. Immo , ut qucd Paullo ante dixi experientia inniti videas , Horatiae chori ,, ad Graecorum scriptorum normam ecflissime ac nitidissime elaborati , quamquam Carapella, qualis vir Deum immo

talem l modos feci stet , eosque optimus cantor suavissima voce in aeuium intervallis caneret , explosi a cavea fuerunt ac repudiati, ut postremo omitti illos Prorsium necesse merit . Grav. Si scriptores etiam corrumpi, ubi mores

populi in deterius labuntur , necesse est, faustra littoras colimus , Sc antiquitati , veterumque disciplinis incubamus . Doctos profecto viros decet, impetitorum erroribus obstare, non uno eodeinque veluti flumine a vulgi opinionibus abripi . BeL Optime isthuc quidem e sed modo non de ipsa agimus tragoedia , quae retinenda prorsus est , sed de eam scribendi disponendique modo . Ut si quis vestes nunc ad instar veteris Graeciae Italis , Gallisique sumendas suadendum susciperet , ct ab his nationibus respuet et ui , huic sane obiiciendi ius non esset, nudos hos populos vitam agere malle, quam pristis illis indumentis uti. Nam necesse quidem est , ut vestibus utantur homines ad sigus arcendum, ac tolerandum calorem: neutiquam vero aeque necesse est ut Persarum aut Aegyptiorum morem seivent , quum situS unicuique genti lcmporique mos

sit , dc vetustas nihil authoi itatis circa huiusinudi habeat ,

347쪽

quae ab arbitrio hominum pendent, nihilque revera ad res ipsas pertinent . G. At mihi haec stat animo sententia , quantum in tragoedia scribenda a Giaecis abscedimus, tantum ab optimo scribendi genere nos abesse . Ideoque ut popularem plausum omnino despicese me ac r udiare ostendam , iam in latinum e vernaculo sermone trag Iedias meas

coepi vertere , ut, si qui velint , doctis eas vitis Pe. legendas Praebeain , vulgus ab iis ulique segregem . Bei. Optimo id quidem consilio ; nam ct limbis longe aptior latina lingua

quam nostra, & nestio quid gravitatis inde tuis accedet tragoediis. Ego quidem de nostri theatri conmetudine loquor , omniumq; modo Cultarum nationum more. Nec is sum qui in omnibus rear populo obsequendum, immo Obsistendum plerun-que ; ne vel mira quaedam & absurda admittantur , neve a priscis ac receptis tragoediae legibus deerretur ad vulnadmirationem captandam . Pans. Id si Poetae omnes superioris praecipue seculi servandum censuissent , tragoedias modo aliquot non haberemus di comoedias tot monitiis reis sertas , ut verisimile ab iis Prorsus exulet , ct naturalis rerum cursius negligatur . BeL Hispanae pleraeque hoc vitio fabulae laborant : nam tragoediam Hispani non habent : in illis vero mera miracula earum authores sequuntur , ut auditores in admirationem coniiciant : unde fit , ut quantum acuminis di inventionis Iaude hujusmodi comoediae praecellant , tantum in Naturae Ueritate , communique sensiu servando deficiant . Graυ. At , qui tuus est erga velitatem amor , nullas unquam majore Plausu acceptas in theatro confitearis necesse est , quam

eiusmodi fabulas t ita scilicet est populus iste tuus , Bel-vederi , egregius , si Diis Placet, fabularum iudex . C2 terum ab hispanis ad gallos quosdam poetas morbus hic Pervasit , atque per Italiam quoque aliquando vagatus est . Bel. Ρraeterito nempe seculo, quando omnis Pene eloquentiae

348쪽

3 9tiae laus a nostris regionibus absuit , corrupta prorsus antecedentis seculi eruditione, di, ut ita dicam, castitate . Mindo vero etiam ab imperitis hujusmodi monstra damnantur,

vetusque nostris ingenium rediit, qui nil modo nisi exquisitum 2 perfectum ferre possunt . Pans Si desectum eloquentiae tantum Praetergressis seculo tribuis , tibi maxime assentior : nam Per centum Prope annos nec Poeta neGorator bonus apud nos floruit et qui tunc , Marino duce , id loquendi genus amplexati sunt ac schematum indo lem , ut nemo hoc tempore eorum scripta sine risu , vel stomacho Potius legere valeat. Non vero adeo egregiorum poetarum sterile seculum suit , quin complures eius generis Italia tulerit . Quis enim eo ab numero segregabit Marchetium , Redium , Chiabieram , Magium , Men-zinum , Buragnam Z Cal. Quoad clodirinas vero caeteras, nec acutiores Profecto Philosophos unquam , nec cIariores

