Stephani Compstoff florentini philosophiae, ac medicinae doctoris De crisibus et diebus criticis dissertatio

발행: 1762년

분량: 110페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

si itaque Philosophica crisin interpre

tatione denudare voluerimus, erit haec dispositio illa , quam morbosa materies adi 'piscitur, qua per secretoria quaedam instrumenta facilius , promptiusque secernatur. Postquam autem in effectum venerit, actiorinemque suam extulerit, dispositio illa, tum cris successisse dicenda erit , cuius conse. quentiae effectusque sensibus manifesti existimanda sunt varia excretionum genera, differentiaeque . Si ergo castigato sensu rigido , que res omnis explananda sit, excretiones Llae non causae solutionis morbi, sed indicia potius reputandae sunt neque enim illae per se cris faciunt, sed quia ita tuta iam

est, o supra expositam dispositionem

adcomodata morbosa materies, unde excretiones illae consequuntur. Nam si aegro febri correpto salutem sudore comparari videris, anne sudori illi salutis restitutae meritum omnem adscribendum esse potius arbitrabe. re , quam antecedenti sudorem humorum attenuationi fluiditatique .solidorum moti litiei, relaxationiques Neque enim simplex sudor excretionis auctae titulo morbum sustulit, sed qui untaxat a praecedentibus causis quibusdam exortus est Quae proinde causae veluti prima cris eos instituendae fundamenta sunt. Quod autem ita se res habeat

22쪽

beat patebit facile pluribus ins dis, ubi a

stendemus excretiones etiam copiosas funestas fuisse non infrequenter , atque omnino symptomaticas Manifestum itaque est non ab iis simpliciter . sed nonnisi per determi natas quasdam leges, conditionesque morbi solutionem derivari. Quod opportune ani madvertit ridericus omannus, ubi ait excretiones in diebus criticis non esse causas solutionis morbi, sed potius effectus superatae iam causae morbificae. Quod ex allatis huc usque argumentis satis , superque manifestum esse arbitramur. Neque hisce omnibus reponat aliquis obviam excretionis cuiuspiam pro obtinenda cris necessitatem . Notum certe est Hippocratem ipsum noxiorum quorum cum qu eorporum excretionem Crisin appellare, ita. ut corrupti ex gr. Ossis excretionem cris mvocet a L. Notum quod observat magni nominis Clinicus Albertinus, in omnibus febribus quidpiam secerni demonstrans et . Notum denique ipsam crisium denominatio. nem 3), verosimillimo interpretationis gen Tes

m Hipp. Lib. de arte. 1 Comment. Bonon inma a 3 Crius iuxta plures is quidem summa eum proba b litate πο σου κρι- , quod est sequestrare, o veluti per tribrain aliquid excernere.

23쪽

re ab excretione derivatam fuisse . Neque tamen exinde consequitur unum. Omque esse crisim,&excretionem, cum infiniti propemodum morbi sint , qui sine ullo manifestae excretionis indicio finem habeant suum. Audiatur Sydenhamus, ubi ait dari quasdam febrium specier, qua natura sine sibιli ma- euatione ablegat, redueendo scilicet in sanguinis massam illique assimilando materiam mor bificam quae eum eo minus quadrabat. Vides ergo sine crisi quoque morbos , subremque

ipsam di tui posse , licet, hoc crisi genus quodpiam si , quotiescumque naturali sanguinis constitutioni morbifica materies assimilatur . Quin id potissimum Philosophicam parit , veramque cris ideam ,

cuius , ut supra demonstravimus, excretiones quaecumque , effectus unice reputandae

sunt misce omnibus probe notis , perspe- iisque , mutationum quarumdam ad rises relativarum nomina , notiones intimae facili negocio cognoscuntur . Ciudum quippe nuncupabitur quidquid parto prius morbo in ea adhuc violentia persistit , ut morbus exinde persistat . Erunt ergo cruditatum genera differentiae propemodum infinitae, quo scilicet prima morborum elementa recenseri possunt faciet eoni cruditatem vitiosa solidorum quaecumque

