장음표시 사용
261쪽
m PRINC. PHILos. PARS QUARTA. sunt evidentia omnia ratiocinia, quae de ipsis fiunt. In quorum numerum fortassis etiam haec nostra recipientur ab iis, qui considerabunt, quo pacto ex primis & maximό simplicibus cognitionis humanae principiis, continua serie deducta sint. Praesertim si satis intelligant, nulla nos objecta externa sentire posse, nisi ab iis aliquis motus localis in nervis nostris excitetur; talemque motum excitari non posse a stellis fixis, longissimh liinc distantibus, nisi fiat etiam aliquis motus in illis, & in toto coelo interjacenter his enim admittis, caetera omnia, saltem generaliora quae de Mundo & Temra scripsi, vix aliter quam a me explicata sunt, intelligi posse vi
At nihilominus memor meae tenuitatis, nihil affrmor sed haec serii, omnia tum Ecclesiae Catholicae auctoritati, tum prudentiorum jurissiae au- diciis submitto; nihilque ab ullo credi velim, nisi quod ipsi evidens, iis . ' & invicta ratio persuadebit.