장음표시 사용
11쪽
EpisTOLA DEDICAT.non in moribus tuis elliceat, animadverto. Λpparet enim in illis eximia quaedam cum mastylate benignitas Ο mansiuetudo, perpetuisformis ii
juriis lacessita, sed nunquam esserata necfracta. Haecque ita messibi devinxit, ut non modo Milosophiam hanc meam Sapientiae, quam in Telu kio dicaridam'consecrandam putem, quia
nempe ipsa nihil aliud est quin stidium sapientiae,9 sed etiam non magis Philosophus audire
Serenissimae Celsitudinis tuae
12쪽
Interpretem Gallicum. Eua his PRAEFATIONI s loco esse potest Deo polita de persecta est Principiorum meo i rum versio, in qua adornanda desudare nono te piguit,ut merito sperem, a pluribus ea Gal-n lice quam Latine lectum de intellectum iri. Vereor solummodo , ne vitulus offendat quamplurimos ex iis qui literis innutriti non sunt, aut apud quos Philosophia male audit , quoniam ea quam edocti sunt animo ipsorum non satisfecit; hancque ob causam mihi persuadeo, utile fore, Praefationem adjungi,quae
ipsis significet quaenam sit hujus Libri materia, quemque inscribcndo scopum milii proposuerim, dE quid utilitatis hauriri
ex eo possit. Verum,quamvis haec praefari meum est et, utpote qui istorum omnium magis gnarus esse debeam quam quisquam alius,nihilominus id a me impetrare nequeo. Solummodo compendiose proponam praecipua capita quae in Praefatione ista tractanda esse censerem,prudentiae tuae committens ea quae ex re sore judicaveris publico impertiri. Primo explicare illic voluissem quid sit Philosophia, initium faciendo a rebus maxime obviis, cujusmodi fiant, Philosophiae voce Sapientiae studium denotari, δά per Sapientiam
non solum prudentiam in rcbus agendis intelligi, verum c-tiam persectam omnium earum rerum quas homo novisse potest scientiam, quae & vitae ipsius regula sit,& valetudini conser vandae, artibusque omnibus inveniendis inserviat ; utque haec
13쪽
haec scientia talia praestet, necessarium esse ut ex primis causis deducatur, ita ut ei qui hanc acquirere studet i quod proprie Philosophari vocatur inchoandum sit ab investigatione
primarum istarum causarum, quae Principia vocantur. Atque horum Principiorum duo esse requisita;primo,ut tam clara sint& evidentia, ut mens humana dum ea attente considerat de illorum veritate dubitare non possit -, secundo, ut aliarum rerum cognitio ab iis ita dependeat, ut cognosci quidem illa possint non cognitis istis, sed istie non vicissim absque illis;hocvcro peracto in id incumbendum esse ut notitia rerum ex principiis hisce a quibus d pendent ita deducatur,ut nihil in tota deductionum serie inveniatur quod non sit manifestissimum. Solus sane Deus perfecte Sapiens est, persecta omnium rerum notitia praeditus: sed tamen homines magis aut minus sapientes dici possitiat prout de rebus maxime momentosis plures paucioresve veritates cognoscunt. Et in hisce nihil esse confido in quo omnes Eruditi non censentiant. Deinde considerandam proposuissem Philosophiae hujus utilitatem, simulque demonstrassem credi oportere, eam quandoquidem se extendit ad omnia quae mens humana scire potest solam csse quae nos a laris hominibus S barbaris distinguat, & unamquamque gentem eo magis civilem S cultam esse, quanto melius ibi philosophentur homines 1 ac proinde majus in Republ. bonum dari non posse quam si in eadem veri reperiantur Philosophi. Praeterea, singulis hominibus non solum utile esse eorum familiaritate uti qui ad illud studium animum applicant, verum longe melius facere eos qui semet ipsos illi addicant: quemadmodum proculdubio praestat propriis uti oculis ad gressiis sitos dirigcndum, atque corundem etiam beneficio pulchritudine colorum lucisque fruendum,quam clausos eos habere-alterius ductum sequi; quod posterius tamen melius est quam clausos eos tenere, omnique alio duce destitui. Illi autem revera clausos habent oculos, & de iis aperiendis non cogitant, qui absque Philo -
