Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

APPROBATIONES

L-gisti, librum, cui titulus: Institutiones TheoIo

gicae , auctore M. LEOP. BRIX. LIEBERMAXX etc. T. IV. complectens Theologiae specialis volumen secun dum. - cim hoc quoque volumen nihil a mente

sanctae Ecclesiae Catholicae alienum contineat ; sea econtra tihique sanctissimum Religionis zelum Ῥiret, et cum rerum graMissimarum cνia, accuratam materiarum distributionem , et Permicuam dictionis elegantiam conjungat; illud non an hamus tan-rum , sed et commendamus quam maxime; simulque iis, qui in hac Dioecesi ad examen avrobandorum Mocandi stunt , notum facimus , hanc et reliquas harum institutionum Partes in examine tanquam nommam et fontem quaestionum in Parte dogmatica a

nobis esse selectas.

ADMITTITUR

4쪽

LIBER QUINTUS.

DE GRATIA ET IUSTIFICATIONE. Diximus, quando de Christi Satisfactione dispu

tatum est immensas esse, quae nobis Redemptoris morte Paratae sunt, opes. Nunc videndum, quaenam ea sint hona, et quomodo ad nos perveniant. Omnia in Christo, et per Christum. Ipse caput nostrum, et fons omnis gratiae, quae ab eo secundum uniuscujusque mensuram per omnia ejus membra se diffundit . . . De Plenitudine ejus nos omnes acceP mus , gratiam Pro gratia ... Joan. I. Fructus ergo Bedemptionis gratia est. Haec praetium est sanguinis Christi; hanc nobis obedientia sua comparavit Salvator optimus, qui . . Dedit semet'sum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate , et mundaret sibi populum acemiabilem sectatorem honorum Omniam . . . Tit. II I . ,

De hac nune Dei ac Mediatoris gratia hreviter

5쪽

agendum. Dissicillimum est, quod aggredimur, opus,

multis scopulis consilum, et magnorum ingeniorum naufragiis famosum. Quapropter hic imprimis tenendum, quod omnibus Religionis Christianae mysteriis commune est, ut auctoritale magis, quam philosophica ratione, quae in rebus divinis admodum infirma et, imbecillis est, utamur. Nam, cum de Dei voluntate agitur, ejusque liberrimis donis, Dibit ut certum pronuntiare fas est, quod non . Deo revetuliam accepimus, quod non ex Scripturis et antiquae Traditionis monumentis erutum Ecclesiae fides promulgat. Haec sola tuta et firma credendi regula est, quae nos inter multiplices concertationum anfractus, et oppositas ex utraque Parte quaestiones media et recta via sine errandi periculo deducit. Absit a nobis omne partium studium, quod judicium omnino pervertit, facitque, ut Scripturae et Sanctorum Patrum testimonia ad praejudicia anticipatae opinionis icissectamus, atque ita non veritatis , sed praejudicatae opinionis amore dueti de

rebus maximis sententiam feramus.

Praeter ea, quae circa hanc de gratia Salvatoris doctrinam Ecclesiae judicio definita sunt, et idcirco od fidem Catholicam pertinent, sunt et alia Penem ullo, quae adhuc in medio posita sunt, et Theologorum disputationibus subjeeta. Haec, si ad exercenda ingenia et fidei dogmala dilucidanda valent, non sunt prorsus repudianda dummodo cum detectu , ac magna simul animi moderatione adhibeantur. Et, si in liberis ejusmodi quaestionibus utiquam opinionem defendendam suscipimus, cu

6쪽

endum, ne nimio concertationis aestu abrepti alios condemnemus; ne ex eorum numero Esse videamur, de quibus Augustin. Ei l . . is Amunt suam gentem - tiam , non quia vera est, sed quia sua est. Egregia sunt, et huic nostro argumento maxime

accommoda in , quae S. Prosper inculeat s Lib. IIcle meat. gent. ωρ. XXXJ . . . . Cum de gratiae M profunditate et altitudine disputatur, tribus illi

.m paluberrimis et veraeissimis desinitionibus simus M innixi. Quarum una profitetur aeternum et pro-- prium divinae esse bonitatis, ut omnes homines ., salvos fieri velit, et in agnitionem veritatis ventro. M Alia simul praedicat, omnem hominem qui sal-- vus sit, quique in agnitionem veritatis venit,

is Dei auxilio iuvari et regi, utque in fide, quaem per dilectionem operatur, permaneat, custodiri. Teotia vero temperanter et sobrie protestatur, - non omnem voluntatis Dei comprehendi posseis rationem, et multas divinorum operum causas is ab humana intelligentia esse subductas . . . Tum M perdit . His recte pertractatis nullius superest m causa certaminis, neque ultra necesse est, nos , interminabilibus quaestionibus occupari . . .

