Stephani Compstoff florentini philosophiae, ac medicinae doctoris De crisibus et diebus criticis dissertatio

발행: 1762년

분량: 110페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

vitur , in materiam transit suppuratoriam scyrrosam , gangrenosam, devastantem sphaceiosam. Neque vero imperfectae semper existimandae sunt crises illae , quae per novum morbum fiunt , proindeque liberam esse non sinunt anima lena oeconomiam . Nam morbi ipsi beneficae naturae dona non infrequenter sunt is integerrimam valetudinem non raro effecerunt opportuna valetudinis incommoda . Nonne enim obsoletum iam est, omniumque vocibus tritum , sapientis Medici effatum illud , oportet aliquando morbos faceres Nonne admonente Celso , ipsa febris quod maxime mirum

videri potet , saepe praesidio est od

quidem pluribus in locis ape ite testatus iam fuerat Hippocrates , eiusque observationibus confirmandis devotus Sydhenam ius, qui& febrim nuncupavit naturae instrumentum, quo a puris impura seiungerentur. Si enim mechanicis innixi principiis febris cuiuscum. que effectus primos attente perscrutamur velociorem ab ea semper cordis contractionem fieri intuemur esse ergo febrim affectionem vitae conantis mortem averter tam in frigore , quam in calore i . Et

52쪽

revera imaginare consistant aliqua in parte, periculosam nacti quietem, lentamve periΟ-dum , humores quipiam: quam facile iis impetum conciliabit insurgens repentina febris quam subito lentas cohesiones i. videt , proindeque effectus illos omnes distrahet is morbos exinde profluentes Quid enim ea proferam elogi , quibus quartanae ipsae , tertianaeve celebratae sunt. i Quid eximii Philosophi de Lamire hi storiam , qui ab inquieta , diuturnaque cordis palpitatione quartanae merito evasit immunis Ma Quod si, morbos alios tu res non ad animalis perniciem , sed ad optimam crisim saepe conspirare demonstrandum foret , nimis iam nostra prothraere'

tu oratio.

Sed ut eorum omnium veritas vulgari exemplo patefiat , imaginare inseratur for. tuito parti cuipiam animalis exiguum ligni frustulum , pungentisve corpusculi dolet protinus pars illa dolorem brevi consequitur inflammatioci Inflammationem suppuratio suppurationem vero inserti corpusculi nocentis expulso . Nostis ergo quae naturae mens erat morbum adducentis

a crisim

x Van de Mye de morbis redanis pag. s. x Hist de L Aead de Selene potiri anne 7 I.

53쪽

cris scilicet per morbum moliebatur. e. que diversa certe conditione is morbum, morbi crisim facit aliquando calculus inureteres , renesve saeviens , eorumque vires omnes morbo dolore suscitato in noxii corporis eiectionem una conspirare cogens. Cum autem Medicorum scientiae , doctrinaeque nulla sit tutior via , quam quae natura duce pati mi , hinc nonnulla saepe in salutaris artis usum adducta sunt, quae tamen morbum facerent . Cum enim tenuium morborum quorumdam praesentia morbos alios corruere animadvertissentim

dici , eorum facit opinioni subscripserunt

qui artis ope leves aliquando, i hos quo sis piam excitandos esse occuerant. Exinde autem utilia tormenta quaedam, doloresque commodo aegrorum saluti consulens Medica tyrannis ostentat , vescantia, setacea, cautem , igneas combustiones , ulcera artificialia Imperfectae demum rises fiant necesse est, cum morbosae materie pars duntaxat aliqua separatur tum enim vigentibus adhuc in animali corpore noxiarum erum

principiis is inextincto primi morbi fomi.

te, vel moibus alter insurgit , ut supra animadvertimus, vel novae fiunt morbi eiusdem adcessiones. Qua in re notum it Hip-