14쪽
phiae studio vitam traducunt: & voluptas quam percipimus
ex intuitu rerum quas oculi cernunt, minime aequiparanda
est cum illa quam adfert notitia illarum quas philosophando invenimus: dc denique hoc studium ad mores nostros sormandoS vitamque componendam magis necessarium cstquam oculorum usus adgressus dirigendos. Bruta animantia quibus praeter corpus nihil est quod conservent, hoc unum continenter agunt ut alimentum illi inveniant;hominum vero quorum praecipua pars mens est, prima cura esse debet ut Sapientiam quaerant, quae verum est illius nutrimentum: atque etiam certo mihi persuadeo qu plurimos hac in parte sibi non defuturos, si id ipsum satis seliciter cessiarum sperarent, S quantum in eo pollerent novissent. Nullus est quantumvis abjectus & vilis animus, qui adeo sensuum objectis adhaereat, ut non quandoque ab iis se avertat ad desiderandum majus aliquod bonum, licet saepe ignoret in quo illud consistat. Illi qui maxime propitiam habciat fortunam, qui sanitalc, honore, divitiisque dissluunt, non minus quam alii hoc desiderio tentantur; imo mihi persuadeo, illos prae ceteris maxime ad bonum aliquod majus & persectius omnibus iis quae possident anhelare. Hoc vero Summum Bonum, prout absque lumine fidei sola ratione naturali consideratur, nihil aliud est quam cognitio veritatis per primas suas causas, hoc est, Sapientia; cu)us studium Philosophia est. Qyae omnia cum verissima sint, haud difficulter rersuaderi possent, modo bene proponerentur. Vcrum cum huic persuasioni adversetur experientia, quae ostendit, eos qui Philosophiam profitentur ut plurimum esse minus sapientes, Sc ratione sua non tam recte uti quam alios qui nunquam huic studio operam dederunt, breviter hoc in loco explicare voluissem, in quo consistat omnis ea quam nunc habemus scientia, & ad quem usque Sapientiae gradum perventum sit. Primus non nisi notiones continet,adeo luce propria claras ut absque meditatione acquiri possint. Secun-- κ.1 dus
15쪽
dus complectitur illud omne quod sensuum experientia nobis dictat. Tertius illud quod consuetudo cum aliis hominibus nos docet. Cui quarto loco addi potest lectio librorum, non quidem omnium, sed eorum speciatim qui conscripti sunt ab hominibus qui bonis nos praeceptis imbuere possunt:
Haec enim est instar consuetudinis quam cum illorum auctoribus habemus. Omnisque Sapientia quae haberi solet, solis quatuor hisce mediis acquisita mihi videtur: Revelatio namque divina iis a me non accensctur, cum non gradatim, sed simul de semel ad fidem infallibilem nos ovehat. Fuerunt quidem omnibus saeculis viri magni, qui quintum ad Sapientiam gradum quatuor illis longe sublimiorem certioremque acquirere sunt conati; hoc unum videlicet agentes ut primas causas veraque principia investigarent, ex quibus rationes eorum omnium quae sciri possunt deducerentur; Et qui in hoc operam collocarunt, Philosophi speciatim vocati sunt.