Hune librum commode in quatuor partes partiri possumus; I.' erit de natura gratiae, II ' de ejus mecessitate, III.' de emeaeia , IVI da ejusdem distributione. Equidem Theologi plerique speciali tractatione de gratia sanctificante agunt, nos autem quidquid ad gratiam tum habitualem, seu sanctis cantem , tum actualem pertinet, conjunctim ira Habimus. Ita scilicet siet. ut post exactam pricini

7쪽

libro dissicillimam quaestionem de Christi satisfactione , nunc eam , quae de hominis justificatione est, nullo interposito medio aggredi possimus. Hujus enim materiae pars maxima ad primam divi-εionis partem pertinet, quae de natura gratiae inqScripta est. Ut autem in re tam abstrusa et dissicili, quantum fieri potest, caute et accurate versemur, neque ex ambigua verborum significatione confusio generetur; quaedam de gratiae definitione, ejusque multiplici divisione praemittenda censemus.

Gratiae desinitio et divisio.

I. Gratiae vocabulum diversa significatione sinmi Potest, et revera sumitur in Scripturis. Undae Primum determinandum est, quid nos gratiae uo mine in hac praesenti dispulatione intelligamus. Gratia a Theologis vulgo definitur: is Donum Dei su- Pernaturale, quod homini gratis et ex Christim merito consertur ad finem supernatiaralem con Sequendum ... D. Quemadmotum Apostolus ait

ad Rom. III. Iustificati gratis Per gratiam ψ situs , Per rede tionem , quae est in Cisristo δε-S Ubi non satis esse credidit si diceret: Iurtificati gratis, sed addidit: Per gratiam lysius --

Et, Per redemptionem, quae est in Christo Iesu. . . II. 1a in de gratiae divisione in naturalem et au-Pernaturalem nobis sermo esse non potest; nam dotes naturae, quamvis et ipsae gratuitae sint, sub gratiae denominatione non compreheudimus. Neque

de Creatoris gratia loquimur, quae Primo homin

8쪽

et Angetis eoncessa fuit, et ιanitalis aut innocentiae gratia vocitatur, sed de ea quae medicinalis dicitur, aut Sematoris gratia, quia lapsis tribuitur intuitu meritorum Christi. Hujus autem gratiae mul. tiplices sunt divitiones. Dantur gratiae externae, cujusmodi sunt exempla Christi, Evangelii praedieatio, miracula, et alia ejus generis plurima. Dantur et internae , quae homines interius assiciunt, mentem . Illuminant, voluntatem sanant. Iterum gratia alia est gratis data, quae utique non tam fid eorum, quibus tribuitur, quam ad aliorum utilitatem rein fertur. In hunc sensum veniunt opitulationes, Prophetiae , linguarum et miraculorum dona, et alia quae Apostolus recenset I Cor. XII. - Alia vocatur gratia gratum faeiens, et est donum au pernaturale ad propriam cujusque spiritualem salutem potissimum datum. Sic Ii ad Cor. III dicitur . . . Sinicit tibi gratia mea . . . De hac tantummodo hoc loco

agimus.

III. Gratia posteriori hac ratione accepta in habitualem primum et actualem tribuitur. Illa est donam Dei permanens, et per modum habitus inhaerens, quo homo justus essicitur, et Dei amicus. Haec est motio Dei transiens qua natura humana in iis, quae ad salutem pertinent, excitatur et adjuvatur. Exinde sequitur hujus actualis gratiae partitio in P Venientem, concomitantem, et subsequentem, juxta illud Tridentini Sess. VI cap. XVI. . . Quae Virtu3

Christi) in ipsos justificatos fugiter insuit, et bona

eorum mera seu er antecedit, et comitiatur, et sub-δequicur ... Parum aut nihil ab hac divisione di

9쪽

ferunt, qui gratiam partiuntur in Ureantem et eooperantem, aut in excisantem et ad Mantem. Restat celeberrima in gratiam suscientem, et escacem divisio. Sussiciens ea dici gratia solet, quae dat posse agere, seu Veram et expeditam agendi potentiam, tametsi essectus non sequatur. Escax est, quam effectus consequitur.

10쪽

Suni in hae quaestione, sieul in aliis multis quaedam necessaria , . quibus, cum ad fidem ipsam perlineant, nulla licet ratione deflectere; alia libera, quae citra fidei periculum in diversas partes ventilari possunt. Quoniam gratia , uti dictum est, alia habitualis est, seu sanctificans, actualis alia; de uiriusque natura duplici capite agemus.

SEARCH

MENU NAVIGATION