54쪽

Hippocratis documentum, admonentis, quaereIιnquuntur in morbi reeidi vas faeer eousue verunt . Quod nemini admirationem faciet perpendenti, ea quae relinquuntur ex eadem omnino materia conflari , quae primum morbum adduxit. Neque tamen recidivarum nomine excludendam esse volum runt sapientiores interpretes aliorum qu

que differentium mothorum originem, novitatem , licet id intelligendum sit potius nomine mutationis in morbum alium. ruod diversam a recidiva deam parit iusiem morbi novas adcessiones supponentem V . Postremo imperfectis risibus adiungi potest status ille moibo corporis , quenus Graeci appellant, cum scilicet nullacrius apparet, cum humores ad idonea coroporis instrumenta circulationis impetu perducuntur, quin ulla tamen observetur excretio vel denique cum in morbis cris quapiam dissolvendis, neque salutaris excretio, neque ad excretionem illam conficiundam idonei motus ulli conspiciuntur, sed aliqua tamen morbi fit remisso, & decrementum. VII. Postquam ergo multiplici diverissarum observationum ordine moibosa symptomata a criticis seiungere noverit Medi- Cus,

si De Gorte Medie. ippoc in aph. XII. Lib. II.

55쪽

ΑOcus Q perfectis imperfectas rises distin guere, alia etiam studia conserat nece ge est ut signa rises quascumque praevenientia cognoscat, exindeque facilem sibi comparet illarum praedictionem . Sed antequam di vinam hanc medicae prognosis intelligentiam aucupetur, diversarum prius exponenda est viarum historia, per quas criticum opus instituere natura consuevit Quae quidem actionibus suis omnibus cum varia maxime sit, &locupletissima, diversa critico in opere hi sicis oculis exhibet spectacula. Id autem necessario desiderant differentes morborum Constitutiones , viarumque per quas morborum eorumdem victoria securius obtinetur . Atque haec quidem omnia diversis remediorum quorumdam nominibus ferme respondent . Quis enirn nescit , quanta X. r. p Portuna ventris purgatione commoda salutis adcedant At qui rises plurimas observasse contigit expulsa , deiectaque per intestinorum cavitatem nocente materi . Et revera nulla fortasse expurgandis in animali corpore humoribus universis amplior via, faciliorque est: in quam scilicet partes ferme omnes se exonerant , remotae quamvis Iongoque dissitae partium aliarum interval- Ioci unde nec imprudenter , nec hyperbo

lice eos sensisse dicendum est , qui per

56쪽

4 intestinatem fistulam corpus ferme univerisum vel repurgari , velis consumi, destruique posse asseruerunt . Quod ostendunt primo naturalia ossicia plura atque ea propemodum infinita , ab imi ventris visceribus

exercenda , quae vel occultam habent , vel patentem cum intestinis tuborum quorumdam comunionem , iisque mutuo veluti actionum foedere coniunguntur . num perpende , atque illud certe maximum , vi cus hae par , quod abdominalis veluti cordis loco venae portae subsidio ventri universo

canales omnes refluamque circulationem impertitur Docebunt porro admirabiles uisichii iniectiones , inlusum venae illi liberum humorem perennem sui pluviam ad intestina

transfundere , totamque cavitatem irrigare.

Quid enim de copiosissima bilis utriusque separatione dicam , quam sua veluti ci culatione donari iure optimo illustriores Medici docuerunt ' At vero unam sedulo

meditare tot circumvolutam rugis intestinorum superficiem , quorum dimensionem toto homine sexies maiorem statuit Anat

mia . Quot illico fabricam hanc meditanti Occurrunt ubicumque hiantium tubulorum oscula 1 Quot secernentium glandularum vel complicatae , vel simplices machinae Quot ergo ex omni corporis parte profluentium

57쪽

42tium humorum sontes,4 derivationes Quot ergo facile patentes divers crisibus viae lSed quae a naturali intestinorum statu indicantur nulla sunt , si cum iis compa-

Tentur, quae non naturalis eorumdem con .stitutio saepissime demonstravit . Et timointuere abscessus tot internos , empyem ipsum, per intestinorum cavitatem ignota prorsus via toties expurgatum funestos Hydrope , invictosque a limpha cc piosissima

ibidem adfluente feliciter evanescentes: GT-

bos demum diversissimos sanguine , aliove fluido per intestina copiosus ducto facillime profligatos quinis contra diarrheae pertinacioris impetu humores prorsus omnes avolantes is rigidissimam exinde adductam tonicam tabem adipem denique ipsum per intestina liberalius excretum quinis insigniora quaedam extranea Compora , solidioraque distractis morbi viductibus ad intestinatem fistulam derivata Quibus omnibus , aliisque huiusmodi , uisculenter edocebere nullam ferm esse animalis fabricae partem, quae intestinis, quacumque demum conditione , comunionem

neget suam: unde infinitis propemodum, crisbus aditus et illa multiplex patesat Libe-

ii vidi ulpi hist. Lib. III. Cap. v.