Nulli tamen hactenus, quod sciam, propositum illud feliciter successit. Primi de praecipui quorum habemus scripta, sunt Plato 55 Aristoteles; inter quos non alia fuit differentia, nisi quod primus praeceptoris sui Socratis vestigia secutus ingenue consessus sit, se nihil adhuc certi invenire potuist e, SI quae probabilia ipsi videbantur, scribere fuerit contentus; hunc in finem principia quaedam fingens per quae aliarum rerum
rationes reddere conabatur. Aristoteles vero minori ingenuitate usus, quamvis per viginti annos Platonis discipulus suis. set, nec alia quam illius Principia habuisset, modum ea proponendi prorsus immutavit , & ut vera ac recta ea obtrusit, quae verisimile est ipsum nunquam pro talibus habuisse. Viris autem his duobus bonae mentis & sapientiae quatuor praecedentibus mediis acquisitae satis erat, atque exinde magnam auctoritatem nacti sunt, ita ut posteri opinionibus eorum acquiescere quam meliores quaerere maluerint. Praecipua autem quae inter illorum discipulos viguit disputatio, haec imprimis fuit, Utrum de omnibus dubitandum, an vero aliqua pro
16쪽
pro certis habenda essent. Atque hoc ipsum utrosque in enormes errores praecipitavit. 4idam enim eorum qui pro
dubitatione stabant, candem etiam ad actiones Vitae exten
debant, ita ut prudentia ad vitae regimen necessaria uti negligerent; alii vero qui certitudinem defendebant, a sensibus eam dependere supponentes, iis fidem prorsius adhibuerunti
adeo ut dicant, Epicurum contra omnes Astronomorum rationes ausum fuisse asseverare, Solem non majorem esse quam
apparet. Error hic inplerisque disputationibus animadverti potest, quod cum veritas media sit inter duas opiniones quae
defenduntur, unusquisque tanto longius ab ea recedat quanto majori contradicendi studio tenetur. Verum error eorum
qui dubitationi nimium indulgebant sectatores non habuit diu; aliorum vero emendatus quidem suit aliquantulum,ubi sensus in quamplurimis nos fallere agnoverunt; sed radicitus quod sciamin sublatus non fuit, ostendendo videlicet, non sensibus , sed intellectui soli res distincte percipienti certitudinem inesse; de dum ea tantummodo praediti sumus notitia quae quatuor primis Sa entiae gradibus acquiritur, non esse quidem dubitandum de iis quae vera videntur,quod ad actiones vitae attinet ; Veruntamen pro tam certis habenda non esse, ut opinionem de iis conceptam deponere nolimus, ubi eo nos evidentia rationis adigit. Qua veritate vel ignorata,
vel si qui eam agnoverunt neglecta, plerique eorum qui posterioribus hisce seculis Philosophi esse voluerunt Aristotelem caeco impetu secuti sunt, saepeque scriptorum Mus mentem corrumpentes, opiniones quam plurimas ipsi adscripserunt, quas non agnosceret pro suis. si in vitam rediret: Et qui eum secuti non sunt in quorum numero fuerunt quam plurima praestantissima ingenia) nihilominus opinionibus ejus Jam imbuti fuerant in juventute, quia eae solae in scholis docentur ; adeoque illis praeoccupatus suit ipsorum animus ut ad verorum Principiorum notitiam pervenire non potuerint Et quamvis omnes apud me in pretio sint, neque aliorum
17쪽
odium incurrere velim illos carpendo, argumentum tamen aliquod assertionis meae proserre possum,cui ut opinor nemo eorum restagabitur, eos videlicet omnes pro principio si di
posuit te aliquid quod ipsimet satis persccte cognitum non habebant. Exempli gratia, Nullus est qui gravitatem corporibus terrestribus inesse non statuerit. Verum etiamsi experientia evidenter ostendat, corpora quae gravia vocamus ad terrae centrum serri, hoc ipso tamen non novimus quam amsit natura ejus quod gravitatis nomine venit, hoc est, quae sit