24쪽

que constitutio : Relative autem ad uida acredo nimia , nimia visciditas , nimia fluiditas c. Quod paucis ab Hippocrate indicatum , ubi ait nimis dulce , nimis amarum , nimis assum , nimis eidum , eruditastos . Coctionis vero Philosophicam prorsus ideam numeris omnibus absolutam exhiber clarissimus oheraavianae doctrina interpres Gerardus van-Sπiete , ubi ait

quando id quod stimulo , - eoaguis, febrim produxit per febrim ipsam e mutatam est

ut minus noeeat is aptum evadat ut de corpore expelli possit , tum dieitur eo mori-eet nunquam uisaturam vostram eonverti possit , ne indolem sanis bumoribus I dem eis quirere ι . Quae omnia cum antiquiorum Mediacorum mentibus obversarentur , peculiaremm iis cris eos imaginem constituerunt, quamsbi scilicet pugnae veluti cuiuspiam Fectaculo inspiciendam offerrent . Neque enim aliud quidpiam crisim Physic definitam

esse centuerunt, quam conatum inter naturam mmorbum , natura tandem trium.

phante . Exinde autem metaphoricis gestientes imaginibus scriptores , illi , cris considerarunt , tanquam quae in iudicio

25쪽

proserenda esset sententiam . Vt enim eos inter , qui mutuis se accusat Onthus invadant atrox exoritur pugnae discrimen , facilisque tandem uni duntaxat arridet victori , sic opportunitate crisios natura morbusque decertant invicem, ita ut accusato homini similis, incerto animo pavidoque sententiam aeger expectet . Fit auistem eris quaecumque vel a natura solita

vincente, peculiari quodam insurget die, qui idcirco criticus appellatur , vel ab ipsa

adeo irritata, turbataque ut crudos inde. Centi tempore propellat humores quod in tercalaribus maxime diebus accidet, vel tandem ab exultantis morbi insolentia , au'toritate , quod incerta lege ulla diebus quibustumque continget , cum nulla sit dies , quae se aegrorum morti promptam neget . Haec de Philosophica risum idea

dixerunt antiquiores.

At bili varia systematum voluptate recentiores , diversam unusquisque pro diversitate doctrinae principis iniit viam . Et primo in abstrusa separationum Theoria explananda definiendaque quam risibus inmtelligendis praeviam esse cognoverunt , alii quidem luxuriante mathes turgidi , materie vires , motuum leges , et alii citatum a xiarum mutationesu percussiones , appulsu flui

26쪽

fluidorum , impetus, directiones in secretoriis instrumentis considerarunt; alii de . promptis ex vulgari mechanica imaginibus, tacili pompa rem omnem expediri poste censuerunt cribra veluti quaepiam in toto corporis ambitu sibi repraesentantes, o rosque excernendis fluidis proportionales alii immechanicas corporum vites is iis insta nec effario agendi principia, attractio. nesque mutuas in medium protulerunt , lii perpetuam mentis vigilantiam , consiliumque , a qua motus in corpore pecu liares X citarentur ad valetudinem tendentes quod in Georgii Ernesti Sthali systemate , Otuum materialium aeterna prae .se , occupatissima perficit anima . Quid mnim systemata quaepiam exponam ad secremtiones intelligendas poetico potius impetu quana philosophico excogitata illustria sapientum somnia pII. Cum vero inter universales oeconomiae animalis actiones separatio humorun. prima si post circulationem , hinc sapienter animadvertunt recentiores perpetuas fieri in animantibus rises per secretiones aequa methodo necessaria sistributas . Sciendum enim non aegris modo familiares esse criticas excretiones sedis in optima corporis con

27쪽

sudoresve copiosores per opportunas haemorragias, vel futuri morbi non raro prae. Caventur , vel praesentes tenuissimi dissipantur . Quod evidenter ostendunt consuetae

quaedam , quaedam etiam petiodicae ita nonnullis humorum egeretiones , de quibus ii maxime cauti curiosique sunt , qui secundae valetudinis delicias experti , adver. De incommoda resormidant. Haec autem , quicumque sedulo , attenteque perpenda , intelliget luculentissime in errorem eos adduci , qui in brevibus duntaxat, acutisve morbis crises dominari censuerunt . Nam, chronicis morbis fugandis inserviunt m morbis quibuscumque praecavendis unde observanti Medico prudentique raro timorem iniiciant, coeteris paribus is sine pertinacia auctae separationes . Quis enim naturae beneficium non praedicet is admiretur in homine longaeva iam aetate laborantes, quem p