58쪽

Liberalibus quoque variae riseos administrationibus inservit cutis, utpote quae ex toto circulationis ambitu fluidum perpetuo transset subtilissimum . Cumque, ad notante Boheraavi naturalis sudor adesse supponat vasorum extremorum laxam dehlli intatem , humorum circulationem aequalem

validam, facilem aquae a reliquis sanguinis principiis expeditionem hinc nulla est. Dequentior , securiorque crisis quam quae sudore dimanat aurem haec natura duce sudoris indicia praefulserint , violenta illum , vel frustra convocabit ars , vel saepe infeliciter . Quae in animali corpore optimae mutationes , sudorem necessario praeeuntes , dubitationem incutere iure possunt, an Criseos potius effectus dicendus sit sudor , aut saltem succedentis crisios indicium , quod, supra ad rotavimus. . idquid autem id sit , tanta sunt supra

reliquas excretiones omnes merita perspirationis , ut morbis pluribus perpetuam veluti crisin adducat aestas , perspirationem promovendo . Aestivae quippe febres, agit vi admonente , non tantum calori , immaturo fructuum sui , sed intemperantiae calidi aeris , frigidique tribuenda sunt . Neque supradicta cluntaxat a sudore veniunt commoda , quae liberam critibus

59쪽

rumque corporum noxio tum multiplex propulsio quibus e corpore sublatis moIborum plurium durationes sufferantur necesse est . Quantis autem corpus sudoris beneficio noxiis moleculis expurgetur , docent lintea cutem ambientia , effectus singulares in partibus sudore nimio attritis , nota demum Othonis achenii apud indusiorum lotrices experimenta. Hinc ea semper apud Medicos viguit consuetudo, ut in sc bribus praecipue diapho resin maximi facerent cuius excitandae titulo insana illa o periculosa methodus adducta est , qua novae semper febribus vires adcederent, intempestivo per artem calore suscitato aegris i hypocausto conclusis , lectoque ad caloris violentiam comparat . Absit quippe , ut eorum temporum infelix memoria suscitetur , in quibus ab omni saepe potu abstinere iussae sunt arescentes licet aegrorum

linguae , ne calefacientium remediorum aeiscaciae quidpiam detraheretur. Quae cum a falsa verae , optimaeque diaphores eos intelligentia profluerent , prudentiores Medicos, Sydhenamum maximh, suaserunt, calidam ut hanc methodum cita quippe apud Medicos audit oppugnaret uehementissimh, atque subveneret, exindeque adcomodandi.

60쪽

febribus refrigerii, novique aeris experiundi nimius fieret fortasse laudator . Non ergo semper a sudore certa crisis est qui primo inopportuni sudoris violentiam criss nulla consequitur secundo qui in ipso morbi exordio fervet , symptomaticus ut plurimum sudor est , humorum copiam indicans , naturae oppressionem , morbi Iongitudinem tertio frigidus in acutis internas viscerum inflammationes denotat, c. O

Qui autem haec omnia perpendit

analogiam considerat eorum quae cum sudore secernuntur cum iis, quae diuretios beneficio excernuntur, non minores certh, quin

ampliores arbitrabitur expectandas esse per sudorem crises , quam per urinam. Hi Dce omnibus adcedit quod ex ingestorum snumero infinita propemodum sunt , quae urinam qualitatibus suis velocissime inficiant, therebintus, habarbarum , asparagus , Co-

paybae Balsamum , c. a Vnde inferendum videtur plura, quae sanguini labenta,

inferant facilius posse per rene3 , quam isti per organa separari . t accurata, diuturnaque rerum observatione constitit minores, quam quae vulgo iactantur , ab urina

si sagii vi de Praxi Medica si Fuller Farmacop. X temporan.

SEARCH

MENU NAVIGATION