causa vel principium quod descendere ea facit, idque nobis aliunde discendum est. Idem dici potest de vacuo de at mis, & de calido S frigido, de sicco S humido, nec non de sale, sulphure, mercurio; & de omnibus ejusmodi rebus quas aliqui pro Principiis suis supposuerunt. Nullae autem conclusiones ex Principio non evidenti deductae evidentes esse pol- sunt, etiamsi quam evidentissime inde deducerentur. Unde sequitur, nulla ratiocinia talibus Principiis innixa eos vel ad
unius rei certam notitiam perducere, neque per consequens
vel unum passiim promovere potui tib in Sapientiae invemgatione S: si quid veri invenerunt, id non nisi ope aliquorum ex quatuor supradictis mediis fecerunt. Veruntamen honoriouem unusquisque illorum sibi deberi sorte existimat nihil
detractum volo;hoc unum tantum in eorum qui literis operam non dederunt solatium dicere cogor, idem hic usu venire quod in itinere faciendo. sicut enim viatores dum i rga obvertunt loco ad quem tendunt, tanto longius ab illo recedunt quo diutius velocius progrediuntur, adeo ut licet
postea in veram viam reducantur, non tamen aeque cito a IIouievissent ad distinatum locum pervenire possint; ita & illio ut falsis utuntur principiis, quo ea magi S CXcolunt, maJOri-Que cum clita varias consequentias inde deducunt, se beneohilosophari existimantes, eo longius a veritatis & lapientia notitia abeunt. Unde concludcndum est,cos qui quam minimum didicerunt illorum omnium quae hactenus nominet
18쪽
Philosophiae insigniri solent, ad veram percipiendam quam
Hisce bene demonstratis, rationes hic proponere voluissem, quibus probaretur, illa ipla Principia quae in hoc libro proposui,esse vera illa Principia quibus ad altiorcm illum Sapientiae gradum sin quo summium humanae vitae bonum consistit) pervenitur; duaeque ad istud probandum sufficiunt: quarum Prima est,ea maxime clara esse; Secunda,ex iis omnia alia
deduci posse: cum praeter has duas conditiones nullae aliae in Principiis desiderentur. Ea autem valde clara esse, facile probo. Primo ex modo quo illa inveni; rcjiciendo scilicet ea omnia in quibus minima dubitandi occasio occurrere mihi poterat: nam certum est , ea quae hoc pacto rejici non po
tuerunt, cum attente considerarentur, omnium eorum quae
mens humana novisse potest evidentissima & clarissima esse. Sic, considerando,cum qui dubitare studet de omnibus, non posse tamen dubitare quin ipsemet existat dum dubitat; atque illud quod ita ratiocinatur, & dubitare non potest de seipso, licet de reliquis omnibus dubitet,non id esse quod corpus nostrum dicimus, sed quod animam seu cogitationem nlistram vocamus; existentiam hujus cogitationis assumpsi pro primo Principio, ex quo sequentia qua, identissime deduxi. videlicet Deum esse qui auctor sit corum omnium
quae in mundo reperiuntur, quique cum fons sit omnis veritatis, intellectum nostrum ejus n.iturae non crearit ut decipi
possit in Judiciis quae facit de rebus quas clarissime &distinctissime percipit. Haec omnia mea Principia sunt quibus in
rebus immaterialibus sive Metaphysicis utor; ex quibus rerum Corporearum seu Physicarum Principia quam clarissime deduco, scilicet dari corpora in longum, latum S profundum extensa, variis figuris praedita, & quae diversimode moveantur. Habes hic summatim omnia Principia ex quibus veritatem aliarum rerum deduco. Altera ratio quae Principiorum evidentiam probat, haec est; Illa omni tempore cognita,
19쪽
gnita, quin imo pro veris & indubitatis a cunctis hominibus habita ruisse, sola Dei existentia excepta, quam aliqui indubium revocarunt, quia sensuum perceptionibus nimium tribuebant, & Deus nec videri nec tangi potest. Verum etiamsi omnes illae veritates quas pro Principiis meis habeo,semper & ab omnibus cognitae fuerint, nemo tamen, quod sciam, hactenusfuit qui pro Philosophiae Principiis
eas habuerit, id est, qui agnoverit, omnium aliarum rerum
quae in mundo sunt notitiam ex iis deduci posse. Quapropter probandum mihi hic restat, ea talia esse : quod non melius praestare posse videor, quam si illud experientia probavero, invitando scilicet lectores ad Libri hujus lectionem. Nam quamvis in eo de omnibus robus non egerim, illudque im-lIossibile sit,omnes tamen eas de quibus dicendi occasionem tabui ita me explicasse existimo,ut qui illum cum attentione legent, rationem habituri sint sibi persuadendi non opus esse alia Principia quaerere, quam ea quae tradidi, ut ad altissimas
quasque notitias quarum mens humana est capax pervcniatur. Praecipue vero si scriptis meis perlectis considerare non dedignentur quam variae quaestiones cxplicatae illic fuerint, atque ca etiam quae ab aliis tradita sunt percurrentes animadvertant quam parum verisimiles rationes dari potuerint ad easdem quaestiones per Principia a meis diversa explicandum. Quod ut lubentius aggrcdiantur, dicere potuissem, cos qui opinionibus meis sunt imbuti, multo minori cum negotio aliorum scripta intelligere, eorumque verum pretium aestimare , quam qui imbuti illis non sunt: prorsus contra, ut
sipra dixi, quam accidit illis qui ab antiqua Philosophia initium fecerunt, eos videlicet quo plus in ea desudarunt, tanto solere ad verum percipiendum ineptiores esse. De ratione Librum hunc legendi consilium etiam aliquod breviter adjunxissem, hoc videlicet, me velle ut uno quasi spiritu totus evolvatur, haud secus ac si fabula quaepiam esset, attentionem suam non fatigando, nec dissicultatibus quae forte
20쪽
sorte occurrent inhaerendo; sed eum tantum in finem, ut consese de summatim sciatur quaenam illa sint de quibus tractavi; ut postea, si lectori digna videantur accuratiori examiane , atque desiderio teneatur causas eorum cognoscendi, secundo eum legat ad rationum mearum concatenationem obia
servandum; ita tamen ut si ubique non eam satis percipiat,
aut rationes omnes non intelligat, tum animum non despondeat, sed loca solummodo quae scrupulum movent subducta lineola notet, atque in libri lectione ad finem usque sine interruptione perseveret. denique si librum lcrtio resumere non gravetur: sic enim plerarumque difficultatum antea annotatarum solutionem in eodem repertum iri, S: si quae adhuc supersint, rclegendo tandem exemptum iri confido. . Ingenia humana examinans observavi, vix ulla adeo obtusa Sc tarda dari, quin idonea sint non modo ad bonas opiniones percipiendum, Verum etiam ad altissimas quasque scientias addiscendum, modo via convenienti ducantur. Et hoc
ipsum ratione etiam probari potest. Nam cum Principia clara sint, de ex iis nil nisi per evidentissima ratiocinia deduci debeat, nemo adeo ingenio destitutus est quin fatis ei supersit ad ea quae inde dependent intelligenda. Verum praeter impedimenta praeJudiciorum, a quibus nemo prorsus est immunis , licet illis qui malis scientiis majorem operam dederunt, plus detrimenti adserant, fere semper contingit ut qui moderatiore ingenio sunt praediti, de capacitate sua desperantes studiis incumbere negligant, asi vero magis frequentes nimium sustinent, S saepe principia admittant quae evidentia non sunt, aut incertas consequentias ex iis deducant. Quocirca eos qui viribus suis plus aequo diffidunt, certiores reddere vellem, nihil esse in meis scriptis quod non persccte intelligere possint, si modo laborem ea examinandi non resu-giant ι simulque alios monere, etiam praeliantissimis ingeniis longo tempore & sumimi attentione opus esse ad omnia quae scriptis meis comprehendere volui observanda. Post