pleticis fortasse ictibus subtraxeii liberalis

naribus erumpens sanguis' ut quis largas alvi , renumve deiectiones , perpetuae crisis loco esse neget in foemina quae Iunonem Menam propitiam tu sibi non ad esse conqueratur. Quod

si Ita apud Veteres audiebat ea praeses menstruumulierum purgationibus

28쪽

III. Quod si principiis lento gradu a gentibus , lenti insurgant morbi , nequeae iis plurimi crisi sua destituuntur . Ut

autem faciliori res omnis obtutu percipiatur, adnotandum primo , veterum ferme omnium sententia , cui plerique ex recentioribus inhaeserunt, acutos morbos dierum quadraginta intervallo iudicari r os vero , qui ultra quadragesimum persistant chronicos appellari. I autem omnes definito carent cris termino , nullaque certa dierum lege di luuntur . Nam morbi quidem breviores , a vigesimo die ad quadragesimum iudicantur per septenarium nu merum , a quadragesimo , ad centesimum , vigesimum per vicenarium , post centesimum vigesimum cessat omnis dierum ,

auctoritas , longoque duntaxat annorum , mensiumve spatio , incerta etiam periodi normari avolant pertinaces morbi. Haec de chronicorum morborum criti docuerunt

Hippocrates malenus , aliique is vero dicendum si naturam legibus iis esse hii. gatam , alibi videbimus , ubi de dierum,

criticorum forma is conditione disseremus Id unum in praesenti animadverten tes , supra expositam chronicarum risum Τheoriam Veterum memoriae protinus ex.cidisse , quotiescumque septenario quopiam

29쪽

implicari possent crises illae, ut affectionum illarum exempla demonstrant quaium risis vel septem mensbus , velis septem annis

contineri , concludique crederetur . Quibus. Cumque autem vinculis naturam in motbis veteres circumscripserint , lento etiam gradu incedentem, id tamen extra omnem dia. hitationis aleam asseri tuto potest , morborum quoque chronicorum plurium manifestam aliquando esse critiuam solutionem Cumque ea sit animalis fabricae tristis , luti uos conditio , ut ab ipsis usque consitutionis suae principiis variorum morbo rum dissidio , atque insultibus occupetur, hinc ipsae, quae in animali corpore aetatis beneficio sunt perpetuae mutationes morborum illorum cris es sunt quod accurat observationum ordine satis , super. que testatur puerilium morborum historia: de quibus idcirco adnotavit ippocrates diuturnam esse consueuisse durationem aD sectionum illarum , quae in pueris perman serint , neque solutae in iis fuerant circa menstruorum eruptionem θ. Cui consentit Celsus , ubi ait: quae salutis incommoda, sneque primis coisibus , neque in femina pri

sunt a

30쪽

Issunt. Quo loco animadvertendum est , quod supra docuimus . crilium potius effectus, es. se excretiones , quam rises excretionum . Neque enim putandum est morborum qu mmdam puerilium solutionem menstrui humoris , aut permatici fluidi excretioni Lis adscribendam : quod austera , rigidaque veterum librorum interpretatione contenderunt ex commentatoribus plerique ς eum tamen chronicarum , ea in aetate affecti num terminus , ὴiversali potius , quam corpus omne subit, uditioni tribuendus esse videatur . Neque enim auctae duntaxat tum temporis vitae vires exacta lance perpendendae sunt, sedis quae exinde consequuntur , solidorum omnium incremetitum, robur, durities, minor vegetatio , ut

dorum vero densitas , extenso , distributior quibus facile fit , ut non veteres solum morbi extinguantur , sedis novi prorsus insurgant rL. At vero lentas hasce modiborum rises in pueris omittentes chronicorum morborum rises alias exponendas aggrediemur, quas in adultis quotidiana confirmat experientia . Id autem depromptis ab Hippocrate documentis ostendendum est

a Georg. Ern Sthalius de morbis aetatum . rideriem uosmannus de annis elimacterieis.

SEARCH

MENU NAVIGATION