Mathematicos aetas ulla tulit , ac illa . Unus enimvero Galilaeus Pro omnibus est , quem orbis potius ornamentum quam unius Italiae dicere iure possis . Quin etiam Borrellus , Τurricella, Magalottus, Vivianus , compluresque alii , qui Galilaeum audierunt, ingentem libi famam peperere . A qua etiam disciplina Physicarum experientiarum authores Florentiae , Mediceis principibus mire adiuvantibus, exorti sunt , viri Plane omnibus numeris absoluti : ita ut si eadem diutius in Italia consuetudo tenuisset , nescio an

aliquid Gallis , Britannisque inquirendum in physicis atque inveniendum reliquum suisset . Gr. Si hunc Calopressum sinetis in provinciam ingredi suam, iam longum Vale theatro tragoediaeq; dicamus oportet, ita nos perlatos philosophiae campos spatiari coget, nec sinet ad in incoeptum sermonem revertere . Quare , Belvederi , quod nobis pollicitus es, exequere, meis mihi tragoediis relictis, qui eas eo ornatu quamprimum Prodire satagam , ut eas

349쪽

33o nemo, preter doelas & eruditos, easdem esse omnino cognoscat. BeLDe iis vero ideo mihi aliquid diccndum censui . quia inter optimas, cius generis esse reor , easque Praeteille ,

cpus quippe doctissimi atque amicissimi hominis , piaculum

duxi . Caeterum & complures tragoediae italico sei monea ductis sane viris conscriptae , atque ipsa adeo Τι illini Sophonis, eodem ac tuae premuntur fato , nam theatrum ingredi vetantur , ct lectioni doctorum solummodo virorum idoneae sent, non aliud equidem ob vitium , quamqucd sunt nimis Graecae , & Graeco non nostro theatro opportunae. Immo ipsius Sophoclis , atque Euripidis tragoediae , quas Principem inter omnes obtinere locum do- indoctique fatentur , mire nunc frigerent , si quis eas nostro in theatro docere vellet : unde minor illorum imitatoribus pudor sit , si ut Praceptoribus eveniret suis , ita& ipsi a scena explodantur . Casipr. Linque igitur Graeciam , Belvederi , quandoquidem ea nihil ad nos ; a adscribendas nostro more tragoedias aliquid affer : ut si frater alias sortasse scribendax aggredietur nam Pansutus ad meliora iam sponte sua accellit ita novas tragoedias adornare possit, ut & Populo Placeant. Graυ. Ne verere , sta ter , ne Verere : nam me nunquam a PIOPosito nec populus , neC cuiuspiam authoritas absterrebit. Aveo quidemn sie quae Belvederius noster his de rebus sentiat . mirifice enim suavitate eius & acumine delector et caeterum mihi emensum iam est curriculum , neque hoc aetatis de cet ad nova instituta quacunq; de causa deflectere , mihique ipse adversari. At si lubet, Belvederi, jam ad ea , quae ex te audire cupimus , perge et nam Pansutum idem velle pro certo habeo . Pans Rem , ut aiunt , acu tetigisti .

MI Quid ego , quod vobis novum accidat, viri dcctissimi, dicam p Sane vestitim uterque nam Calopiesius alio& stitasse ad maiora veitit animum quantum caeteros in hoc Dissiligod by Cooste

350쪽

hoc gravissimo Poestos genere , quippe in tragoedia ' cri

benda , antecellat, abunde Ostendit, ut vos Pro optimis au moribus , quos alii imitentur , iure merito Proponerem. Proinde omittenda mihi Prorsius ea censeo, quae vos docere alios soletis, ne vere vasa Samum inseramus . De veteri autem

theatro tot iam summi viri scripserunt, ut nil prorsus dicendum superlit: cui non dictus Hylas i De nostro quaedam dicemus , quandoquidem ita seri sermo , itaque vos velle animadverti . Theatro quidem , quo Graeci Romanique

usi sunt, nos plane caremus et novumque hoc , quod publicum vocamus, inter inventa posterioribus temporibus reponendum aud immerito videri Possit: quippe quod tragoedorum ac comoedorum vice ciantores & cantrices tantum

habeat, nec diurnum , ut olim , sed nocturnum spectaculu msit , nec ibi drama , nisi dicis causa , ut iureconsulto rum formula utar , repraesentetur , sed unis cantionibus res transigatur. Privata Vero theatra, quae in civium saepe aedibus ad tempus excitantur , in quibus tragoediae modo & comoediae aguntur , nullam musices mixturam

habent , nec ipsae per histriones aguntur , sed a ibberis , honestisque tape etiam viris , unde Atellanis ac Praetexatis fabulis similiores sunt , quam veteribus tragoediis ,

ct comoediis, quae sine musicis adiumentis nunquam actae sunt: ita ut ars scribendarum Comoediarum ars musica apud veteres vocata sit . Id verumtamen ita fiebat , ut dramaactores unice Occuparet , musice vero actorum dicta sua.

vi quadam di opportuna modulatione sulciret , atque adiuvaret , gravia nempe gravibus modis , tragica severis ac flebilibus , laeta dulcibus ; ut Pronuntiationis leges tam tum suggereret musicus , verba autem ipsa nec fiangeret , nec loco moveret , nec veluti turbine quodam involveret , ut modo fit . Tunc denique vere drama agebatur , di docebatur : nunc lusciniarum , ac Passerculo-T t a rum Dissiligod by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION